Caput XVII. De rosa passionis
Ecce, in expositione huius verbi * necessarium habemus rosam passionis rosae caritatis coniungere, ut rosa caritatis in passione rubescat, et rosa passionis igne caritatis ardescat. Tantum enim dilexit nos noster dilector, ut, caritatis ardore cogente,
ruborem passionis inciderel iraderetque in mortem animam suam ' , mortem autem crucis non breviter transeuntis, sed a principio ortus sui usque in finera mortis durissimae perdurantis. Omnia ergo, quae passus est bonus Lesus in diebus carnis suae % ad ruborem utique pertinent rosae passionis, quamvis effusionibus crebris sacratissimi sanguinis ipsius specialiter fuerit rubricata. Sed quia omnia, quae passus est, enumerare non possumus, sanguinis effusiones salutiferas non pigeat iterare, ut quae iugiter sunt memoranda memoriae arctius imprimantur.
Chapter 16 of 23