Caput VII. De foliis vitis in speciali et de primo verho Christi in cruce
Septem sunt verba, quae quasi septem folia semper virentia vitis nostra, cum in cruce elevata fuit, emisit. Cithara factus est tibi Sponsus tuus, scilicet crucem habenle formam hgni, corpore vero suo vicem chordarum ligno extensarumHaec autem sunt septem verba.
Primum , cum crucifixus est benignissimus Lesus, dixit: Pater, ignosce illis , quia nesciunt, quid faciunt. 0 fohum viride, o verbum summi Patris Verbo conveniens! Facit bonus doctor* quod iubet: orat non solum pro amicis, sed et pro persequentibus et calumniantibus se— Reconde in the-
sauro cordis tui hoc folium, ut, quotiescumque saeviunt inimici tui, memoriam abundantiae suavitatis boni Iesu valeas eructare, hoc verbum semper quasi clypeum contra inimicorum insultus opponens. Orat Sponsus pro occisoribus suis; tu non orabis pro de- Iractoribus tuis ?
- Sed ipsam oralionem diligentius videamus. Pater, inquit; quare nomen patris ponit? Solent enim pueri patres, ahquid affectuosius orantes, paterno nomine appellare, ut naturalem dilectionem ipsis ad memoriam reducant, per quam facilius petitionis suae consequantur effectum. Sic et Lesus, miserator et miseicors, patiens et multae miserationis ' et suavis universis , quamvis se a Patre semper sciret audiri, tamen, nobis commendans, cum quanto affectu pro inimicis sit orandum, noinen posuit caritatis, quasi dicat: per dilectionem paternam , qua unum sumus, supphco tibi pro his, quatenus exaudias me, meis occisoribus ignoscendo; agnosce Filii tui amicitiam, ut inimicis ignoscas.
Chapter 7 of 23