Caput XXIII. De sexta et septima effusione sanguinis
- Sexta sanguinis effusio in fossione clavorum copiosissime invenitur. Quis enim de fossis, immo et perfossis manibus pedibusqueinnocentis Iesu copiam sacrati sanguinis dubitet effluxisse? In lorrentibus huius sanguinis nostra rosa purpuretur, quia hic vere ardentissima carilas, hic rubicundissima passio invenitur. In hac magnitudine passionis magnitudo consideretur caritatis; ardorem rosae caritatis in rubore considera passionis. Quis unquam tam gravia et tam pudenda sustinuit? Deus est, qui patitur, nec in aliquo sibi durum passionis torcular alieviavitqui servis suis vel omnino auferre vel alleviare vires tormentorum consuevit. Non parcit sibi qui suis parcere novit. Huius evidentiam rei habes in Evangeho loannisubi tamen, cum ab his qui ipsum venerant captivare, diceretur, quod ipsum quaererent, subiunxit: Ego sum. Si ergo me quaerilis, sinite hos abire. 0 ardor verae, immo veris-
simae caritatis, quia manifestat et tradit se caritas ipsa saevientibus inimicis, non parcens sibi, rogat pro suis, ut parcatur illis! Captus ergo post plurimas illusiones tam ludaeorum quam gentium, post sanguinis plurimas effusiones clavis in manibus simul et pedibus perforalur et configitur ligno crucis Salvator noster milissimus, dilectus Lesus \ — Intuere et respice rosam passionis sanguineae, quomodo iubet in indicium ardentissimae caritatis. Contendunt simul caritas et passio, illa, ut plus ardeal, ista, ut plus rubeat. Sed mirabiliter per ardorem caritatis fit passio rubea, quia, nisi diligeret, non pateretur; et in passione ac passionis rubore ardor maximae et incomparabilis ostenditur caritatis. Sicut enim rosa per frigus noctis clausa, solis ardore surgente, tota aperitur et foliis expansis in rubore demonslrat ardorem iucundum; ila flos caeli deliciosus, oplimus Lesus, qui multo tempore a peccato primi hominis quasi in frigore noctis clausus fuit , peccatoribus nondum gratiae plenitudinem impendens, tandem plenitudine temporis accedenteradiis ardentis caritatis accensus, in omni corporis sui parte apertusest, et rosae caritatis ardor in rubore sanguinis effusi refulsit.
- Vide ergo, quomodo hoc flore rosae floruit rubicundus Lesus! Vide tolum corpus; ubi rosae florem non invenies ? Inspice unam manum et alteram, inspice pedem unum et alterum , si forle rosae florem invenias; inspice iateris aperturam, quia nec illa caret rosa, quamvis subrubea sit propler mixluram aquae, quia exivit sanguis et aqua\ Ipse enim est, qui venit per aquam et sanguinem, optimus Christus Lesus. — 0 suavissime universorum Domine et Salvator, bone Iesu, quas tibi dignas referam gratiarum actiones, qui a principio ortus tui usque ad mortem durissimam, immo el post mortera pro me tantum tui sanguinis effudisti, qui ardorem excellentissimae caritatis tuae tam crebris sanguinis tui eflusionibus manifestare curasti! 0 quam multo numero fohorum multiplicata et exornala est rosa tua! Quis illa omnia enumeret? Nnmera guttas sanguinis effusi de dulcissimo latere et corpore amantissimi Iesu, et habebis rosae passionis carilatisque folia enumerata. Singulae enim guttae sanguinis singula folia sunt. — Septimam effusionem dominici sanguinis iam breviter diximas, cum de apertura lateris diceremus, unde exivit sanguis et aqua , per quae baptismatis accepimus Sacramenta.
Chapter 22 of 23