Skip to the text

Caput XI. De quinto folio vitis sive verbo Christi in cruce

  1. Quintum folium et quinta chorda est quintum amantissimi Iesu verbum , quod ennsit in cruce dicens: Sitio \ Et dahant ei vinum myrrhatum bibere cum felle mixtum. Punitis omnibus membris dulcissimi Iesu, supererat, puniri et linguam. Dedit ergo ei in siti sua illa vitis aliena , conversa in amaritudinem % de fructu suo potum amarum , non quidem potandum , sed polius degustandum, quia ad poenam linguae suffecit polum gustare.

solvendo vinculum unionis, sed exponendo ad supplicium passionis. Cfr. Beda, in Matth. 27, 46. et in Marc. 15, 34.

  1. Sed licet haec ad implelionem Scripturae vere patrata sint , tamen hoc verbo sitio aliquid aliud significari videtur. Puto enim , quod hoc loquendo immensitatem caritatis voluit commendare, quoniam ab homine sitiente multo ardentius potus desideratur quam cibus ab esuriente. In siti ergo ostendens nobis desiderium illius rei , quae ardentissime concupiscitur, per illam figurative ardorem suae caritatis ostendit; licet etiam veraciter possim accipere, quod sitierit, quoniam, per totum corpus sacrati sanguinis effusione siccatus, ossa habuit sicut cremium arefacta *. Sed non est satis credibile, ipsum de corporali siti dixisse, qui in instanti sciebat se corporaliter moriturum , sed potius ardentissimo desiderio salutis nostrae ipsum credimus sitivisse. — Sed est quod moveat nos , quod , cum instaret hora passionis extremae, ad orationem procedens, Dominus benignissimus Lesus procidit in faciem suam orans et dicens: Mi Pater, si possibile est, transfer hunc calicem a me— et hoc non semel tantum , sed et secundo et tertio fecit — per calicem, quem bibiturus erat, passionem significans, qua erat passurus \ Nunc

vero, eodem calice passionis ebibilo, dicit: Sitio. Quid est hoc? Antequam gustes, bone Iesu, petis, calicem omnino auferri , sed postquam ebibisti, sitis?Utvideo, mirabilis potator es tu ! Nunquid vino iucunditatis et non polius vino compunctionis et sumraae amaritudinis repletus fuit calix tuus.Immo vere compunctionis amarissimae plenus est, qui non sitim , sed potius potandi fastidium generare deberet.

  1. Sed, ut aestimo, ante passionem quidem calicem a le transferri petisti, non ut passionem non amares, pro qua patienda veneras, et sine qua salus humano generi non adesset; sed ne putaret quis, te verum hominem passionis amariludinem non sensisse propter Deitatis unitatem, verbis petentibus, calicem a te transferri, et bis et tertio, summam acerbitatem passionis tuae dubitantibus indicasti'; nobis quoque sequentibus doclrinae et exempli tui formam praescripsisti, in imminentibus nobis periculis, etiam cum ad utilitatem nostram pertineant, posse et debere a nobis Dominum frequentius exorari , ut flagella iracundiae suae dignetur a nobis avertere; et nihilominus, etiam si ablata non fuerint, exemplo passionis tuae gratanler, patienter et virihter cum omni perseverantia tolerare. Quod autem ante passionis calicem auferri rogaveras, et eo iam exhausto, dixisti: Sitio y dilectionis magnitudinem commendasti, ac si diceres: quamvis passio mea tanta fuerit, ul quantum ad humanitalis sensum illam declinare

3!

petierim, tua, o homo, caritate vincente et ipsa tormenta crucis superante, adhuc plura et maiora, si necessarium foret, sitio subire tormenta. Nihil enim est, quod detrectem pati propter le, pro cuius pretio animam meam pono '.

Gap. Xll.

De sexto folio vitis sive verbo Christi in cruce.

  1. Sextum folium et sexta chorda citharae est sextum verbum, quod , cum accepisset acetum, vera et summa dulcedo, Dominus Lesus, dixit: Consummatum est. Quid est hoc? Superiusdictiim est: Quoniam videns Dominus, quod consummata sunt omnia, ut im/plerentur Scripturae, dixit: Sitio; et cum gustasset, dixit: Consummatum est. Consummatum quippe et perfectum fuit lestimonium Scriplurae, quae dicit*: Dederunt in escam meam fel ; et per hoc omnis Scriptura, quae de ipso erat , consummationem accepit.

  2. Sicut ergo caput nostrum , pro peccatis nostris acerbitatem sustinens passionis usque ad consummationem , id est perfectionem omnium Scriptu-

rarum, quae de ipso erant, patienter perseveravit; ita et nos, si huius capitis membra esse volumus, in omnibus adversitatibus nostris virtutem perseverantiae servemus, ut ad finem omnium passionum nostrarum, ipso benignissimo Iesu duce, veniamus et cum ipso possimus dicere confidenter: Consummatum est, hoc est, adiutorio tuo, non nostra virtute, bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi '. Redde ergo quod legitime certantibus in agone, te promitlente, repositum est, scihcet coronam iustitiae , quam tu, iudex iustus, reddes in tua die, quae nubilum non habet, in illa die, quae in alriis tuis melior erit super millia dierum, in qua tu solus singularis sol eris. — 0 sol iustitiae\ benigne Christe Iesu, lucens in virtute tua, redde temetipsum in praemium sempiternum omnibus, qui certaverunt et certando perseveraverunt in agone cerlaminis; recipiant a te splendorem sempiternum, in quo assidue fehces laetentur. Hunc autem splendorem nullus poterit adipisci, nisi quiperseveraverit in finem« quia virtus boni operis perseverantia est ».

Chapter 11 of 23