Skip to the text

Capitulum XV

(Vers. 31.). Non enim, quasi dicat: et vere peccant sic iurando; non enim iurantium, scilicetsic, est virtus, id est opus virtuosum vel meritorium; sed peccantium poena, id est peccatura ipsum, quod etiam est poena praecedentium peccatorura et culpa in se. Perambulat semper, scilicet de malo in peius, in iustorum, id est iustarum rerum, scilicet mandatorum Dei, praevaricationem; Gregorius: « Peccatum enim, quod per poenitentiam non diluitur, suo pondere mox ad ahud trahit »; nam Psalmus: « Fiat via illorum tenebrae et lubricum » etc.

Tertio agitur de commendatione veri Dei.

Tu aiUem Deus noster elc. Postquam ostendit 4 idololatrantium errorem et idolorum detestationem, liic subdit veri Dei commendationem. Verum autem Deum ostendit esse commendabilem, primo ex ipsius bonitate; secundo, ex credentium in eum remuneralione: Etenim si peccave)imus etc.; tertio, ex idolorum vilitate: Sed et figulus; quarto, ex idololatrantium vituperatione: Omnes eiim.

Deus commendatur primo ex ipaius 'bonitate.

(Vers. 1.). Tu autem etc, quasi dicat: talia sunt idola; autem, pro sed; tu, Deus noster; Deus, inquam, creatione, secundum illud Genesis primo: « In principio creavit Deus »; item gubernalione et conservatione; secundum Damascenum Deus dicitur theos apo tou theein, id est disponere vel guberiiare. Primus effectus est potentiae, secundus sapientiae, tertius bonitatis. Noster, scilicet cultus appropriatione, quia tantum « notus in ludaea Deus », ut dicitur in Psalmo. Suavis, scilicet affectui, secundum illud Psalmi: « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus »; supra duodecimo: « 0 quam bonus et quam suavis est spiritus tuus in nobis»! suavis, inquam; Glossa: « Inaestimabilis caritatis»; Gregorius: «0 inaestimabilis dilectio caritatis, ut servum redimeres, Filium tradidisti »! Et verus es, scilicet intellectui contempianti; Glossa: «Quia nec fallit nec fallitur »; item ad Romanos tertio: w Est autem Deus verax, omnis homo autem mendax »; utrumque autem praedictorum refertur ad bonos; et patiens, scilicet mala culpae dissimulando, scilicet quoad malos; unde Glossa: '<Patiens, id est diu sustinens peccantes»; loel secundo: « Patiens et praestabilis super malitia »; in Psalmo: « Deus iudex iustus, fortis et patiens ». Et in misericordia disponens omnia, quoad omnes, omnia scilicet mafa poenae remittendo; in Psalmo: « Miserationes eius super omnia opera eius »; Matthaei quinto: « Et solem suum facit oriri super bonos et malos ».

Seoundo commendatur ex oredentium in eum

Etenim etc. Hic ostenditur commendabilis ex credentium remuneratione; et primo ostendit, quod peccantes sunt Deo subiecti. Secundo, quod non peccantes sunt Deo accepti: Et si non peccaverimus etc. Tertio ostendit, quae sit ratio huius, quoniam notitia et cultus Dei: Nosse enim te. Quarto ostendit, qui sunt huiusmodi beneficio digni: Non enim in errorem. Quinto, qui sunt indigni: Malo- 7-um amatores.

(Vers. 2.). Etenim si elc, quasi dicat: et vere taiis es; etenim si peccaverimus, scilicet peccato mortali, et maxime peccato infideiitatis, quod dicitur peccatum antonoraastice; unde loannis decimo sexto: « Arguet mundum de peccato »; et specialiter de hoc loquitur hic. Si peccaverimus, (3.XQ,tui sumus, id est in tua potestale et gubernatione constituti; Glossa: «Evadere non possumus, quia tua creatura sumus »; unde in Psalmo: « Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades »; item Deuteronomii trigesimo secundo: « Non est, qui de manu mea possit eruere ». Scientes magnitudinem tuam, magniludinem, dico, non molis, sed virtutis, omnia continentem et omnia destruere valentera; unde in Psalmo: « Magnus Deus et magna virtus eius ». Et si non peccaverimus, scilicet pec- "'« cato mortali, quod est peccatum sirapliciter el maxime peccatum infidelitatis, quod esl peccatum antonoraastice. Peccato enim veniali carere non possumus, aut si possumus, non tamen diu; unde primae loannis primo: « Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ». Si non peccaverimus, inquam; scimus, scilicet per fidem, quoniam apud te sumus computati; Glossa: « Apud quem bonorum operum numerus scitur vel servatur »; in Psalmo: « Dinumerabo eos, et super arenara multiplicabuntur». Nec solum numerati, sed etiam nominatim ascripti; Lucae decirao: « Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis ». Dicuntur autem boni computati esse sicut

dilecti et electi; et bene possunt computari, quia pauci, secundum illud Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero elecli ». Mali autem non computantur a Deo, sicut duIIus computat monelam reprobatam; ipsi autem sunt reprobata moneta, secundum illud leremiae sexto: « Argentum reprobum vocate eos »; item, quia inflniti, secundum illud Ecclesiastae primo: « Stultorum infinitus est numerus». Hoc tamen non est ex impotentia Dei computantis, sed magis ex eorum indignitate. Peccator enim indignus est pane, quo vescitur, ut dicit.ugustinus; item infra eodem: « Luto vilior vita eius »; lutum autem nullus computaret.

(Vers. 3.). Nosse enim etc. Bene dixi: si non peccaverimus, et maxime peccato infidelitatis, moniani sumus apud te computati; nosse enim te, scilicet per fidem formatam, consummata iustitia est, id est perfectio iustitiae in praesenti; et hoc intelligendum causaliter, ut sit sensus: nosse te per fidem est consummata iustitia, id est causa consummatae iustitiae; fides enim iustificat, unde ad Romanos quinto: « lustificati ergo ex fide » etc.; jtem ibidem quarto: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam »; et scire, scilicet per fldem formatam, iustitiam et virtuteni tuam, iustitiam, sciWcel bonitatis, et virtutem, potestatis; vel: virtutem, id est Christum, qui est « Dei virtus et sapienlia », primae ad Corinthios primo; radix est immortalitaiis, id est principium et causa aeternae beatitudinis in futuro; unde loannis decimo septimo: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te sohim verum Deum» etc.

Radix, id est arboris spirituafis, id est vitae ™' 'J l'g"um plantatum secus decursus aquarum » etc.;?-adix est fides, ut hic dicitur. Pes, humilitas, sicut e contrario pes impiorum est superbia, secundum illud Psalmi: « Non veniat mihi pes superbiae ». Slipes, in altum se erigens, est spes; ad Colossenses tertio: «Quae sursum sunt quaerite». Humor interior et viriditas huius arboris est gratia internae devotionis; lob octavo: « Nunquid potest virere scirpus absque humore »? Calor dirigens est virtus caritatis; Lucae duodecimo: « Ignem veni mittere in terram » etc. Exterior irrigatio, doctrina spiritualis; unde Sapientia dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: « Rigabo hortum plantationum mearum ». Rami, multipUcatio bonae operationis; Ezechiehs trigesimo sexto: « Montes Israel, ramos vestros expandite ». Flores, mores honestae conversationis; unde Canticorum secundo: « Flores apparuerunt in terra nostra ». Folia, verba discretae locutionis, secundum illud Psalmi: « Et folium eius non defluet». Fruclus, merces aeternae retributionis; supra tertio: « Bonorum laborum gloriosus est fructus ».

(Vers. 4.). Non enim elc. Bene dixi: quoniam sumus apud te computati nos, et non alii, scilicet idololatrae; non enim in errorem, scilicet idololatriae, qui est error praecipuus, induxit nos, scilicet sicut alios, de quibus supra decimo quarto: « Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artiflcis eximia dihgentia »; hominum, scihcet idola fabricantiura etc, malae artis excogitatio, id est ad malum inducentis per deos, qui per eam flgurantur. Ipsa tamen ars bona est in se, sed abusus maUis; omnis enim scientia de genere bonorum est, scilicet quantum ad ipsum habitum, cum sit a Deo; Ecclesiastici primo: « Omnis sapientia a Domino Deo est ». Et sciendum, quod duo tangit, inductiva scilicet sive provocativa ad idololatriam, scilicet artis diligentiam, cum dicit: malae artis excogitatio, et idoli pulcritudinem, cum subdit: nec umbra picturae, id est nec pictura speciem ligni obumbrans; Ecclesiaslici trjgesimo octavo: « Assiduitas eius variat picturam »; labor, scilicet artiflcis, sine fructu, scilicet utilitatis; supratertio: «Vacuaspes illorum, et labores sine fructu»; effigies, id est imago, sculpta per varios colores, distinguenles partes sculpturae; supra decimo tertio: « Rubicundum faciens fuco colorem eius ».

('ers. 5.). Cuius aspectus insensato, id est infldeli, dat concupiscentiam, scilicet occasionaliter incitando ad malum; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Vana spes et mendacium viro insensato ». Et diligit mortuae imaginis efflgiem sine anima; diligit, inquam, effgiem, id est flguram ut Deum colendo, imaginis mortuae, id est carentis actu vitae, et haec carentia negationis, non privationis; sius anima, id est carentis potentia viviflcandi. «.nima enim est actus corporis physici, organici, potentia vitam habentis», ut habetur secundo de Anima (Vers. 6.). Malorum etc, et merito, non induxit quia malorum amatores, scilicet idolorum et

peccatorum ex idolis provenientiuni, digni sunt morte, scilicet aeterna et temporali; ad Romanos primo: « Qui talia agunt digni suntmorte». Qui spem habent in talibus, scilicet idolis, scilicet auxilium eorura invocando; Isaiae quadragesimo secundo: «Confundantur confusione qui confidunt in sculptili »; et qui faciunt illos, scilicet deos huiusmodi fabricando; in Psalmo: « Similes illis fiant qui faciunt ea»; et qui diligunt, scilicet affectu, devotionem ad idola habendo; supra eodem: « Diligit mortuae imaginis effigiem » etc; et qui colunt, effectu, exterius adorando; in Psalmo: « Confundantur omnes, qui adorant sculptilia »; Deuteronomii quinto: « Non adorabis deos alienos neque coles >. Tertio oommendatur Deus ex idolorum vilitate duplioiter.

Sed et figulus. Hic ostenditur verus Deus esse commendabilis ex idolorum vilitate; hanc autem vilitatem ostendit primo ex viiitate materiae; secundo, ex yilitate artificis: Et cum labore. — Et eam, scilicet vilitatem artificis, ibi ostendit, primo ex fragilitate conditionis; secundo, ex vanitate intentionis moventis: Sed est illi cura; tertio, ex ighorantia Creatoris: Cinis est enim; quarto, eerrore conversor tionis: Sed et a£stimaverunt; quinto, ex comparatione iniquitatis: Hic enim scit etc.

(Vers. 7.). Sed et figulus; ita dixi, quod wiato-;.j amatores digni sunt morte, scilicet qui idola co/u; vel qui faciunt; sed et figulus, id est factor vasorum fictilium, supple: de numero illorum est; figulus, inquam, mollem terram premens laboriose; Ecclesiastici trigesimo octavo: « Figulus sedens ad opus suum et convertens pedibus suis totam », qui semper in sollicitudine positus est propter opus suum. Fingit ad usus nostros unumquodque vas; « in magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia », secundae ad Timotheum secundo. Et de eodem lulo fingit quae munda sunt ad usus, honestos et mundos; et similiter quae his sunt contraria, ut sunt illa quae deputata sunt ad usus immundos; unde ibidem: « Quaedam in honorem, quaedam in contumeliam »; ad Romanos nono: « An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in hnnorem, ahud in contumeham»? Horum autem vasorum quis usus sit, sciUcet mundus, aut immundus. iudex est figulus, tanquam superior et eorum factor, non ipsa vasa; ibidem: « Nunquid dicit lutum figulo: Quid me fecisti sic »?

(Vers. 8.). Et cum labore vano, id est infruopera eorum et risu digna »; deum fingit de eodem luto; simiie Isaiae quadragesimo quarto dicitur de idohs ligneis, quod pars comburitur in humanos usus, pars ut deus cohtur. Jlle, scilicet figulus, m« paulo ante de terra factus fuerat, per terrenam nativitatem; Genesis secundo: « Formavit Deus hominem de hmo terrae »; et post pusiUum, scihcet tempus; lob decimo quarto: « Breves dies hominis sunt»; item: « Brevi vivens tempore »; reducit se, merito peccatorum suorum, scilicet in mortem; supra primo: « Impii manibus et verbis accersierunt illam v,post mortem etper mortem; unde acceptus est, id est in terram, de qua sumtus fuerat ex parte corporis, secundum illud Genesis tertio: « Donec revertaris in terram, de qua sumtus es »; Ecclesiastae tertio: « Omnia, quae de terra facta sunt, in terram pariter revertentur ». Repetitus animae debitum, quam, scilicet animam, habebat, scilicet tanquam debitum, mutuatum, ut redderet cum usuris; non datum, sicut ille dives, cui dictum est Lucae duodecimo: « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te »; Matthaei decimo octavo: « Tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes », sciUcet animae debitum.

(Vers. 9.). Sed est illi cura, quamvis scilicet labor sit vanus, non quia laboraturus est, et vane, de quo magis esset curandum, laboraturus est etiam inique, secundum illud lereraiae nono: « Ut inique agerent, laboraverunt ». Nec quoniam illi brevis est vita, cum taraen eo magis esset ei curandura, ut eara utiliter expenderet; lacobi quarto: « Quae est vita vestra? Vapor est ad raodicum parens ». Sed concertalur aurificibus et argentariis, decorem sui operis et subtilitatem illis assimilare satagendo; sed et aerarios imitatur. Notandum, quod aurifices vocat artifices, qui deos faciunt ex auro; argentarios, qui ex argento; aerarios, qui ex aere; Isaiae quadragesirao sexto: « Confertis argentum de saeculo et aurum statera ponderatis, conducentes artificem, ut faciat deum ». Et gloriam praefert, supple: vanam suo labori vel vitae brevitati. « Gloria est frequens fama cura laude »; gloriam, id est de hoc

se glorificando; in quo noii esset gloriandurn. Quoniam supervacuas res, id est inutiles, scilicet idola, lingit, scilicet de lutea maleria facit; Osee quarto: « Gloriam eorum in ignominiam commutabo »; item ad Philippenses tertio: « Gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt».

(Vers. 10.). Cinis est enim etc, quasi dicat: ita gloriatur; enim, pro sed; vel sic: ita gloriatur, quod tamen non deberet facere; enim, pro quia; cinis, id est res vilis, est, sicut, einis cor eius, id est eius cogitatio, quia in cinere et pulvere, de quo deum suum fabricat, ponit cor suum; Ecclesiastici decimo M « Quid superbit terra et cinis »? Et terra supervacua, id est inutilis, spes illius, id est eius desiderimn et alTectio, quia scilicet ponit eam in idolo terreo; supra tertio: « Vacua spes illorum »; tale enim idolum est terra vacua et nihili, de qua leremiae quarto: « Aspexi terram, et ecce, vacua erat et nihili ». Et vita illius, id est conversatio, est luto vilior, quia scilicet occupat vitam suara in idolum luteum faciendo et colendo; in Psalmo: « Ut lutum platearum delebo eos ». Vilius autem est lutum culpae luto naturae; unde Glossa: «Vita illius coeno sordidior »; secundae Petri secundo: « Sus lota in volutabro luti».

(Vers. 11.). Quoniam ignoravit, scilicet ignorantia, de qua primae ad Corinthios decimo quarto: « Qui ignorat ignorabitur »; qui se finxit, id est Deum, qui eum fecit de limo terrae ex parte corporis; in Psalmo: « Ipse cognovit figmentum nostrum »; et qui inspiravit illi animam, secundum illud Genesis secundo: « Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae»; et aniat, scilicet magis quam Deum, quae operatur, scilicet idola. Et qui insufflavit ei spiritum vitalem, repetendum: ignoravit, et loquitur modo de spiritu corporeo, cum dicit: spiritwm vitalem; Isaiae quinquagesimo septimo: « Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam »; in Psalmo: « Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam ».

(Vers. 12.). Sed et aestimaverunt; ita dixi, - quod Deum ignoraverunt, sed magis aestimaverunt, scilicet idolorum fabricatores, vitam nostram, scilicet naturalem, lusum esse, scilicet lasciviae, sicut illi, de quibus Exodi trigesimo secundo: « Sedit populus manducare et bibere »; lob vigesimo primo: « Tenet lympanum et citharam». Lusum esse etc, hoc dicit, quia idola facere et colere tudo puerorum videtur simile esse, et sic qui faciunt imagines luteas et adorant. Et conversationem vitae, scilicet moralem, compositam, id est ordinatam, ad lucrum, scihcet avaritiae, nec solum lucrum, sed illicitum, unde subdit: et oportere undecumque etiam ex malo acquirere, id est ex artilicio vel negotio illicito; contra quod Ecclesiastici quinto: « Noli anxius esse in divitiis iniustis. Non enim proderunt tibi in die obductionis» vel ultionis «et vindictae». Hae sunt « divitiae conservatae in malum domini sui ».

(Vers. 13.). Hic enim elc, quasi dicat: et vere ex maio acquirunt idola facientes; kic enim scit, se super omnes, alios scilicet artifices idolorum, delinquere; hic, inquam, qui ex terrae materia, quae vilior est, fragilia vasa, ex una parte, et sculptilia, id est idola, ex alia parte materiae suae, fugit. Unde ex horum comparatione vilitatem idolorum melius intelligit vel intelligere potest.

Sed quomodo potest hoc scire, scilicet se super omnes delinquere vel peccare, cum Deum ignoret, ut dictum est?

Dicendum, quod hoc scit vel scire potest habitu legis naturalis scriptae in corde suo. Sed actualiter hoc nescit, scilicet quia non vult hoc perscrutari, cum tamen possit; vel si non potest ad plenum vel de facili, hoc est, quia excaecatus est merito infidelilatis suae

Quarto commendatur Deu ex idololatiantium fatuitate.

Omnes enim. Hic ostenditur verus Deus esse commendabilis ex idololatrantium fatuitate, et primo, ex fatuitate idololatrantium colentium res inanimatas, scihcet statuas; secundo, colentium animatas: Sed et animalia.

In prima primo illos esse fatuos ostendit et reprehendit, qiiia idola cultoribus suis multorum malorum causa sunt; secundo, quia in se etiam inutilia sunt homini: Quoniam omnia idola; tertio, quia ab homine facta sunt: Homo enim; quarto, quia homine deteriora sunt: Melior enim est.

(Vers. 14.). Omnes enim etc. Bene dixi, quod hic, qui de materia lutea facit idolum, scit, se delinquere super omnes, alios artifices; omnes enim insipientes; Glossa: « Qui idola deos putant»;hoc enim est magna insipientia; leremiae quarto: « Filii insipientes sunt et vecordes». Jnsipienles, dico, per defectum sapientiae vel fldei quantum ad intellectum, et infelices, quoad afl"ectum; et hoc propter defectum gratiae, quae fehcesfacit; supra decimo terratus est idola elc), omittuntur a Vulgata. — Sequuntur

tio: « Infelic€S sunt qui appeliaverunt deos opera manuum suarum». Supra modum animae suae, id est naturae suae, superbi sunt, scilicet contra Deum, et hoc flngendo sibi idola tanquam deos; Isaiae decimo sexto: « Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; superbia eius et arrogantia eius plus quam fortitudo eius ». Vel: infelices supra modum, quia inflniUi infelicitate, quia « vermis eorum non morietur, et ignis non exstingiietur », Isaiae ultimo. Jnimici populi tui, scilicet persequendo credentes in Deum; inimici, inquam, quoad affeclum, et persequendo /acto; Esther decimo quarto: «Non sufflcit, quod durissima nos opprimunt servitute; sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes, volunt tua mutare promissa »; et imprope-antes illi, scilicet verbis; in Psalmo: « Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me »; sicut quidam de Ephraim et Manasse nuntios Ezechiae, ad cultum Dei volentes eos revocare, irridebant, ut patet secundi Paralipomenon trigesimo.

('ers. 13.). Quoniam omnia idola etc, quasi dicat: hoc totum malum est, quoniam omnia etc. Vel sic: bene dixi, quod insipientes et infelices supra modum animae suae superbi etc.; qumiiam omnia idola nationum, id est gentilium non per fldem renatorum, sed in vitio nativitatis manentium, deos aestimaverunt; sic fecerunt Romani, scilicet omnia idola gentilium subiugatorum Romara ferendo et adorando et custodiendo; quibus, scilicet idolis, neque oculorum visus est ad videndum, secundum illud Psalmi: «Oculos habent,etnon videbunt »; neque aures ad audiendum, secundum illud ibidem: « Aures habent, et non audient ». Neque nares ad percipiendum spirilum; ibidera: « Nares habent, et non odorabunt». Neque digiti manimm ad tractamlum, id est palpandura aliquid; unde ibidera: « Manus habent, et non palpabunt ». Sed et pedes eorum pigri, id est immobiles, ad ambidandum, ibidem: «Pedes habent, et non arabulabunt ». Ideo dicitur Baruch sexto: « Bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi ».

(Vers. 16.). Homo enim, cuius scilicet non est (jare sensum et motum, fecit illos, non genuit de substantia sua, sed figuravit de materia extrinseca; et qui muluatus est spirilum, scilicet a Deo, illi reddendum, quando placebit ei; Ecclesiastae ultimo: « Et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum ». Is finxil illos, id est, de luto fecit. Nemo enim etc., quasi dicat: et vere sic sine sensu et motu sunl; nemo enim sibi similem homo poterit fingere Deum, sirailera, scilicet similitudine aequalitatis, qua homo similis est alii homini, hcet similera sirailitudine alicuius exterioris repraesentationis.

(Vers. 17.). Cum enim sitmortalis, vitara raortalem habens, mortuum, id est vita carentem, fingit manibus iniquis; in Psalmo: « In quorum nianibus iniquitates sunt ». Melius autera est mortale quam mortuum, secundura illud Ecclesiastae nono: « Melior est canis vivus leone mortuo ». Et bene dixi, quod nemo potest sibi simile etc.; melior enim est ipse, scilicet homo, his quos colil. Deus vero debet esse optimum hominis, secundum Augustinum, cum sit eius beatitudo. Quia ipse quidem vixit, aliquando, scilicet homo, cum esset mortalis, quod enim non vivit, non est mortale; illi autem nunquam, scilicet dii falsi. iure autem praeponuntur viventia non viventibus, sentientia non sentientibus, secundum Augustinura.

Sed obiicitur: Quia supra eodem "> dicitur: « Luto viUor vita illius ».

Dicendum, quod supra loquitur de vita morali, hic de naturali. esse miserabiles; secundo, respectu praecedentium aliquantulum excusabiks: Insensala etc.; tertio, simpliciter inexcusabiles: Sed nec aspectu etc. — Et ibi ostenduntur inexcusabiles, primo per hoc, quod colunt irrationalia; secundo, quia effugerunt verum Deum: Effugerunt etc.

Chapter 16 of 20