Skip to the text

Caput XXI. De quarta effusione sanguinis

Quarta sanguinis effusio erat in corona immiti spinea non leviter imposita, sed invide impressa capiti dulcissimo nostri Iesu \ Satis est enim consenlaneum veritati, ut odientes veritatem non solum opprobrium illius requirerent, sed et supplicium illius. Nec hic puto rivos sanguinis defuisse, qui a capite irrisorie el invide coronato defluxerunt in col-

« Epist. I. Petr. 1, 19.

lum simul el in faciem dulcis Iesu; quoniam, si noluissent coronato simul poenam cum irrisionibus irrogare, facilius de aliis viminibus vel virgulis arboris alicuius potuerunt plexisse coronam. Sed ut morum suorum aculeos demonstrarent, nunc gloria et honore coronatiim ' tunc spinarum aculeis coronaverunt Agnum mitissimum , Dominum lesum. Et 11- cet irrisorie coronaverint, tamen, irridentes et ignorantes, coronatum regem fatenlur, quia regum est proprie corona: ergo rex a nescientibus demonstralur, in spinis vero coronantium malitia exprimitur.

Chapter 20 of 23