Skip to the text

Capitulum XIV

(Vers. 18.). El pro sanitate, id est sua vel suorum, infirmum, id est omnino impotentem, f/Midem, id est certe, deprecatur et pro vita rogat mortuum, id est omnino vita carentem, ita quod intelligatur mortuus negative, non privative, quia, si privative, tunc intelligeretur aliquando vitam habuisse, sed postea privalus fuisse; quod falsum esset. EC in adiutorium inutilem ihvocat, id est non potentem iuvare se vel alium; unde Baruch ultimo: « Habet in manu gladium, et se a latronibus non liberat ».

(Vers. 19.). Et pro itinere, id est ilineris directione, pedt ab eo qui ambulare non potest, secundum illud Psalmi: « Pedes habeiit, et non ambulabunt » etc.;Baruch ultimo: « Sine pedibus in humeris portantur». Et de acquirendo, scilicet per negotiationes, et de operando, scihcet per niechani-

Seooiido &gitai de detestatione idolorum qaadruplioiteT.

Jterum alius navigare etc. Postquam multiplices idololatrantium errores descripsit, liic tangit idolorum detestationem, et primo, ex inutilitate ipsorum idolorum; secundo, ex olfensa Creatoris: Similiter autem odio sunt; tertio, ex novilate et modo adinventionis: Non enim erant etc; quarto, ex elfectu humanae corruptionis: Et non sujfecerat errasse.

Primo detestatar idola ob inatilitatem ipsorum.

Inutilitatem autem idolorum ostendit in parte prima exemplo navigantium in mari,. a quibus invocata subvenire eis non possunt. Haiic autem impotentiam ostendit esse detestandam, primo ex fragiHtate idoli iwn valentis; sectindo, ex Dei potentia etiam sine nave salvantis: Tua autem etc.; terlio, ex utilitate ipsius navis: Sed ut non essent; quarto, exemplo arcae Noe genus humanum conservaiitis: Sed et ab initio.

(Vers. 1.). Dicit ergo: Iterum alius etc., quasi dicat: uon solum inutiliter petunt homines ab idolis adiutorium in terra, sed ilerum, in aqua, quia alius, scihcet homo, navigare cogitans, scilicet proposito, et per feros fluctus, id est periculosos; unde in Psalmo: « Mirabiles elationes maris »; item Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Qui navigant mare enarrent pericula eius». Iter facere incipiens, sdWcet propositi exsecutione, ligno portante se, fragilim lignum invocal; invoeat, scilicet in cas artes, et de omnium rerum eventu, generaliter, petit ab eo qui in omnibus est inutilis; Isaiae quadragesimo quarto: «Formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile ».

Sed videtur, idem posse Christianis obiici imagines adorantibus.

Sed dicendum, quod non est simile: quia idololatrae adorabanl imagines ut res, putantes, in eis aliquod vivum esse; Christiani vero adorant ut signa solum, et in quantum ducunt in illa quorum sunt signa. auxilium, lignum, scilicet idolum, fragilius ligno portante se, id est navi.

(Vers. 2.). Illud enim, scilicet lignum idoli, cupiditas acquirendi excogitavit; unde ad Ephesios quinto dicitur « avaritia idolorum servitus ». Et artifex sapientia fabricavit sua; sua, inquit, quasi dicat: non divina, « sed terrena, animah, diabolica», lacobi tertio; Isaiae quadragesimo quinto: « Abierunt in confusionera fabricatores errorum »; et lob decimo tertio: « Ostendens vos fabricatores mendacii »; Glossa: «Cum maior sit qui fecit, quam quod fit, facturam suam adorare iiisanire est».

(Vers. 3.). Tua autem, Pater, quasi dicat: ita invocant illi idolum in regimine itineris; autem, pro sed; tua, Pater, creatione; Isaiae sexagesimo quarto: « Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum » etc.; item provisione; unde Matthaei sexto: « Pater noster etc., panem nostrum » etc. Gubernas, omnia scilicel, providentia, quae, secundum Damascenum, « est cura Dei ad res »; de qua ludith Dono: « iudicia tua in tua providentia posuisti ».

Ex dictis patet, quod in mundo nihil agitur a casu et fortuna, quia, sicut dicit Plato, « nihil est, cuius ortum non praecesserit legilima causa ». Mundum vero administrari providentia, probat TuUius in Rhetorica sic: « Melius administrantur quae fiunt a providentia, quam quae a casu; sed mundus optime administratur: ergo » etc.

Quoniam etc., quasi dicat: hoc patet, quod omnia providentia gubernas; quoniam dedisti, scilicet filiis Israel, m mari viam, educendo eos de

Aegypto per medium sicci maris, ut patet Exodi decimo quarto-; el inter fluctus, scilicet fluminis lordanis, semitam firmissimam, losue tertio. De utroque vero dicitur in Psalmo: « In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis»; Glossa: « Israelitas per mare rubrum sicco vestigio traduxit divina potentia et lordanis aquas divisit».

(Vers. 4.). Ostendens, scilicet per hoc, quoniam potens es ex omnibus, scilicet periculis et casibus, sanare S vel melius secundum aliam litteram, salvare, etiam si sine tate, id est navi, quis adeat mare; Isaiae quadragesimo tertio: « Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te»; unde « Petrum ambulantem influctibus, ne mergeretur, erexit », ut patet Matthaei decimo quarto; « Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit », ut patet secundae ad Coriiithios undecimo.

(Vers. S.). Sed ut non essent vacua, immo necessaria usui humano, opera sapientiae tuae, id est per tuam sapientiam adinventa; in Psalmo: « Omnia in sapientia fecisti ». Propter hoc etiam exiguo ligno, scilicet modicae navi, credunt homines animas suas, id est vitam suam corporalem; et transcunles mare, in quo tamen sunt innumerabilia pericula, per tatem liberati sunt; Glossa: « Creator dedit creaturae suae scientiam, qua sibi in praesenti consuleret et eius voluntati deserviret ».

Allegorice exiguum lignum potest dici crux cruciflxum, ludaeis quidem scandalum, gentibus vero stultiliam ». IJuic credunt homines animas suas, scilicet in Christum crucifixum credendo et creditum adorando. Et sic transeuntes mare, huius mundi, scilicet crucis virtute et imitatione, per tatem liberantur et perveniunt ad portum salutis aeternae. Unde Damascenus: « Crux est dormientium resurrectio, infirmorum baculus, pastorum virga, convertentium auxilium, proficientium perfectio, animae salus et corporis, omnium malorum aversio, omnium bonorum doctrix, peccati destructio, arbor resurrectionis, lignum vitae aeternae». In his autem verbis: Exiguo etc, primo innuitur crucis humilitas, cum dicitur: Exiguo ligno; secundo, eius veneratio et dignitas, cum dicitur: Credunt homines animas suas, liomines scilicet rationales, ut beatus Andreas dicens: « Suscipe me ab hominibus »; tertio, necessitas, cum dicitur: Et Iranseuntes mare, scilicet huius mundi, de quo in Psalmo: « Hoc mare ma,mum » etc; quarto, eius virtus et utihtas, cum dicitur: Per tatem liberati sunt; primae ad Corinthios primo: « Praedicamus Chrislum » etc; item: « Verbum crucis pereuntibus etc, nobis autem » etc;

Sed et ab initio. Hic utilitas arcae Noe primo oslenditur; secundo ipsa laudatur, ibi: Benedictum enim est lignum etc; tertio idolum et eius artifex vituperatur: Per manus autem etc

(Vers. 6.). Sed et ab inilio etc, quasi dicat: non tantum liberat a periculo maris, sed etiam a diluvio, et boc est quod dicit: Sed et ab initio, scilicet jn principio secundae aetatis, scilicet tempore Noe, Genesis sexto. Cum perirent, scihcet in diluvio, superbi gigantes, de quibus habetur Genesis sexto; spes orbis terrarum, scilicet futuri; Glossa: « Seminarium generis humani », scilicet octo personae, de quibus dicitur primae Petri tertio: « In qua paucae animae salvae factae sunt per aquam »; ad tatem confugiens, « id est arcam » ad modum tatis factam, quia maior fuit longitudo latitudine, Genesis sexto; remisit saeculo, scilicet futuro post diluvium, semen nativitatis, scilicet tam hominum quam animalium, ut patet Genesis sexto. Quae, scilicet arca, manu tua; Glossa: « Potentia, vel Filio », secundum illud Psalmi: « Emitte manum tuam de alto » etc; erat gubernata, quia nullum gubernatorem habuit nisi Deum vel Angelum eius, cum omnes homines extra existentes essent mortui, existentes intra essent clausi.

(Vers. 7.). Benedictum enim est lignum, scilicet arcae Noe, per quod fit iustitia, scilicet liberationis iustorum, malis submersis, quod fuit iustum. De hoc ligno supra decimo: « Cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans ».

Hoc autem lignum alkgorice potest dici lignum crucis, de quo dicitur primae Petri secundo: « Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ». Per illud lignuni facta est iustilia, quia « unicuique redditum est quo<i suum erat ». Nam per illud lignum desi)'uclv/m est peccatum, secundum illud quod cantat Ecclesia: « Mors mortua tunc est, quando in ligno mortua vita fuit »; Osee decimo tertio: « 0 mors, ero mors tna » etc. Item, per ipsum est diabolus victus, secundum illud Gregorii: « Qui per lignum vincebat per lignum quoque vinceretur ». Item, per ipsum est homo reconciliatus; ad Colossenses secundo: « Delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, afligens illud cruci »; item ad Colossenses primo: « Pacificans per sanguinem crucis ». Item, infernus spoliatus; ad Colossenses secundo: « Spolians principatus et potestates » etc. Item, caelum apertum; unde latroni dictum est: « Hodie mecum eris in paradiso », Lucae vigesimo tertio; Isaiae vigesimo secundo: « Dabo clavem domus David ». Item, Christus exaltatus; unde ad Philippenses secundo: « Propter quod et Deus exaltavit illum » etc. Haec fuit virga Assueri in signum clementiae honiini oslensa vel porrecta, Esther decimo quinto.

(Vers. 8.). Et bene dixi, benedictum esse liva- gnum, secundum quod fit iustitia; autem, pro sed; idolum, quod fit psr manus, scilicet artificum, maledictum est, et ipsum, scilicet idolum, et qui fecit illud, scilicet arlifex.

Sed idolum, cum sit res inanimata, quomodo maledicitur? Quia ista maledictio aut intelligitur ratione culpae, quae in idolum non cadit, aut ratione poenae, quae ratione culpae infligi habet.

Dicendum, quod in idolo est considerare duo, scilicet spiritum praesidentem et figuram ligni. Ipse malignus spiritm maledictus est malediclione culpae et poenae; sed lignum, maledictione detestationis et infamiae, quasi cuiusdam poenae, non quia sit subiectum culpae, ratione cuius habet infligi poena, sed quia materia vel occasio culpae. Unde Glossa: « Diabolus enim inde punietur, quod sibi honorem divinum usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat».

Quia ille quidem operatus est, scilicet idolum, unde merito maledictus est; Isaiae quadragesimo quarto: « Eoce, omnes participes eius confundentur ». Illud autem, scilicet idolum, cwm esset fragile, quia de fragili materia; deus cognominatus est, scilicet sola nuncupatione, non rei veritate; propter quod merito maledicitur.

Seoundo detestatur idola propter offensam Creatoris.

Similiter autem etc. Hic tangit secundam causam detestationis idolorum, sumtam ex parte ojfensae Creatoris; et primo tangit signum offensae, scilicel idolum, et idololatrantis poenani; secundo, poenae irremissibilitatem: Propter hoc etc.; tertio, causam a parte idoli: Quoniam creaturae; quarto, causam a parte idololatrantis: Initium enim etc.

(Vers. 9.). Bene dixi, quod utrumque maledictum etc; autem, pro quia; similiter odio sunt Deo impius, scilicet idololatra, quia abnegat pietatem divini cultus, el impietas eius, id est materia impietatis eius, scilicet idolum, id est daemon praesidens idolo; Ecclesiastici duodecimo «: « Altissimus habet odio peccatores». Et notandum, quod odium Dei non notat vel sonat affectum in ipso, sed effectum in eo quem odit.

(Vers. 10.). Etenim quod factum est, scilicet idolum, cum illo qui fecit, id est cum artifice idololatra, tormenta palietur.

De idololatra planum est; sed de idolo, quomodo verum esse potest, scilicet auod tormentum patialur, cum sit res inanimata?

Dicendum, quod de idoio loquitur ratione maligni spiritus in eo praesidentis, non ex parte figurae vel materiae ipsius idoli.

Sed contra: Idololatra non facit spiritum malignum praesidentem.

Dicendum, quod licet non faciat ipsum in se, facit tamen, quod in idolo praesideat; sicut Deuin dicimur exaltare et magnificare, non in se, sed in nobis; in Psalmo: « Magnificate Dominum mecum » etc. Utrumque ergo punietur; Ecclesiastici decimo quarto: « Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui operatur illud ibit cum illo»; et vigesimo septimo: « Conteretur cum delinquente delictum ».

(Vers. 11.). Propter hoc, scilicet quia Deo su7it odio, et, id est etiam, in idolis nationum,A est in daemonibus praesidentibus in idolis gentilium, de quibus in Psalmo: « Omnes dii gentium daemonia » etc.; non erit respectus, scilicet clementiae; quod est contra Origenem, qui dixit, Christum pro daemonibus in aere in fine passurum, et sic eos fore salvandos; contra quod dicitur hic et in Ecclesiastici trigesimo nono: « Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo conflrmaverunt tormenta sua». Quoniam e..c.; ei merito, gMomam

creaturae Dei, id est a Deo factae, sicut aurum et argentum; unde Osee secundo: « Argentum et aurum multiplicavi eis » etc.; faclae sunl in odium, scilicet irascibilis, i )Bim scilicet odiant homines, sicut daemones, de quibus in Psalmo: « Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper». Et in tentatimem animae hominum, id est cnncupiscibilis, ut scilicet subderent se homines quibuscumque pote; statibus libere secundum voluntatem vel suggestionem deorum suorum. Et in muscipulam, id est deceptionem rationalis, et dicitur muscipula instrumenlum, quo mures capiuntur: pedibus, scihcet interioribus id est animae, non exterioribus, scilicet corporis; insipientium, id est infidelium; lob decimo octavo: « Abscondita est in terra pedica eius »; item leremiae quinto: « Invenli sunt in populo meo viri impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros >>.

(Vers. 12.). Jnitium enim etc. Bene dixi, quod creatu7-ae Dei elc; initium enim fornicationis, scilicet spiritualis, quae est recedendo a Deo, est etc.; unde Glossa: « Pessimum genus fornicationis est, quo anima recedit a Deo et fornicatur cum idolis »; unde leremiae tertio: « Moechata esl cum ligno et lapide ». Tales perduntur sive destruuntur a Deo, secundum illud Psalmi: « Perdidisli omnes, qui fornicanlur abs te». Jnitium enim, inquam, fornicationis, praedictae, est exquisitio idolorum.

Sed contfia: Ecclesiastici decimo: « Initium omnis peccati superbia ».

Respondeo: Non loquitur hic de fornicatione, quae est per quemcumque recessum a Deo, sicut est in quolibet peccato mortali, sed de illa qua recedit a Deo perfecto recessu, scilicet usque ad subversionem fidei, quae est fundamentum totius spiritualis aedificii; ad Hebraeos undecimo: « Fides est sperandarum substantia rerum » etc; item primae ad Corinlhios tertio: « Fundanientum aliud nemo potest ponere » etc.

Et adinvenlio illorum corruptio vitae e.it, scihcet quoad mores; ad Romanos primo: « Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis sui, in immunditiam »; in Psalmo: «Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum ».

? Vers. 8: El argentum multiplicavi ei el iiurum, quae Tertio detestatur idola propter novitatem et modum inventionis.

Non enim ei-ant. Hic tangitur terlia ratio detestationis illorum idolorum, scihcet ex novitate et modo suae adinventionis. Huius adinventionis et culturae tangit plures causas: primo, hominum curio-.mm otiositalem; secundo, parentum ad filios defunctos alfectionem: Acerbo enim; tertio, lyrannorum timorem: Deinde etc.; quarto, principum reverentiam et honorem: Jfos quos; quinto, artificum diligentiam et sollicitudinem: Provexit autem etc.; sexto ponit causarum principalium recapitulationem: Et haec fuit vitae.

(Vers. 13.). Bene dixi: Exquisitio idolorum et adinventio etc.; non enim erant a principio, scilicet idola, quod patet, quia non sunt Creator; unde leremiae decimo: « Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra »; nec etiam creatura, quia omnis creatura a Deo est, sed idola non sunt a Deo, sed sunt hominum fictio; propter quod dicitur primae ad Corinlhios octavo: « Idolum nihil est in mundo », scilicet quantum ad esse divinum, quod illi creditur esse ab idololatris. Neque erunt inperpetuum, immo destruentur, conversis hominibus ad cultum unius Dei; Isaiae decimo nono: « Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur.egyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius ».

(Vers. 14.). Supervacuitas enim, id est otiositas, hominum haec adinvenit etc; Ecclesiastici trigesimo tertio: « Multam malitiam docuit otiositas », scilicet oliosos, qui laborare nolebant ad quaerendum unum verum Deum et digne colendum; m orbem terrarum, in caelo enim nullus error laus unquam fuit. El ideo, scilicet quia non semper fuerunt, brevis illorum finis inventus est, scilicet apud sapientes. Cito enim deserti sunt a fihis Israel tempore Moysi et a populo christiano tempore Christi vel novae legis; leremiae decimo: « Confusus est omnis artifex in sculptili; vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt».

(Vers. 13.). Acerbo enimrluctu dotens scilicet de morte filii, sicut David doluit de morte Absalom, secundi Regum decimo octavo, vel de

niorte pueri, quem primo habuit de Bethsabee, secundi Regum duodecimo, cito sibi rapti filii, id est violenlia mortis praerepti; fedt imaginem; Glossa: « Homines defunctorum amicorum simiilacra sibi finxerunt, quorum contemplatione aliquod habuerunt solatium ». Et illum qui tunc, scilicet de recenti, quasi homo mortuus fuerat, cuius proprietas est esse morlalem, secundum illud secundi Regum decimo quarto: « Omnes morimur » etc.; nunc, id est paulo post, quod est inexcusabilius, lanquam Deum colere coepit; C.lossa: « Progressique longius, per amorem defunctorum memoriam colere coeperunt». Et constituit inter servos suos, sibi timore obedientes, non ratione; sacra, scilicet thurificationes et laudes, et sucrificia, scilicet animalium immolationes. Primus autem — ut dicit Isidorus super illud Lucae undecimo: « In Beelzebub, principe daemoniorum » etc. — Mnns, rex Assyriorum, Beli patris sui mortui fecit imaginem, quam tanta veneratione honoravit, ut etiam reis ad ipsam confugientibus parceret; propter quod homines imperiti staluam Beli ut Deum colere coeperunt et statuas multiplicare. Quorum quidam illud idolum vocabant Bel, quidam Baal, quidam Baalim, quidam Beelzebub.

(Vers. 10.). Deinde interveniente tempore, id 3. est mora temporis, convalescente iniqua consuetudine, quae potius exstirpanda est quam tenenda, quia diuturnitas temporis non diminuit peccatum, sed potius auget; hic error, scilicet colendi idola, tanquam lex, sub praecepto scilicet, custoditus est; leremiae decimo: « Leges populorum vanae sunt »; item Isaiae decimo: «Vae, qui condunt leges iniquas»! Et tyramm'um imperio, id est malorum principmn, colebantur figmenta; unde Antiochus compellebat ludaeos ad cultum gentium, primi Machabaeorum primo; et Nabuchodonosor cogebat statuam suam adorare, Danielis tertio.

(Vers. 17;). Hos quos in palam homines ho- 4. norare non poterant, id est in praesentia eorum, propter.hoc, scilicet, quod longe essent, e longinquo, scilicet loco, figura eorum. allata, sciUcet in pictura, evidentem imaginem, scilicet sculptam imaginem, dico, regis, quem honorare volebant, fecerunt, scilicet tribuentes divinum honorem hominibus. Cicero: « Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in caelum fama et voluntate attollerent». Ut illum, scilicet regem, qui aberat, id est, absens erat, tamen vivens, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. Glossa: « Propler hominum stultitiam et pravitatem, qui agrestem vitarfi sine ullo rectore vivebant, ipsum regem totamque gentem summis laudibus extulerunt, ita ut etiam deos appellarent vel pro insigni virtute, vel pro beneficiis, vel pro adulatione». Hosquos ete. Littera sic est construenda: liomines fecerunt evidentem imaginem, quam honorare volebant, allata de longinquo figura illorum; hos quos in palam, id cst praesentialiter, honorare non poterant, propter hoc, supple, quod longe essent; fecerunt, inquam, ut illum, qui aberat etc.

(Vers. 18.). Provexit autem ad horum, scilicet idolorum, culturam, et, id est etiam, hos qui ignorabant, id est ignorantes et rudes, eximia, id est maxima, artificis diligentia; artificis, inquam, diligenter et curiose idolum fabricantis et illud decoranlis, secundum ilind leremiae decimo: « Argento et auro decoravit illud »; item Isaiae quadragesimo quarto: « Fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ».

(Vers. 19.). Ille enim, artifex, volens placere illi qui se assumsit, id est, conduxit, scilicet ad faciendum idolum; liaec est mala placentia, de qua in Psalmo: « Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent »; itein ad Galatas primo: « Si hominibus placerem, Christi servus non essem ». Elahoravil arte sua, ut similitudinem, id est imaginem, in melius figuraret, id est meliori modo, quo posset; Isaiae quadragesimo quarto: « Faber ferrarius lima operatus est »; Baruch sexto: « Sicut virgini auianti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt ».

(Vers. 20.). Multitudo aulem hominum, scilicet stultorum; Ecclesiastae primo: « Stultorum infinitus est numerus»; abducta, scilicet a veritate, per speciem operis, id est pulcritudinem; Proverbiorum ultimo: «Fallax gratia, et vana est pulcritudo »; Danielis decimo tertio: « Species decepit te »; eum qui ante tempus, supple: modicum, tanquam homo honoratus fuerat, scilicet honore duliae; nunc Deum aestimaverunt, honorantes enm honore lalriae.

(Vers. 21.). Et haec fuil vitae humanae deceptio, id est causa deceptionis, causa, inquara, duquasi duplex porta mortis, scilicet amor et timor; secundum Glossara super illud Psalmi: « Incensa igni et suffossa » etc. Quoniam autem affectui, scilicet proprio in honoratione amicorura, aut regibus, in veneratione potentum; Glossa: «Sic per populos et regiones », scilicet prae adulatione, vel prae timore, « varia sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt »; deservientes, id est devote servientes, homines, contra illud primae ad Corinlhios septimo: « Nolite effici servi hominum». Incommunicabile nomen; Glossa: « Dei omnipotentis », quia scilicet forma, a qua impositum est nomen illud Deus, incommunicabilis est creaturis, coramunicabilis taraen est personis divinis; lapidibus et lignis imposuerunt, contra illud praeceptum, Exodi vigesimo: « Non assumes nomen Dei tui in vanum ».

Sed contra: Exodi septimo: «Ecce, constitui tc deum Pharaonis »; item in Psalmo: « Ego dixi: dii estis » etc.: ergo nomen Dei est communicabile creaturis.

Dicendum, quod Deus tripliciter dicitur: natura, adoptione, nuncupatione. Prirao modo est incommunicabile; secundo et tertio modo non.

Sed contra: Quia Christo homini communicatum est nomen divinum; unde ad Philippenses secundo: « Dedit illi nomen, quod est super omne nomen».

Sed dicendum, quod non est communicatum non habenti prius, sed aliter quam prius, quia hoc nomen personae convenit, non naturae, scilicet humanae, sed tamen habenti naturam humanam.

Ad illud quod obiicitur: Dedit illi noiuen etc.; dicendum, quod datio ibi accipitur pro manifestatione. Vel: dedit illi in natura huraana., qui prius habebat in divina.

Quarto detestatur idola ob effeotum humanae

corruptionis duplicem.

Et non suffecerat. Hic tangitur ultima causa detestationis idolorura, sumta ab effectu humanae corruptionis; et primo tangitur in idololatris excaecatio mentis; secundo, corruptio cyperis: Aut enim filios; tertio, rationabilitas excaecationis et corruptionis: Et omnia; quarto, causa utiHusque: Infandorum enim.

(Vers. 22.). Dicit ergo: Et non suffecerat errasse eos; Glossa: « Cum falsa religione omnibus vitiis se subdiderunt »; errasse, inquam, scilicet circa Dei scientiam, id est fidem; supra decimo tertio: « Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei ». Sed et in magno viventes inscientiae, id est infidelitatis, bello, per quam scilicet infldelitatem adversus Deum bellant; unde lob vigesimo quarto: « Ipsi fuerunt rebelles luraini ». Tot, scilicet quoad numerum, et tam magna, quantura ad intensionem, vel quantum ad durationis quantitatem; mala, quantum ad deforraitatem; tot, inquam, et tam magna mala, in quibus scihcet vivunt, pacem appellant, secundum illud lob trigesimoi: « Et esse sub sentibus delicias computabant »; leremiae sexto: « Dicentes: pax, pax; et non erat pax»; Glossa: «Sub regno diaboli diversis vitiis subiecti verara pacem habere non poterant ».

Aut enim etc. Hic enumerat mala, quibus opere sunt corrupti: primo, malum speciahter commissum in Deum; secundo, specialiter commissum in se el in proximum: Neque vitani.

(Vers. 23.). Dicit ergo: Aut enim filios suos sacrificantes, secundum illud Psalmi: « Et immolaverunt fllios suos et filias suas daeraoniis »; Ezechielis decirao sexto: «Nunquid parva est fornicatio tua? Iraraolasti filios meos et dedisti, illos consecrans eis », quia, sicut dicit Glossa, « in sacris Saturni propter odiura lovis sine respectu pietatis suos parvulos immolabant». Aut obscura sacrificia facientes, obscura, id est nocturna, sicut fiebat, secundum Glossam, « in sacris Isidis Aegyptiae et Ceteris, quae sacra ardentium taedarum iactatione celebrabantur». Aut insaniae plenas vigilias habentes, in sacris enira Bacchi et Cybeles, matris deorum, « ad exemplum deorum, qui in festivitate satiati noctem totara lusibus ducebant, ipsi ludebant », ut ait

Glossa Contra hoc dicitur in Psalmo: « Beatus vir, cuius est nonien Doniini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas ».

(Vers. 24.). Neque vilam, scilicet propriam, quia « tradidit illos Deus in iramunditiam », ad Romanos primo; neque nuptias mundas iam custodiunt, contra quod ad Hebraeos decimo tertio: 1 Honorabile connubium, et totus immaculatus »; iam custodiunt etc.;.« quia, sicut dicit Glossa, per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant », et quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere put;ibat. Sed el alius alium occidit per invidiam, scilicet in persona sua, ut Cain Abel, Genesis quarto; et ludaei Christum, Matlhaei vigesimo septimo. Aut adulterans contristal, scilicet in persona sibi coniuncta; contrislat dicit, quia magna causa tristitiae est violatio tori coniugalis; unde et secundum leges civiles data est viro licentia occidendi adulterum et adulteram in ipso actu adulterii inventos.

Et omnia, scilicel vitia, commixta sunl; unde Osee quarto: « Maledictum et mendacium et homicidium et furtum el adulterium inundaverunt ».

Sanguis. Hic tangit primo quaedam peccata spiritualia; secundo, quaedani carnalia: Animarum etc. — In prima primo quaedam mala operis; secundo, quaedam inala cordis: Corriptio; tertio, quaedara mala locutionis: Et periurium. — Mala tangit quatuor, scihcet vulnerationem, cum dicit: Sanguis; occisionem, cum dicit: Homicidium; furtum, cum dicit: Furtum; fraudem, cum dicit: Et fictio.

(Vers. 25.). Bene dixi: Et omnia commixta sunt, scilicet, sanguis, mutua vulneratione; unde Isaiae primo: « Manus vestrae plenae sanguine sunt »; item Osee quarto: « Sanguis sanguinem tetigit». Homicidium; unde Michaeae septimo: « Vir fratrem suum venatur ad mortem ». Furtum, Isaiae primo: « Principes tui infideles, socii furum »; in Psalmo: « Si videbas furem, currebas cum eo ». Et fictio, id est dolus; « Dolus enim est, cum aliud agitur, et ahud praetenditur, vel simulatur'».

Corruptio. Hic tangit peccata cordis, scilicet concupiscibilis potentiae; in Psalmo: « Corrupti sunt et abominabiles facti sunt » etc. Et infidelilas, scihcet rationalis; unde leremiae septimo: « Periil fides et ablata est de ore eorum ». Turbatio, scilicet potentiae irascibilis; unde Isaiae quinquagesimo septimo: « Non est pax impiis, dicit Dominus ». Haec sunt tria mala cordis.

Deinde tangit tria mala locutionis dicens: Et i periurium, scilicet vel assertorium, sicut est in falsis attestationibus, vel promissorium, ut in falsis promissionibus, contra quod dicitur Levitici decimo nono: « Non periurabis ». Tumultus, scihcet in contentionibus et discordiis; unde Isaiae tertio: « Tumultuabitur puer contra senem ».

(Vers. 26.). Et bonorum Dei immemoratio, id est ingratitudo, quia non laudant Deum de beneficiis suis; unde Lucae decimo septimo: « Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo » etc.; in Psalmo: « Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde». Haec sunt tria mala locutionis: primum in Deum et proximum; secundum in proximum; tertium in Deum, scihcet omittendo.

Animarum inquinatio etc. Hic tangit peccata i carnalia, primo, peccata libidinis interioris; secundo, commixtionis innaMralis, ibi: Nativitatis etc; tertio, bigamiae: Nuptiarum etc; quarto, adulterii: Jnordinatio etc; quinto, fornicationis: El impudicitiae etc — Dicit ergo: Animarum inqui- i natio, scihcet per inlernam libidinem; unde Matthaei quinto: « lam moechatus est in corde suo »; leremiae quarto: « Lava a mahtia cor tuum, lerusalem » etc; ad Titum primo: « Coinquinatae sunt illorum et mens et conscientia ». Nativitatis immutaiio, id est naturae sive usus naturalis; ad Romanos primo: « Feminae eorum immutaverunt naturalem usum » etc Nuptiarum inconstanlia, scilicet uxo- i res pro voluntate accipiendo et repudiando, cum tamen deberent esse « duo in carne una », Genesis secundo; item Matthaei decimo nono: « Quod Deus coniunxit homo non separet ». Inordinatio moechiae, id est adulterii, contra ordinem matrimonii, contra quod Exodi vigesimo: « Non moechaberis ». Et im- i pudicitiae, id est fornicationis, contra quod ad Romanos decimo tertio: « Non in cubilibus et impudiciths ». Enarrat in Ps. 5. n. 8: Dolus enim est, cum aliud agitur,

Infandorum etc. Hic ostenditur, quod idololatria Bst causa fiuius corruptionis; et primo ostenquomodo idololatria est causa omnium maloin idololatris; secundo, propter quid, quoniam propter spem impunitatis: Dum enim conftdunt elc; tertio ostendit, quod hoc ipsum est eis causa punitionis: Utraque etc; quarto ostendit, quae sit illa punitio, scilicet casus et praecipitatio in alia peccata: Non enim etc.

(Vers. 27.). Infandorum etc. Ita dixi, quod 8ii tot et tanta mala faciunt idololatrae; infandorum enim idolorum, id est nefandorum, id est nominatione indignorum, secundum illudPsalmi: «Necmemor ero nominum eorum per labia mea ». Infandorum, inquam, idolorum cultura omnis mali causa est, scilicet per intellectus excaecationem et voluntatis subversionem; et initium, scilicet per operis inchoationem; et finis, per eiusdem corapletionem, sicut fides et cultus Dei causa est omnis boni, ut probat Apostolus ad Hebraeos undecimo, ubi ait: « Fides est sperandarum substantia rerum ».

Sed contra: Ecclesiastici decimo: « Initium omnis peccati superbia »; item primae ad Timotheum sexto: « Radix omnium malorum cupiditas y>: male ergo dicitur hic, quod omnium malorum initium est infidelilas.

Dicendum, quod non est inconveniens, plura esse initia malorum secundum diversos respectus — sicut unius rei sunt quatuor causae, scilicet efTiciens, materialis etc, et tamen unica in uno genere — quia ex parte rationalis infidelitas, ex parte concupiscibilis cupiditas, ex parte irascibilis superbia.

(Vers. 28.). Aut enim, dum laetantur, insaniunt; Glossa: « In festis et ludis », et hoc quantum ad malum in affectione; insaniunt, dicit, quia laetitia irrationalis insania est, sicut risus phreneticorum; Osee nono: « Insania in domo Dei eius». Aut certe vaticinantur falsa, scilicet falsa prophetando, et hoc quantum ad malum cogitationis; tertii Regum ultimo: «Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarura ». Aut vivunt iniusle, et hoc quantum ad malum conversationis; Ecclesiastae septimo: « Impius multo tempore vivit in malitia ». Aut periurant, vel peierant, et hoc quantum ad peccatum locutionis; cito, id est de facili, propter malam suam consuetudinem; propter quod Ecclesiastici vigesimo tertio: «lurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa ».

(Vers. 29.). Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, quoad vitam; male iurantes, scilicet ex parte rei, per quam iurant, quia per idolum, et. ex parte rei, pro qua iurant, quia falsum, contra jllud lereraiae quarto: « lurabis: Vivit Dominus, in veritate et in iudicio et in iustitia ». Noceri se non sperant, id est non timent.

Sed quomodo non timent, cum esse veros deos credant?

Dicendum, quod licet ipsos ut deoscolant, non tamen eis inesse omnipotentiam putant; vel non credunt, quod peccata hominum puniant. Et revera eis non possunt nocere, propter quod leremiae decimo: « Nolite timere ea », scilicet idola, « quia nec raale nec bene possunt facere »; sed tamen a Deo punientur pro peccato periurii.

(Vers. 30.). Unde sequitur: Utraque ergo illis evenient, scilicet malum culpae, quia male iurare permittuntur; et maluin poenae, quia propter hoc punientur; evenient, inquam, digne, scilicet pro meritis; Apocalypsis ultimo: « Qui in sordibus est sordescat adhuc ». Quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis, id est divinum cultum idolis tribuendo, dum iurant per idolura. Et iniuste iuraverunt in idolo, contemnentes iustitiam, scilicet illicitum, vel falsum iurando, et ita dupliciter errant vel peccant, scihcet, quia iurantper quod non debent, et quia iurant id quod non debent; Exodi vigesimo tertio: « Per nomen externorum deorum non iurabitis ».

Chapter 15 of 20