Caput VI. De secunda similitudine sive de foliis vitis , et pynmo in generali
- Folia vitis pene omnium arborum foliis praestantiora sunt. Quid autem in foUis nisi verae vitis no-
strae, beiiignissimi Iesu, verba commendantur ? Praeeminet in foliis vitis, praeeminet in verbis Lesus. Sed quia gratior solet esse umbra foliorum vitis, cum ipsa, elevata super quandam struem lignorum,huc illucque distenditur; videamus, si vera vitis nostra aliquando levata fuerit et distenla, et quae tunc ad nostram protectionem dulcium verborum folia emiserit, contemplemur.
- Quod elevata fuerit vitis nostra, Dominus Lesus, ipse testatur de se dicens: Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Manifestum vero est, quod haec exaltatio de cruce dicta sit. Et vide, quam aperte hgnorum strues, super quam solent vires elevari, crucem signat. Cancellantur, id est, ex transverso ponuntur, et sic super haec vitis distenditur. Quid convenientius? Cancellantur hgna crucis, elevatur in illam, distenditur brachiis et loto corpore vitis nostra, bonus Lesus. In tantum enim in cruce distentus fuit, ut numerari possent orania membra eius; ita siquidem dixit per Prophetam: Fodeunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; quasi diceret: tantum distentus sum dextrorsum, sinistrorsum et a summo usque ad deorsura, ut, corpore meo in raodum peius tympani distento \ facile possent dinumerari omnia ossa mea.
» loan. 12, 32.
- Respice in faciem Christi tui \ o anima christiana, et eleva oculos tuos ad tormenta illius non sine lacrymis, et cor conlritum non sine singuUu, et vide, quanlam tribulationem invenerit, dum quaereret te, ut inveniret te. Laxa ergo oculos tuos, ut respicias in faciem Christi tui; ausculta auribus erectis, si quod in lanlo dolore proferat verbum, auditumque pro preliosissimo reconde thesauro in cubiculo cordis tui. Ecce, positus est in lecto immiti, mortis videhcet, crucem dico. Extrema igitur Sponsi tui raandata conserva, si vis hereditatem obtinere incontaminatam et immarcescibilemNec multa quidem sunt, quae moriens locutus est; facile servabuntur a voluntaria Christi sponsa.
dia symphoniae [i. e., ut ibid. n. U. dicilur, lignum cavum , ex utraque parte, peile extenta, quam virgulis liinc et inde musici feriunt] in simililudinem cribri etc. August., Enarrat. in Ps. 67. n. 34. dicit , « quod tympana fiant corio siccato et extento ». In Ps. 33. enarrat. 1. n. 9. ait: Et quoniam qui cru cifigitur in ligno extenditur; ut aulem tympanum fial, caro id esl corium, in ligno extenditur; dictum est, et tympaniza bat, id est, crucifigebatur, in ligno extendebatur. Cfr. ibid enarrat. 2. n. 2. Vide supra Opusc. III. Lignum vitae, n. 26
Chapter 6 of 23