Skip to the text

Caput XVI. De rosa caritatis,

Viso de rosa, videndum est de carilate et passione. Ardorem rosae caritatis perpendimus, si dihgentius videamus, quis , quare, quales , quantum amaverit amator misericors et mirabihs, amator noster ille, quo nihil maius, quo nihil ditius, nihil fortius, cui omnis spiritus confitetur, quoniam Deus meus es tu. In hoc verbo bene comprehendilur, quis araator sit, quia Deus ; et quare amaverit, ex verbo sequenti ehcitur, quia non amavit iios, ut nostri ahquid acciperet, quia bonorum no-

strorum non indiget, sed gratuita caritate sua. Quod si aliquid etiam in nobis boni esset, quod ille appeteret, non hoc a nobis, sed ab illo haberemus '. Quales autem nos amaverit, exponit ille qui ait: Ciim adhuc , inquit, inimici essemus , reconciliati sumus Deo, lustus enim iniustos, pulcher foedos, solus bonus et piuspeccatores et impios adamavit. 0 quanta dignatio! lam vero quantum amaverit, videamus. Quis vero hoc sutBcienter dicat ?

Chapter 15 of 23