Caput III. De eircumfossione vitis
Circumfoditur etiam vitis. Fossio haec insidianlium fraus intelligitur; quasi enim foveam fodit qui dolo machinatur aliquem decipere ; unde conquerens dicit': Foderunt ante faciem meam foveam, Non enim poterat illi dolus aliquis abscondi, qui oculatus est anle et retro, qui et praeterita et futura quasi praesentia intuetur. Ostendaraus istarum fos. sionum aliquam per exemplum. Adducunt, inquit EvangeliumDomino Iesu mulierem adulteram, dicentes, quod Moyses huiusmodi in Lege lapidare praecepit. Tu autem quid dicis ? Vide foveas verae vitis, quibus maligni agricolae bealam vitem nostram, dulcissimum Dominum lesum , circumfoderunt, non ut eam facerent germinare, sed magis arescere. Verumtamen in contrarium cessit eorum intentio, et circumfossa magnafacta est et humorem nobis misericordiae distillavit.
Longum vero esset nimis, omnes foveas, quas maligni agricolae foderunt, edicere. qui omnia illius et verba et facta calumniari nitebantur. Sed ubi viderunt, circumfossionem nihil nocere viti, sed
ipsos fodientes in ipsas foveas incidisse; ipsam vitem iam non circumfodere , sed perfodere laborabanl, ut sic saltem ad modum aliarum arborum aeternam incurreret ariditatem. Foderunt ergo et perfoderunt non solum manus, sed et pedeslatus quoque et sanctissimi cordis intima furoris lancea perforarunt, quod iam dudum amoris lancea fuerat perforatum. Vulnerasti, inquit, cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. Vulneravit cor tuum, amantissime Iesu, sponsa tua, soror tua, amica tua; quid necessarium fuit ab inimicis ultra vulnerari? Quid agitis, o inimici ? Si vulneratum est, immo quia vulneralum est cor dulcissimi Iesu, quid secundum vulnus apponitis? An ignoratis, quia uno vulnere tactum cor emoritur et fit quodam modo insensibile? Mortuum est cor dulcissimi Domini mei Iesu, quia vulneratum ; possedit vulnus amoris Sponsi Iesu cor, possedit mors amoris. Quomodo mors altera introibit? Fortis est ut mors , immo vere etiam fortior quam mors, dilectioNon potest expelli mors prima, id est dilectio multorum morluorum, a domo cordis, quoniam sibi inviolabili suo vulnere acquisivit. Si duo aeque fortes occurrant, quorum unus sit in domo, alter vero deforis, quisdubitet, eum qui deintus est obtinere victoriam *? Et vide, quanta sit
vis amoris domum cordis possideotis et per vulnus dilectionis occidentis; sed non solum in Domino Iesu, verum etiam in servis suis. Sic ergo iam dudum vulneratum et mortuum fuit cor Domini Iesu , mortificati propter nos tota die , aestimati siciU ovis occisionisAccessit autem mors corporalis et vicit ad tempus, ut vinceretur in aeternum.
Sed quia iam semel venimus ad cor Domini Iesu dulcissimi , et bonum est nos hic esse % non facile evellamur ab eo, de quo scriptum est: Recedentes a te in terra scribentur. Quid autem erit accedentibus ad te? Accedemus, inquitad te et exsultabimus et laetabimur in te, memores cordis tui. 0 quam bonum et iucundum habitare in corde hoc! Bonus thesaurus, pretiosa margarita cor tuum , optime Iesu, quam , fosso agro corporis tui, invenimus *. Quis hanc margaritam abiiciat? Quin potius dabo omnes margaritas, cogitationes et affectiones meas commutabo, et comparabo illam mihi, iactans omnem cogitatum meum in cor boni Iesu, et sine fallacia illud me enutriet \
Ad hoc templum , ad haec sancta Sanclorum et ad hanc arcam testamenti adoraboet laudabo nomen Domini, dicens cum David: Invenicor meum, ut orem Deum meum. Et ego inveni cor regis Domini, fratris et amici mei, benignissimi Iesu; et nunquid non orabo? Orabo utique. Cor enim ilHus etiam meum est, audacter dicam. Si, immo quia caput meum Christus est; quomodo quod capitis mei est meum non est ? Sicul ergo corporahs capitis mei oculi mei vere sunt, ila et spirituahs capitis mei cor etiam meum est. Bene ergo mihi; ecce, ego cum Iesu cor unum habeo; et quid mirum? cum etiam multitudinis credentium cor fuerit unum '. Hoc igitur tuo et meo corde, dulcissime Iesu, invento, orabo teDeum meum, Admitte in sacrarium exauditionis preces meas, immo me lotum trahe in cor tuum. Licet enim tortuositas peccatorum meorum impediat me, tamen, quia illud incomprehensibiU caritate dilatatum est el ampHatum , et tu, qui solus es , potes facere mundum de immundo conceptum semine * ; o omnium pulcher-
ipse te enutriet. Hieron., Divinae Bibliotliecae Ps. 64, 23 : lacta in Deum cogitatum tuum, et ipse etc. Cfr. Bonav., tom. VI. pag. 142, nota 4. et tom. VII. pag. 218, nota 4.
time, amplius lava me ab iniquitate mea et apeccato meo munda me, ut, purificatus per te, ad te purissimum possim accedere et in corde tuo omnibus diebus vitae meae merear habitare et videre simul et facere voluntatem tuam.
- Ad iioc etiam perforatum est latus tuum , ut nobis paleat introitus; ad hoc vulneratum cor tuum, ut in illa vite, ab exterioribus turbationibus absoluti, habitare possimus; nihilominus et propterea vulneratum est, ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus. Qui enim ardenter amat amore vulneratus est. Quomodo hic ardor melius posset ostendi, nisi quod non solum corpus , verum etiam ipsum cor lancea vulnerari permisit ? Carnale ergo vulnus vulnus spirituale ostendit; et hoc formose innuit auctoritas praelibalain qua bis positum est : vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si ipse Sponsus aperte diceret: quia zelo amoris tui vulnerasti, lancea quoque militis vulneratus sum. Quis enim pro amico cor suum vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus accepisset? Dicit ergo: Vulnerasti cor meum , soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. Sed quare soror et sponsa? An non poterat sufiQcienter Sponsi amantis affeclum ostendere solius sororis vel sponsae positio? — Item, quare sponsa et non uxor, cum quotidie non cesset vel Ecclesia vel quaelibet fidehs anima Sponso suo Christo bonorum operum sobolem generare? Paucis dico.
Solent sponsae ardenlius amari, coniugio adhuc recenti, quam postea, cum tempore procedente amor ipse componitur. Sponsus ergo noster, ut amoris sui magnitudinem insinuet, qui tempore non decrescit, amicam suam sponsam appellat, eo quod amor illius semper novus sit.
- Sed quia sponsae etiam carnaliter diliguntur, ut in amore Sponsi nostri nihiii carnale sapias, ipsam sponsam sororem appellat, quoniam sorores iam nequaquam carnaliter adamantur. Dicit ergo: Vulnerasti cor meum , soror mea, sponsa, quasi diceret: quia summe te diligo ut sponsam, caste ut sororem , vulneratum est cor meum propter te. Quis illud cor tam vulneratum non diligat? Quis tam amantem non redamet? Quis tam caslum non amplexetur ? Diligit profecto vulneratum quae mutuo illius amore vulnerata clamat * : Vulnerata caritate ego sum. Redamat Sponsum amantem quae dicit: Nuntiale dilecto , quia amore langueo. — Nos igitur adhuc in carne manentes, quantum possumus, amantem redamemus ; amplectamur vulneratum noslrum, cuius impii agricolae foderunt manus et pedes, latus et cor; oremusque, ut cor nostrum adhuc
durum et impoenitens amoris sui vinculo constringere et iaculo vulnerare dignetur. Amen.
Chapter 3 of 23