Skip to the text

Caput XIII. De septimo folio vitis sive verbo Clwisti in aruce

Septimum et ultiaium folium vitis nostrae et septima citharae chorda ultimum fuit verbum amantissimi Iesu: Pater , in manus tuas commendo spiritum meum \ Littera plana est. Quid est autem , quod ille coaeternus et consubstantiaUs Patri Fihus animam suam ita manifeste in manus Patris commendabat, cui non minus commendata esset, etiamsi hoc non dixisset? Profecto, quamvis sciret, animam suam sanctissimam Patri esse commendalam , qui paulo antedixerat: Venit princeps mundi huius, id est satanas , et in me non habet quidquam ; voluit animam suam Patris manibus commendare, ut erudiret nos, qui terra sumus et cinisquatenus spiritum nostrum disceremus Patris aeterni manibus commendare, ne ab huius mundi principe, cum a corpore egressus fuerit, comprehendatur, qui in nobis, heu! non pauca inveniret, quae ad ipsum pertineant; cum ipse, qui peccato nihil debebat, immo etiam peccata tollere advenerat \ spiritum suum sanctum, purissimum a corpore purissimo egressu-

ruin, non utique necessitatis, sed exempli gratia Patris sui manibus commendaret.

Chapter 12 of 23