Caput I. De proprietatibus vitis,
Ego sum vitis vera. Ipso Domino nostro Iesu Christo adiuvanle, videamus quasdam proprietates vitis terrestris, in quibus etiam illius caelestis vitis proprietates notare possimus; nec tanlum eas quae naturaliter insunt viti, sed etiam eas quae exterius ad culturam adhibentur, consideremus.
Et primo considerandum occurrit, quod planlari solet vitis et non seminari ; translata de sua vite planlatur; quod ad conceptionem Iesu raihi pertinere videlur. Vitis enim primo nata de vite est Deus
genitus de Deo, et Filius de Patre, coaeternus et consubstantialis ei, de quo est. Sed, ut maiorem fruclum faceret, plantala est in terra, quod est in Virgine Maria conceptus, faclus quod non erat, raanens quod eratBenedicta terra haec, benedictionem omnium gentium proferens! Vere benedicta, quae, Deo dante benignitatem, tam benedictum protulit fructum \ Haec est terra, de qua scriptum est: Terram non operabatur quisquam, sed iTigabatur a fonte ascendente a paradiso. Terra quippe haec non operationem humanam accepit, ut conciperetur in ea Fihus Dei; sed aqua Spiritus sancti irrigata fuit. Ita enim legis': Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Rursum de hac scriptum est: Aperiatur terra et geiminet Salvatorem. Aperta quidem fuit eadem terra, beata scihcet Virgo Maria, per fidem, credens et obediens verbis Angeli; germinavitque vitem salutarem, scilicet Salvatorem nostrum, « aelernae vitae praemia largientem». — Hac itaque vite nostra in lucem edita,
Vitis mystica. cap. ii. 44o
Angelis \ immo el infra omnes homines humiliatus fuit.
- Quomodo? Amputata fuit ab illo gloria cultro ignominiae, potentia cultro abiectionis, voluptas cultro doloris, divitiae cultro paupertatis. Vide nunc, quantum fuerit praecisa. Ille cui famulalur omnis gloria caelorum , immo qui solus est gloria, quasi abiecit gloriam, servili circumdatur indumento, sustinet ignominias, induitur confusionibus , ut a confusione nos redimeret et gloriam pristinam renovaret. ille cuius potenti nutui inferna, terrestria et supercaelestia sunt subdila, sic fit abiectus, ut reputetur omnium virorum novissimus - subiicitur fami, siti, caloribus, frigoribus, infirmitatibus et postremo ipsius mortis supplicium non evadit. Ille qui lucem inhabilat inaccessibilem, in quem Angeli desiderant prospicere, cuius solus odor sic mentes inebriat Sanctorum, ut, et mundi praesentis et sui ipsorum obliti, totis viribus currant post ipsum , tanto dolori subiicitur, ut veraciter sciatur impletum quod anle dixerat per Prophetam : 0 vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte , si est dolor sicut dolor meus. fn quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi\ dives in omnibus,
solus nullius egens, sic fit pauper, ipso teste, ut vulpibus terrae et volucribus caeli pauperior inveniatur, cum dicit: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos , Filius aiitem hominis non habet, ubi caput suum reclinet, pauper in nativitate , pauperior in vita, pauperrimus in cruce. Natus paslum habuit lac virgineum et legumen viles pannos. In vita vero, etsi legumen habuit, saepius tamen in victualibus defecit. \n morte autem et nudum invenies et sitientem, nisi forte siti ipsius velis adhibere acetum imjrrfia et felle mixtum
- Postremo autem cultro timoris amputati sunt ab eo omnes amici et proximi, ut non esset qui consolaretur eum ex omnibus caris eius. Torcular enim calcavit solus, et de gentibus non erat vir cum eo. Et cum sustineret cor eius improperium , exspectavit qui simul contristaretur, et non fuit, qui consoiaretur, et non invenit. Vide nunc, (/ta?2- tum praecisa fuerit vitis noslra, benignissimus Lesus. Quae vitis unquam tantum praecisa fuit? Sed est consolatio huius praecisionis multus fructus multam et incomparabilem praecisionem subsecutus.
Chapter 2 of 23