Skip to the text

Capitulum XVIII

(Vers. 17. 18.). fJna enim, id est communi, catena tenebrarum, scilicet exteriorum, mnnes erant colligati, id est simul ligati. Nec tantum catena tenebrarum exteriorum, sed interiorum, scilicet infidelitatis et peccatorum; unde Proverbiorura quinto; « Funibus peccatorum suorum » quisque « constringitur »; item in Psalmo: « Funes peccatorum circumplexi sunt uie». Sive enim spiritus etc. Bene dixi, quod necessitatem sustinebant, sive enim spiritus sibi sibilans, id est « sibilus aurae tenuis», tertii Regum decimo nono; aut inter spissos tatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se exlollit cogitando,

mos arborum avium sonus, id eslcantus, suavis, suavis, in quantum erat de se idoneus ad deleclandum magis quam ad terrendum; aut vis aquae decurrentis nimium, id est impetuose currentis, sicut currunt aquae torrentium. — Aut sonus validus praecipitantium petrarum, id est impetuose de aliis locis cadentium, aut ludentium animalium cursus invisus, scilicet propter tenebrarum densitatem, animalium, scilicet mitium, ut iumentorum; aut mugientium valida bestiarum vox, id est ferarum, aut ursorum, aut leonum, aut huiusmodi; aut resonans de altissimis monlibus echo, id est repraesentatio vocis animalium propter reverberationem montium vel petrarum; deficientes faciebantillos prae limore, scilicet omnia supra dicta; unde Glossa: « Undique miseri cruciabantur; quidquid enim auribus, vel oculis, vel quolibet sensu percipiebant, tanquam periculosum formidabant ».

Notandum autem, quod catena praedicta, moraliter loquendo, signiflcat peccatorum progressum et connexionem, de qua Isaiae quinquagesimo octavo: « Si abstuleris de medio tui catenam ». Spirilus sibilans signiflcat diaboli occultam suggestionem; Apocalypsis decimo sexto: « Vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum». Avium sonus suavis, cogitationum delectationem; Sophoniae secundo: « Vox cantantis in fenestra ». Aqua decurrens, consensum in perpetrationem peccati, contra quod Ecclesiastici vigesimo quinto: « Non des aquae tuae exitum iiec modicum ». Sonus petrarum cadenlium, peccati exteriorem operationem; lob decimo quarto: « Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo ». Cursus animalium ludentium, pravam consuetudinem; lob quadragesimo: «Omnes bestiae agri ludunt ibi». Valida vox bestiarum mugientium, apertam gloriationem de peccato perpetralo; contra quod in Psalmo: « Quid gloriaris in malitia»? Resonans echo, delectabilis peccati recordationem; Numerorum undecimo: « Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto ».

Seoundo de poenis inferentibus mortem.

Sanctis autem tuis. Postquam egit de poenis antecedentibus mortem, hic agit de poenis inferen- Omnis enim etc. Hic tangitur poenae singularitas; et quia « opposita iuxta se posita magis elucescunt », primo tangitur illuminatio aliorum; secundo, Aegyptiorum obtenebratio: Solis autem illis etc; tertio, obtenebrationis meritum: fpsi ergo.

(Vers. 1 9.). Bene dixi: Aegyptios compedifos vinculis tenebrarum et non alios; omnis enim orbis terrarum, scilicet excepta regione Aegypti, limpido « id est claro », illustrabatur lumine, scilicet solis et caelestiuni luminarium, quamvis alibi essent multi peccatores in mundo; Matthaei quinto: « Solem suum facit oriri super bonos et malos ». Et non impeditis continebatur, id est conservabatur, non impeditis operibus, luminarium per densitatem tenebrarum; vel alio modo: non impedilis operibus, hominum aliorum ab Aegyptiis propter defectum lucis, cum alibi esset claritas lucis, quae ad operandum requiritur; unde loannis ndno: « Operamini, dum dies est; venit enim nox, quando nemo potest operari ».

(Vers. 20.). Solis autem illis, scilicet Aegyptiis, superposita erat, scilicet a Deo, gravis nox, quia obscurior solito et longior; lob li'igesimo septimo: « Nos quippe involvimur tenebris ». Nox, dico, existens, imago, id est expressa repraesentatio, tenebrarum, sciUcet aeternarum; quae scilicet imago tenebrarum, id est tenebrae imaginatae, superventura illis erat, scilicet in inferno; unde Matthaei vigesimo quinto: « Inutilem servum eiicite in tenebras exteriores »; item lob decimo: « Terram miseriae et tenebrarum » etc. Et quia tam graves tenebras patiebantur, et non immerito; ipsi ergo sibi erant graviores tenebrae, id est causa graviorum tenebrarum, supple: quam patiebantur, id est superventurarum sibi in inferno; unde lob trigesimo quarto: « Novit opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur ». Vel: ipsi erant graviores tenebrae, id est periculosiores pe.r excaecationem cordis; « excaecavit enim eos mahtia eorum», supra secundo>; ad Ephesios quinto: « Eratis aliquando tenebrae»; aliqui libri habent: graviores feneftm, scilicet exterioribus, propter remorsum conscientiae. tibus mortem; et primo, de exterminatione primogenitorum suorum in Aegypto, scilicet capitulo isto; secundo, de subversione eorum in mari rubro, scilicet ultimo capitulo.

' Ita Glossa interlinearis. — Immediate post pro iUuslra-

De eitetminatione primogenitorujn in Aegypto,

In prima prirao tangitur Hebraeorum, quos opprimebant, commendatio; secundo, per eorum liberationem Aegyptiorum opprimentium eos digna pmilio: Digni quidem etc.; tertio, post liberationem Hebraeorum gravis tentatio, scilicet in deserto: Tetigit.

Primo, oommeniatio Hebraeorum,

Circa commendationem tanguntur quatuor: primo divini beneficii exhibitio; secundo, pro exhibitione beneficii gratiarum actio: Et quia non et ipsi; tertio, pro beneficii continuatione supplicatio: Et ut esset; quarto, supplicationis exauditio, ibi: Propter quod.

(Vers. I.). Sanctis autem tuis etc. Ita erant Aein tenebris; autem, pro sed; Sanctis tuis; scilicet Israelitis, secundum illud Levitici undecimo: « Sancti estote »; maxima erat lux, quia lux exterior corpm-alis; unde Exodi decimo: « Ubicumque habitabant filii Israel, lux erat»; item lux intericyr spirilualis; unde Glossa: « Sanctis tuis, id est Israelitis, quos fides et conscientiae puritas illuminabat »; primae ad Thessalonicenses quinto: « Omnes filii lucis eslis »; item lux superior caelestis; loannis primo: « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem » etc.; ilem Malachiae quarto: « Vobis timentibus noraen meum orietur sol iustitiae ». Et horum quidem, scilicet Sanctorum, vocem, humanae collationis vel divinae laudis, inimici audiebant, scilicet Aegyptii; sed figuram nonvidebant, scilicet propter tenebras impedientes.

Sed contra: Quia existens in tenebris potest videre illum qui est in lumine, et non e converso.

Dicendum, quod hoc verum est, nisi sit impedimentum in eius oculo, vel in ipso medio. Ibi vero erat impedimentum in oculo videnlium, quia percussi erant quasi quadam caecitate, et in medio, quia tenebrae densae et palpabiles ibi erant Et quia non et, id est eliam, ipsi, scilicet Sancti, per eadempassi erant, « id est easdem plagas», secundum Glossam; magnificabant te, scilicet laudando; Lucae primo: « Magnificat anima mea Dominum »; Ecclesiastici quadragesimo tertio: «Quis magnificabit eum, sicut est ab initio»?

(Vers. 2.). Et qui ante laesi erant, scilicet a Pharaone opprimenle eos et flagellanle, ut patet Exodi primo. Quia non laedebantur, scilicet plagis inflictis a Deo, g?'alias agebant tibi; Isaiae quinquagesimo primo: « Gaudium et laetilia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis ». Et ut esset dijferenlia, scilicet inter ipsos et Aegyptios; te Deum petebant, vel: te Deum orabant, secunduin illud Psalmi: « ludica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta», sicut et Abraham petebat, ne proderetur iustus sicut impius, Genesis decimo octavo. Vel: diffei-enlia, scilicet distantia; hoc Israelitis praestitum fuit, quando « tollens se Angelus stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israelis», ut patet Exodi decimo quarto.

(Vers. 3.). Propter quod, scilicet quia beneficio praestito grati erant, conferendo orabant; ardentem columnam ignis habuerunt, scilicet de nocte, ut patet Exodi decimo tertio; ducem ignotae viae, scilicet per desertum, et solenn sine laesura, per viam; solem, inquam, boni hospitii, supple: demonstratorem in termino viae; praestitisti; sine laesura, inquam, de die, et hoc, columna nubis aestum sohs temperanle, ut patet ibidem et supra decimo: « Fuit eis in velamento diei et in luce stellarum nocte », ita quod veniebant ad locum, in quo poterant competenter hospitari et tentoria figere; Isaiae quarto: « Creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem »; et post: « et erit in umbraculum diei ab aestu».

Seoundo, Aegyptiorum digna ponitio.

Digni quidem. Hic ostenditur digna punitio Aegyptiorum Israelitas opprimentluni; et primo tangitur quasi epilogando, poena communiter omnium secundo, specialiter occisorum: Cum cogitarent; tertio, specialiter vivorum et vigilantium: Resonabat, quarto, vivorum dormientium: Cum enim quietum (Vers. 4.). Digni quidem illi, scilicet Aegyplii erant, supple: carere luce, quoad privationem sus, et pati carcerem tmebrarum, quoad privationem motus; qui inclusos custodiebant etc, nonpermittendo, eos exire de lerra Aegypti; Exodi quinto « Nescio Dominum, et Israel non dimiltam ». Sanctos filios tuos, scilicet Israelitas in le credentes loannis primo: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri

his qui credunt in nomine eius »; per quos incipiebat, scilicet per ilins populi praeparationem ad Legis susceptionem, quia nondum erat data; incorruplum lumen legis saeculo dari. Notandum, quod lex aliquando dicitur lumen, quia illuminat inlellectum; Proverbiorum sexto: « Mandatum lucerna, et lex lux »; incorruptum, quia purificat vel a corruptione conservat alTectum, secundum illud Psalmi: « Eloquium Domini igne examinatum, [irobaluin terrae, purgatum septuplum ».

Cum cogitarent etc. Hic primo tangitur percusii« sio primogenilorum Aegypti; secundo, praescientia nis: Absconse enim.

(Vers. 5.). Cum cogitarent, scilicet Aegyptii, iustorum, id est Hebraeorum, occidere infantes, non solum cogitatione simplici, sed eliam progressiva in opus, ut patet Exodi primo. Et uno filio, scilicet Moyse, exposilo, scilicet a matre, et liberato, scilicet a filia Pharaonis, ut patet Exodi secundo. In traductionem illorum, id est punitionem Aegyptiorum, vel: in Iraductionmn illorum, id est Hebraeorum, id est, ut educeret eos de Aegypto per Moysen liberatum. Multitudinem filiorum abstulisti,d esl universitalem primogenitorum, Exodi duodecimo =. Et pariter, id est simul, illos, scilicet Aegyptios parentes eorum, perdidisti in aqua valida, scilicet submergendo eos in mari rubro, Exodi decimo quarto: « Nec unus quidem superfuit ex eis », et decimo quinto: « Subinersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ».

(Vers. 6.). Illa enim; enim, pro sed; nox, scilicet qua occisa sunt primogenita, cognila est anteapa- Iribus nostris, scilicet Abraham et aliis; unde Genesis decimo quinto: « Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua » etc; vel ipsis Israelitis in Aegypto, Moyse praenuntiante ilhs, ut patet Exodi duodecimo. Ut vere, id est certitudinaliter, scientes, quibus iuramenlii crediderunt, id est quam firmis Dei promissionibus; Genesis vigesimo secundo: « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus»; item ad Hebraeos sexto: « Ut per duas res immobiles » etc.; animaequiores essent, scilicet in exspectando impletionem iuramenti.

(Vers. 7.). Suscepta est autem etc, scilicet nocte illa, vel secundum Glossam: « Lex phase », nocte illa, quasi pro magno beneficio, apopido tuo, scilicet Israelitico, ut patet Exodi duodecimo, ubi dicitur: « Feceruntque » elc.; sanitas quidem iustorum, [ler illam enim salvari sunt Israelitae ab Angelo exterminatore; ut patet Exodi duodecimo; iniustorum autem, scilicet Aegyptiorum, exterminatio, id est per Angelum exterminatorem occisio, ibidem.

(Vers. 8.). Sicut enim laesisti aduersarios nostros, scilicet ob eorum peccata occidendo, sic et nos provocans, supple: ad meliora, scilicet ad fidem et Legis susceptionem; Deuteronomii trigesimo secundo: « Sicut aquila provocans ad volandum » etc, magnificasti, scihcet ab illo exterminio magnifice liberando.

(Vers. 9.). Absconse enim, scilicet propter metum Aegyptioruin, secunduni Glossam; sacrificabant, scilicet pascha immolando, ut patel Exodi duodecimo. lusti pueri, scilicet filii, bonorum, scilicet Israelitarum, cum ipsis patribus suis, propter quod meruerunt liberari, Aegyptiorum primogenilis interfectis. Et iustitiae legem, scilicet datam, ibidem,de immolalione phase, quae iusta erat, quia iustificationem per mortem Christi faciendain significabat; item lex dicebatur, quia ligabat ad sui observantiam pro tempore suo. In concordia disposuerunt, id est, concordiler susceperunt et implere proposuerunt et impleverunt; unde in Psalmo: «Congregate illi Sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia». Simililer, id est aequanimiter, bona et mala, id est prospera et adversa, recejt?Zw.ro iuslos, scilicet se ipsos; repete: disposuerunt, quaecumque Deus vellet inferre; lob secundo: « Si bona suscepimus de manu Domini, quare autem mala non sustineamus »? Itein Lucae decimo sexto: « Recepisti bona, in vita tua, et Lazarus similiter mala». Patrias laudes, id est a patribus institutas et celebratas, decantantes, id est devote cantantes, Deum scilicet

laudando tam de raalis, scilicet poenae, quam de bonis, scilicet gratiae, vel fortunae, vel naturae; in Psalmo: « Seniper laus eius in ore meo »; semper, id est non solum in prosperitate, sed etiam in adversilate.

Resonabat autem etc. Hic tangitur poena Aedo gyptiorum viventium et vigilanlium, scilicet luclus de morte primogenitorum suorum; et primo tangitur materia luclus; secundo, utuitas lugenlium: Simili autem poena; tertio, causa universalilatis: Similiter ergo omnes; quarto, c(fectus consequens: De omnibus enim etc.

(Vers. 10.). Ita dixi, quod laudes patrias decautabant; resonahat autem, scilicet fortiter per totam terrara Aegypti, inconveniem inimicorum vox, id est.egyptiorum vox auditu horribilis; Exodi duodecimo: « Ortus est clamor magnus in Aegypto »; et flebilis audiebatur planctus, id est flelus cum planctu; erat autem etomo?- vocis et fletiis oculorum aiplanctvs manuum; flebilis, inquara, planctus ploralorum infantium, id est de infantibus vel pro infantibus, quos plangebant, secunduni illud leremiae sexto: « Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum ».

(Vers. 11.). Simili autem poena, id est amissjone primogeniti sui, servus cum domino afflictus est, in una dorao; et popularis homo regi similia passus, scilicet in toto regno Aegypti, Exodi duodecimo: « Percussit orane priraogenitum in terra,egypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in folio eius, usque ad priraogenitum captivae, quae erat in carcere»; Isai.ae vigesimo quarto: « Erit sicut populus, sic et sacerdos; et sicut servus, sic dominus eius ».

(Vers. 12.). Similiter ergo omnes, id est majores et minores et mediocres, scilicet rex Pharao et domini alii et eorum servi; habebant morluos innumerahiles, primogenitos omnes, mortuos, inquam, uno nomine mortis, scilicet uno genere, quia divina plaga. Et bene dicit: omnes, quia « non erat domus, in qua non iaceret raortuus », ut habetur Exodi duodecimo. Nec enim etc. Et bene dixi: innumerabiles; nec enim ad sepeliendum, scihcet mortuos, vivi siifficiebant; leremiae decirao sexto: « Morientur parvi et grandes, et non sepelientur» etc. Quoniam uno momento, scilicet una hora noctis, quae erat praeclarior natio illorum, id'est priraogenitorum universitas, qui dignitate praecellunt reliquos filios; exterminala est, id est ab Angelo exterminatore occisa, ut patet Exodi duodecimo.

(Vers. 13.). De omnibus enim, quasi dicat: et merito sic occidebantur primogenita; de omnibus enim, id est pro rtmnibus plagis prius illatis, non credentes, scilicet.egyptii, propter beneficia, scilicet eis facta in singularura plagarura relaxatione, ut patet Exodi septimo, octavo, nono, decirao et duodecirao. Tunc cum primum fuit exterminium primogenitorum, scilicet in ultima plaga, spopondnrunt, populum Dei se esse, id est proraiserunt, se Dei mandatura facere, quod erat de dimissione filiorum Israel; tunc enira dimiserunt eos, ut patet Exodi duodecimo. Vel: spoponderunt etc, id est, promiserunt, se Deo Hebraeorum credere, si liberarentur; Isaiae vigesimo sexto: « Domine, in angustia quaesierunt te »; in Psalmo: « Cuin occideret eos, quaerebant eum ».

Cum enim quietum etc. Poslquam determinavit de atnictione vigilantiura pro morte rum, hic agit Ae afflictione dormientium; et primo tangitur atflictionis causa; secundo, poena: Tunc continuo.

(Vers. 14. 15.). Bene dixi: Tunc cum primuni fuit exterminium; enim, pro quia; cum quietum silenlium continerent omnia; silentium., scilicet noctis, quae data est ad quiescendum, sicut dies ad operandum; unde primae ad Thessalonicenses quinto: « Qui dormiunt nocte dormiunt ». Et nox in suo cursu iter medium haberet, id est, cum esset niLdiura noctis; unde Exodi duodecirao: « Factura est autem in noctis raedio »; et hoc propter iraprovisionera. — Omnipotem sermo tuus, Domine, id est ordinatio tua et iussus; unde ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et efficax », scilicet propter resistendi iinpossibilitatem, exsiliens de caelo, exsiliens dicit propter velocitatem, de caelo, id est in Angelo exterrainatore, a regalibus sedibus, scilicet tuis, id est ab Angelorura consortio, in quibus regnas et sedes; in Psalrao: « Qui sedes super Cherubin ». Vel: exsiliens de caelo, scilicet a te missus, qui in caelo sedes: « Oranes enim adniinistralorii sunt spiritus in ministeriura missi propter eos, qui hereditatera capiunt salutis », ad Hehraeqs primo; venit durus, id est iraplacabilis, debellator, scilicet Aegyptiorum propter eorum obstinationem;

exterminii terram, id est in terrani Aegypti morte primogenitorum exterminandam; prosilivit, scilicet subito.

(Vers. 16.). Gladius uculus, id est gradu acuti olTicium impleturus per occisionem primogenitoruni; ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et efflcax et penetrabilior omni gladio ancipiti »; item ad Ephesios sexto: « Gladium spiritus, quod est verbum Dei ». Gladius ergo acutus, propter promptam nocendi facilitatem, insimulatum imperium tuum portans, id est non flctum, sed verum mandatum tuum et potestatem, quia « non est potestas nisi a Deo», ad Romanos decimo tertio. hmmulatum ergo imperium dicitur propter divinam auctoritatem, et stans, propter sententiae immobilitatem. Replevit omnia morte, id est totam terram Aegypti primogenitis mortuis. « Non enim erat domus, in qua non iaceret mortuus », ut patet Exodi duodecimo. Dicit ergo: Replevit omnia etc, propter huius plagae universalitatem.

Sed obiicitur, quia Exodi duodecimo dicitur: « Transibo nocte illa per terram Aegypti et percutiam omne primogenitum » etc., non ergo stabat: male ergo dicitur hic: Et slam etc.

Sed dicendum, quod iste slatm, de quo loquitur hic, opponitur recessui de terra Aegypti, non motui per ipsam terram. Unde vult dicere, quod Angelus, exsequens sermonera vel mandatum de occisione primogenitorum datum, stetit in terra Aegypti, ita quod extra Aegyptum nuUus fuit occisus; sed non vult dicere, quin transiret per.Aegyptum de domo in domum.

Et usque ad caelu/m attingebat stans in terra, id est, attingere videbatur, scilicet propter inevitabilitatem, scilicet ne quis evaderet; in Psalmo: « Si ascendero in caelum, tu illic es ». Vel: usque ad caelum etc., hoc dicit, quia ille Angelus in caelo contemplabatur, ministrans in terra, secundum illud Bedae: « Intra Deum currunt, quocumque mittantur»; item Matthaei decimo octavo: « Angeli eorum », scilicet administratores, «in caelis semper vident»,per conlemplalionem, « faciem Patris mei » etc.

AUegorice vero describitur hic adventus Cliristi in carnem, qui dicitur omnipotens se?-mo Dei per aeternam generationem, secundum illud loannis primo: « In principio erat Verbum »; sed de caelo, a regalibus sedibus venisse per carnis temporalem assumtionem; in Psalmo: « A summo caelo egressio eius»; medio noctis silentio, propter temporis opportnnitatem; ad Galatas quarto: «Atubi venit plenitudo teinporis » etc. Primum silentium fuil sub lege naturae, et hoc propter ignorantiam infirmitatis; secundum, sub lege Moysi, et hoc propter desperationem sanitatis; tertium, sub lege i/rafme, et hoc propter adeptionem salutis. Tanquam durus debellator etc., scilicet propter daemonum expugnationem; Lucae undecimo: « Cum fortis armatus custoditatrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet; si autem fortior eo supervenerit » etc. In mediam terram exterminii, id est in medio mundi propter terrae in qua natus est positionem; in Psalmo: « Operatus est salutem in medio terrae ». Imperium Dei secum portasse, propter coomnipotentem Patri Deitatem; loannis primo: « Et Deus erat Verbum », scilicet de quo postea subdit: « Et Verbum caro factum est»; item Matthaei ultimo: « Data est mihi omnis potestas » etc. Omnia morte replevisse, propter omnium in morte eius consummationem, secundum illud loannis decimo nono: «Consummatum est». Stans in terra caelum atligisse, quia anima eius in statu viatoris habebat continuam Dei fruilionem; loannis tertio: « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo ».

(Vers. 17.). Tunc continuo, scilicet ipsa hora occisionis, visus somniorum malorum, id est terribihum, turbaverunt illos, scilicetdormientes; Glossa; « Ut nec vigilantibus nec dormientibus daretur requies». Et timores insperati, id est subiti, supervenerunt, scilicet illis; lob septimoi: «Terrebis me persomnia, et per visiones horrore concuties»; lob quarto: « In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me».

(Vers. 18.). Et alius alibi, scilicet quam alter, proiectus semivivus, id est in extremo vitae suae; propter quam- moriebatur causam mortis demonstrabat, scilicet aliis indicando, sicut poterat, scilicet propter duritiam cordis Deo Hebraeorura et Moysi, servo eius, rebellantis; ad Boraanos secundo: « Secundum duritiam tuam et cor impoenitens ».

(Vers. 19.). Visiones enim, somniorum scilicet, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, scilicet causam suae mortis. Ne inscii, quare mala patiebantur, perirent, et sic propter ignorantiam excusarentur de impoenitentia; Isaiae vigesimo octavo: « Vexatio dabit intellectum auditui »; Gregorius: «Oculos, quos culpa claudit, poena aperit».

Tertio, Hebraeorum gravis tentatio.

Tetigit etc. Hic suMitur Hebraeorum post suam liberationem gravis tentatio indeserto; et prirao ostenditur periculum a parte tentatorum; secundo, modus lib&)'ationis a parte Pontificis: Properans enim etc.; tertio, causa vel virtus liber-ans a parte ornatus pontificalis: /nm-e etc.; quarto, e//ecte consecutus parte a.ngeli exterminantis: His autem etc.

(Vers. 20.). Tetigit autem etc. Ita puniti sunt iu Aegjptii nec tantum illi; autem, pro sed; tetigit tunc; tunc, sumitur large, ita quod sit sensus: Tunc, scilicet illo tempore, quo egressi de Aegypto proficiscebantur per desertum, tetigit et iustos, scilicet filios Israel. Tetigit dicit, quia non diu permansit nec in omnibus fuit, tentatio mortis, id est ad mortem ducens. Et commotio in ereno facta est multiludinis, scilicet contra Moysen et Aaron, ita quod fugerunt ad tabernaculum Domini, ut patet Numerorum decimo sexto. Sed non diu permansit ira tua; Habacuc: « Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis ».

Properans enim etc. Hic tangit triplicem mo- liberationis eorum, scilicet devote orando; secundo, patrum promissa rememorando: Vicit autem; terlio, se personaliter interponendo: Cum enim iam acervatim.

(Vers. 21.). Dicit ergo: Properans enim etc. ggne dixi, quod non diu pei-mansit ira tua; properans enim homo sine querela, scilicet Aaron; unde Numerorum decimo sexto: « Quod cum audiisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium » etc.; properans, in boc innuitur fervor cordis, sine querela, sanctitas conversationis, deprecari pro populis etc. Talem enim Deus exaudit et non peccatores; unde loannis nono: « Peccatores Deus non audit »; Gregorius: « Cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur »; deprecari pro popidis; deprecatio proprie est de malis amovendis, oratio vero de bonis adipiscendis, sed communiter ponitur ununi pro altero. Proferens servitutis suae scutum, orationem etc. Oratio dicitur sculum ratione protectionis; Ezechielis vigesimo: « Quaesivi de eis virmn, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me ». Servitutis suae dicitur, quia ad hoc servitium tenebatur ratione officii pontificalis; unde ad Ilebraeos quinto «: « Omnis namque pontifex, ex hominibus assumtus, pro hominibus constituitur »; et postea sequitur: « Debet, quemadmodum pro populo, ita pro semeUpso olTerre pro peccatis».

Notandum, quod *CMfttm spiritualiter potest dici fides; unde ad Ephesios sexto: « In omnibus mentes scutum fidei ». Item, verbum Dei; unde Proverbiorum trigesimo: « Omnis sermo » Domini, vel «Dei, ignitus clypeus est sperantibus in se». Item, o'atio; unde hic: Proferens scutum servitutis suae o?-ationem. Item, aequitas; unde supra quinto: « Sumet scutum inexpugnabile, aequitatem». Item, eleemosyna; unde Ecclesiastici vigesimo nono: « Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit ». Iteni, patientia; secundi Regum primo: «Ibi abiectus est clypeus fortium » etc. Itein, obedientia, de quo primi Machabaeorum decimo quarto: « Haec est aureus clypeus Simonis mnarum mille ».

Et per incensum, id est incensi oblationem, deprecalionem allegans, id est allegando proferens; Numerorum decimo sexlo: « Obtulit thymiama et stans inter niortuos et viventes pro populo deprecatus est ». Et notandum, quod oratio ponitur pro remissione peccati, deprecatio pro amotione flagelli, incensum pro reconciliatione iudicis offensi. Properans, inquam, homo etc, restitit irae, id est divinae percussioni. Et finem imposuit necessitati, id est humanae aftlictioni inevitabili. Ostendens, scilicet facto, non solum verbo, quoniam tuus est famulus, secundum illud loannis decimo: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis »; Ecclesiastici quadragesimo quinto: « Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum » etc. Econtra conqueritur Dominus de praelatis malis Ezechielis decimo tertio: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel ». dicebant esse prccando bona optare; imprecari mala, quod

(Vers. 22.). Vicil autem iurbas, id est populum turbatuin dividendo et penetrando, non in virtule co?'poris, sicut Samson Philisthaeos, ludicum decimo quinto; nec armatura potentiae, scilicet armatura potenti et forti, sicut David Goliath, primi Regum decimo septimo; primi Machabaeorimi tertio: « Non in multitudine exercitus victoria belli ». Sed verbo, scihcet devotae orationis, ilhmt qui se vexabat, subiecit, scilicet Angelum populum exterminantem, quod reputabat suam vexationem, iuxta illud: « Quis infirmatur, et ego non infirmor» etc, secundae ad Corinthios undecimo. /uramenta Patrum et testamentum, id est proniissionem factam Patribus de danda eis terra promissionis in hereditateni; Genesis duodecimo: «Semini tuo dabo terram hanc»; commemorans, scilicet iii sua oratione.

(Vers. 23.). Cum enim etc., quasi dicat: bene (Jixi, quod vicit tui-bas etc.; cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, id est, cum per acervos mortui iacerent unus super alterum; interstilH, id est, inter vivos et mortuos stetit; unde Numerorum decimo sexto: « Stetit inter mortuos et viventes». Et amputavit impetum, scilicet ignis consumentis eos; ad Hebraeos undecimo: « Exstinxerunt impetum ignis »; et divisit illam quae ad vivos ducebat viam, scilicet opponendo se igni in medio viae, ne ignis a mortuis ad viventes transiret.

In veste enim elc. Hic tangitur causa liberalio- ®' primo a parte pontificis; secundo, ex parte Angeli exterminantis: His autem.

(Vers. 24.). In veste enim etc, quasi dicat: praedicta facere potuit; in veste enim poderis, id est tunica talari hyacinthina, « in cuius extremitate erant tintinnabula et mala punica »,. Exodi vigesirao octavo. Vel secundum losephum, totum vestimentum pontificale interius et exterius — poderis, est linea vestis usque ad pedes descendens, unde dicitur a porfos = Graece, quod perfw sonat Latine, unde poderis quasi pedibus haerens — in veste poderis intelligitur, quod videtur verius per sequentia. In veste, inquam, poderis, quamhabebat, scilicet Aaron, totus erat orbis terraram, scilicet descriptus, scilicet in signo, quia, sicut dicit Glossa «, «byssum terrae deputant Hebraei, quia ex terra gignitur; purpuram mari, quia ex conchis eius tingitur; hyacinthum aeri propter coloris similitudinem; coccum igni et aelheri, scilicet ut pro toto mundo oret Pontifex; siquidem ex terra, aqua, igne et aere consistit mundus ».

Sed secundum quod exponitur de tunica hyacinthina tantum, quaeritur: quomodo erat in ipsa totus orbis descriptus? Cum enim tota esset ex hyacintho, non videtur in ea aliqua pars mundi descripta nisi solum aer.

Sed dicendum, quod, elsi corpus tunicae erat de hyacintho, tamen in extremitatibus eius erant aliqua ex purpura et bysso et hyacintho et cocco, sicut mala granata et huiusmodi. — Zona repraesentabat oceanum, quia cingit totam terram. Superhumerak vero et duo lapides, qui desuper erant utrumque humerum tegentes, duo hemisphaeria repraesentabant, vel solem et lunam. Mala punica et tiniinnabula inferius posita, fulgura et tonitrua; duodecim lapides rationalis, duodecim menses, vel duodecim partes zofliaci. Rationale divinam providentiam et dispositionem. Cidaris cum vitia hyacinthina, caelum. Lamina in fronte Pontificis et nomen Dei scriptum ibi, universa, quae in ipso sunt Dei arbitrio gubernari.

Et parentum magnalia, id est magnae auctoritatis nomina, in quatuor ordinibus lapidum seulpta erant; in rationali enim erant quatuor ordines lapidum pretiosorum; singulis erant inscripta singula nomina duodecim Patriarcharum, ut patet Exodi vigesimo octavo sicut etiam in fundamentis lerusalem dicuntur inscripta nomina duodecim.postolorum, Apocalypsis vigesimo primo. Et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat, id est nomen Dei magnificum tetragrammaton, id est ex quatuor litteris, quae sunt: lod, He, Vau, He, quae significant principium vitae passionis Christi.

(Vers. 25.). His autem, scihcet ornamentis sacris, cessit qui exterminabat,- scWicel Angelus vel ignis, cessando non propler ornamenta illa, sed propter significatum, scilicet propter futurum ornamentum, id est sacrificium summi Pontificis, scilicet Christi, secundum quod tangit Glossa. Et haec exlimuit, id esl, fecit, quasi timeret, scilicet discedendo;

De panitione Aegyptioinm pei mortem propriam.

Jmpiis autem usque in novissimum. Postquam deterrainavit de punitione Aegyptiorum per mortem primogenitorum, hic determinat de punitione ipsorum per mortem propriam, scilicet quando submersi sunt in mari rubro. Et primo tangitur submersio Aegyptiorum; secundo, libe)-atio Hebracorum: Omnis enim creatura; tertio, gratiarum actio pro utroque: Videntes tua; quarto, obedimtia creaturarum in utroque: In se enim elementa.

Primo, submeisio Aegyptiorum.

In prima primo tangitur gravitas punitionis; secundo, raiio ex parte punientis: Praesciebat; gj,jjj merilum ex parte punitorum: Adhuc enim; quarto, congruentia poenae: Ducebat enim.

(Vers. 1.). Impiis autem etc, quasi dicat: sic Israehtae hberati sunt ab incendio; aM/em, pro sed; impHs, scihcet Aegyptiis carentibus pietate religionis quoad Deum et compassionis in proximum, quia et Deum contemnebant et eius populum opprimebant; usque in novissimum, id est finaliter; Proverbiorum quinto: « Novissima illius amara quasi absinthium »; sine misericordia ira supervenit. Sine misericordia, scilicet non relaxante, sed sine raisericordia hberante, et hoc, quia irapii et sine misericordia erant; lacobi secundo: « ludicium sine misericordia ilh qui non fecerit misericordiani ». Ira, id est peccati, vindicta, quae est signum irae; supervenit, id est, superno iudicio Dei venit ad eorum oppressionem; lob vigesirao primo: « Lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet super illos inundatio »; Proverbiorura primo: « Quando venerit super vos tribulatio et angustia». Et merito supervenit, etc; praesciebal enim, Deus scilicet, et, id est etiam, futura illorum, scilicet peccata, antequam fierent; ad Hebraeos quarto: « Omnia nuda et aperta ocuhs eius »; item in Psalmo: « Intellexisti cogitationes raeas de longe»; item Ecclesiastici vigesimo terlio: « Domino Deo nostro, antequam crearentur universa, sunt agnita » etc

' Scilicet ordimria ex Rabano. et bene dixi: His cessit etc; erat enim sola tentatio irae, jd est inchoatio, non consummatio, sufficiens, scilicet ad populi correctionem, scilicet cum Pontificis intercessione.

(Vers. 2.). Quoniam cum ipsi, scilicet Aegyptii, reversi essent, scilicet ad cor suum, secundum quod raonet Isaias dicens: « Redire ad cor, praevaricatores», Isaiae quadragesimo sexto. Reversi, inquam, ad cor suum, extra quod fuerant prae tiraore; in Psalmo: « Cor meum dereliquit me ». Et permisissenl, scilicet prius, ut se ducerent, id est, seorsura de terra eorum ducerent filii Israel; unde Exodi undecirao: « Egredure tu et oranis populus, qui subiectus est tibi ». Et cum magna soUicitudine, id est inslantia, praemisissent illos, scilicet corapellendo eos exire; unde Exodi duodecimo: « Urgebant Aegyptii populum exire de terra velociter». Consequebantur illos, scihcet Aegyptios, cum hoc fecissent, poenitentiae actAis,.A est dolor de recessu eorum, dolor, inquam, in corde et confessio in ore et ostensio utriusque in perseculionis opere; Exodi decimo quarto: « Immutatuni est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluinius facere, ut dimitteremus Israel»?

Chapter 19 of 20