Skip to the text

Caput XVIII. De prima effusione sanguinis Jesu Christi,

i. Primam igitur sanguinis effusionem legimus in circumcisione, quando fuit nomen eius vocatum Lesus, iam tunc mystice significando, quod efTusione sanguinis sui nobis futurus erat verus Lesus, id est salvator. Audiant et intelligant tam pueri teneri quam puellae, et frequenter eorum mentibus inculcetur ma-

lutum marlyrium innocenlis Iesu. Unde et Isaias S de nativilate eiusdem noslri dulcissimi Iesu loquens, ait: Puer natus esl nobis , et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius , crucem, quam imperii nomine significavit, nativitali stalim adiungendo, quia profeclo a nalivitalis exordio nativitas crucis simul exorta est. Non modicum enim pertinet ad commendationem rubicundae passionis, quod Dominus noster in alieno loco, in mediahieme, in medio noctis,extra diversorium, a Matre paupercuia natus est". Et licet ibi sanguis eius effusus non sit, tamen post, parvo intervallo temporis, id est septem dierum spatio, subsecutum est.

  1. 0 quanta commendatio caritatis! Vix natus est caeli gloria, caeli divitiae, caeli deliciae, dulcissimus et amantissimus puer Lesus, et ecce, recenti ortui crucis ignominia, crucis dolor, crucis paupertas maxima copulatur. Sed redemit miseriam crucis imperii nomen verum. Cruce enim totum mundum simul et infernum subiugavit qui regnavit a ligno

fortis lesus ; propter crucem usque ad mortem humiliavU semetipsum , factus obediens Patri ; propter quod exaltavit illum Deus Pater et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. — Bene igitur in prima sanguinis Agni purissimi effusione aptatum esl hoc nomen Lesus , quoniam pro nostra salvatione sanguis fundi coepit, qui in completione salutis tolus fuerat effundendus.

Chapter 17 of 23