Caput IV. De lif/alura vitis
- Ligatur vitis. Quis vincula nostrae vitis non videat? Videamus haec. Primum igitur vinculum, ut puto, obedientia fuit. Obedivit enim Patri usque ad mortem, mortem autem crucis \ Obedivit et Matri et loseph, secundum illud: Venit Nazareth cum illis €t erat subditus eis. Obedivit etiam terrenis iudicibus, solvens didrachma. — Secundum vinculum fuit Virginis sinus , « quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti S>. — Tertium vinculum fuit in praesepio secundum illud: « Vagit infans inter arcta positus praesepia ». — Quartum vinculum fuit fu7iis, quo ligabatur, cum caperetur. Iniecerunt iniqui ynanus suas in Jesum et vinxerunt eum *.
0 Rex regum et Domine dominantium , quid tibi cum vinculis? Ligantur vires, ne, si iaceant in terra, aut minuatur aut corrumpatur fructus earum. Incorruptibilis autem fructus tuus est. Quare ergo ligalur? Bene dixit rex Alexander ', cum, percussus hamata sagitta, peteretur, ut se ligari permitleret, donecexcideretur, quoniam motu levissimo possel mortem incurrere: « Non decet, inquit, regem vinciri; libera sit regis et semper salva potestas». 0 Deus deorum, quantum ergo derogatum fuit libertati et potentiae tuae! Per tot vincula ligaris, qui solus liber .es, ligaris qui solus ligandi et solvendi potestatem habes! Sed propter misericordiam tuam ligatus es, ut nos a miseriis nostris faceres absolutos. 0 quara immitia fuerunt illorum immitissimorum vincula, quibus te Agnum mansuetissimum vinciebant! Video oculis mentis, quibus possum , Domine Iesu , te tam /
duris nexibus affectum tanquam lalronem Trahi ad iudicium principis sacerdotum \ deinde ad Pilatum. Video et perhorresco et admirando deficerem, nisi quod liquido cognosco, te prius in corde caritatis nexibus fuisse constrictum , qui ad exteriora vincula sufferenda te leviter attrahere poterant. Gratias vincuUs tuis, 0 bone Iesu, quae nostra tam potenter vincula dirumpunl!
Quintum vinculum fuit, quo hgatus erat ad statuam , quando flagellabatur \ quamquam et ipsa flagella, quae corpus eius circuibant, non incongrue possimus vincula appellare. Sed quamvis immitia, dura, iniusta, diiigo flagellorum istorum vincula, quibus sanctissimum corpus tuum dalum est contingere, quae tuo purissimo sanguine non mediocriter sunt imbuta. 0 Iesu bone! si sanguis tuus in flagellatione fuit copiose effusus, ul columna guttis illius aspersa, sicut asseritur, adhuc rubra servet vesligia'; quantum sanguinis credam ipsis flagellis corpus tuum scindentibus inhaesisse ! Vide autem, quam bene hoc huic ligationi conveniat, quod vitis ad palum ligatur. Quid enim melius per palum, quam ipsa slatua, cui Dominus est alligatus, accipitur? Sicut enim vitis palo, ita Christus statuae alligatur.
Sextum vinculum fuit corona illa spinea cum magna amaritudine illud caput amabile premens et multorum aculeorum in illo signa relinquens, sanguineas guttas undique eliciens et, ut puto, in venerabilem faciem transmittens, vix adhuc de sputis ludaicis desiccatam '. Crudele fuit vinculum hoc , et poenas, quas intulit insignium honoris, habuisse plurimum videmus dedecoris. 0 Rex gloriae \ bone Iesu, corona omnium te confitentium, le sequentium, pugnantium pro te, vincentium per te, manentium in te, quis te tam amaro vinculo confusionis addixit? Ecce, opeHt confusio caput et faciem tuamamabilem; ingeritur tibi a generatione prava et perversa honor derisionis in corona, sed in spinarum aculeis dolor verus. Contendunt in le confusio et dolor,nescio, utro eorum magis puniaris: corona derisionem, spinae ingerunt punctionem. Egredimini ergo, filiae Sion, et videte regem Salomonem indiademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius *. Quaecumque anima confitetur se filiam Sion, id est
4o8 vitis mystica. cap. iv.
purpuraverit. Purpura enim non plus quam bis tingitur; ipse vero purpuram corporis sui non bis, sed eliam terlio sanguinis torrente pertinxit. Ecce, Sponsus tuus, 0 sponsa, rubricatus in sudore, flagellatione, crucifixione! Eleva mentis oculos et vide , si tunica Sponsi tui haec est, an non \ Ecce, fera pessima, rabies canina, plebs ludaica devoiat illum, pessima fera condemnat filium tuum, fratrem tuum, sponsum tuum. Quis hic non doleat ? Quis lacrymas gemitusque contineat? Sicut enim pium est gaudere pro Iesu , ita pium est flere pium lesum '.
- Septimum vinculum, quo ligatus est in cruce, ferreum fuit. Hoc autem vinculum multo fortius et ferocius ceteris, quia non solum manuum pedumque sanctissimorum divisit compagem, verum etiam piissimam animam illam a mundissimi corporis hospitio separavit. — Nunc egredimini, o filiae Sion, et videte* pacificum nostrum pugnantem pro Hberlate nostra in bello occumbere. Videte vitae nostrae auctorem pro nobis mortis ianuas introire, ut nos ad vitae viam revocaret. Videte vincula durissima, clavos ferreos, manus et pedes, qui ad salutem semper directi fuerunt et salutem nostram operabantur in medio ter-
rae S crudeliter penetrare. Videte lignum crucis missum in panem nostrum, panem candidissimum, panem delicatum , panem Angelorum , qui de caelo descendit, ut se nobis daret in cibum, ut animas nostras continuo subiectas labori semetipso, non alio reficeret cibo; sed se nobis incarnando, non ut in nostram carnem se, sed ut nos in suum spiritum Iransformaret. Videte ergo, carissimi, quomodo ligatur , quomodo cum iniquis deputatur - liberrimus et optimus Sponsus noster. Moritur vita nostra non quidem pro necessitatibus suis, sed nostris. Date lacrymarum flumina in tantis vinculis morienti , quia et ipse prior pro nobis lacrymatus est. Astate pendenti , vacate et videte \ quam amara, quam turpissima morle condemnatur. Sustinet enim adhuc et diligenter considerat, si quis sit, qui simul contristaretur ; si quem inveniat, qui consolationem impendal \ qui sanguinis rivos abstergat, qui ocu-
los componat, qui clavos, cum quibus ligatus est, extrahat et de cruce depositum sindone munda, non panni , sed cordis inclinet et flens cum beatis mulieribus flentibus ad tumulum prosequatur.
- Exeamus igitur et nos secundum monita beati Paulicum Sponso nostro, bono et optimo Iesu, extra castra, id est extra concupiscentias huius saeculi, improperium crucis et vinculorum asperitatem cum \\o portantes , quia « non decet esse membrum delicatum sub capite crucifixo », nec ad capitis corpus se indicat pertinere membrum , quod capiti non fuerit compassum. — Vinciamur ergo vinculis passionis boni et amantissimi Iesu, ut etiam vinculis caritatis cum illo vinciri possimus. Vinculis enim caritatis ipse devinctus, ad suscipienda vincula passionis de caelo tractus fuit in lerram, et e contrario, qui de terris Trahi desideramus ad caelum prius passionis vinculis nostro capiti colligemur, ut per hoc ad caritatis vincula pervenientes , unum cum ipso efficiamur.
Chapter 4 of 23