Skip to the text

Caput V. De similitiidine ipsius viiis et primo quoad eius corpus

  1. Visis ex parte his quae vili ad culturara exterius adhibentur, nunc ad ipsain vilem animum divertainus, ut per quasdam similitudins iUius nostram veram vitem, Dominum nostrum lesum, magis proprie et propius contemplemur. — Totum igitur corpus ipsius vitis ahis arboribus et arbustis deformius invenitur et quasi penitus inutile et abiectum videlur nec usui cuiquam accommodatum. Quid autem hic dicitur? Corpus vitis terrenae corpus nostrae vitis, Domini Iesu, significare deberet, nisi quod plurimum discordare videntur huius deformitas et forma iUius, de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum. Tamen audiamus Isaiam dicentem: Ecce , vidimus eum, et non erat ei species neque decor, aspectus eius in eo non erat, et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem ; quasi absconditus vultus eius et despectus. Unde nec re-

putavimus eum et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ecce , qualis describitur a Propheta.

  1. Sed iam ad passionis effectum veniamus. Passionem vero non illum unum diem appellamus, quo mortuus fuit, sed lotam vitam illius;tota enim vita Christi exemplum fuit et martyriumBreviter dicamus, sed meditando longius immoremur, quantae fuerit paupertatis in abstinentia, quam proHxus in vigihis, quam frequens in orationibus, in labore et sudore vultus sui, quam assiduus, cum circuiret vicos et castella evangelizando et curando ubique; quam crebro famem sitimque pertulit ille panis vivus , ille fons aquae salientis in vitam aeternam. Videamus illud ieiunium quadraginta dierum, post quod esuriit, et iam a deserto ad homines redeunti occurramus, ut vultum illius amabilem consideremus '.

  2. Tandem ad ultimae diei agonem veniamus, el causas deformati corporis non. poterimus ignorare. Incipiat igitur consideratio nostra in eo loco, ubi, ipso teste, dum inciperet pavere et taedere, tristis fuit anima eius usque ad mortem * ; sudor sangui-

neus exanimis et agonizantis membra copiose perfudit, ita ut iam non distillaret, sed guttatim decurreret in terram. Procedamus et illius noctis incommoda percurramus: quomodo tentus, vinclus, tractus, trusus, caesus et sputus, colaphis et alapis percussus, spinis coronatus et chlamyde coccinea indutus, falsa adoratione et genuflexione irrisus, arundine percussus, alba veste iliusus, flagellis acerrimis laceratus, propria cruce oneratus, primo portans eam, quae ipsum postea statim fuit portatura. Talem inspice lesum! Quis hic locus deliciis, qualis hic decor speciei ; quis in corpore sic mactato formae pulcritudinem quaerat?

  1. Sed veniamus ad finem. Nudatus est amantissimus Dominus Lesus. Quare? Ut tu corporis purissimi deformitatem valeas intueri. Nudatur ergo sic bonus iiic et optimus Lesus. Heu mihi! nudatur Dominus, qui, ante saecula regnans, decorem induit et fortitudinem; cui canimus: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Spectaculum fit et opprobrium mundo et hominibus % quasi prodigium multis et commotio capitis in populis caput nostrum, gaudium nostrum, honor noster, bonus Lesus! Sed quid motor? Exaltatur in cruce, perforantur manus et pedes, elicilur sanguis, si quis

fuit. Slat mediator noster in conspectu Patris in confractione , ut avertat iram eius, ne disperdat nos \ Et quamvis toto corpore confractus, non cadit mente et stat constanter in perseverantia bonae voluntatis. — 0 qualem te intueor, dulcis Iesu ! 0 dulcissime atque amantissime bone Iesu! quis le tam amarae morti addixit, vulnerum nostrorum antiquorum unice salvator? Quis te usque ad haec non solum durissima, sed et turpissima vulnera patienda detraxil? 0 vitis dulcissima , bone Iesu ! hunc fructum reddit tibi vinea lua, quam de Aegypto transtulisti. Exspectaveras patienter usque in hunc diem nupliarum tuarum, ut faceret uvas , fecit autem spinas. Spinis enim coronavit te et spinis circumdedit te. Ecce, in quantam amaritudinera conversa est vitis iam non tua, sed aliena M Negavit enim te, dicens et clamans: Non habemus regeni iiisi caesarem.

D. Eiectum ergo te extra vineam, vel civitatis vel consortii scilicet, sacrilegi agricoiae occideruntnon subito, sed longo crucis tormento confectum et multis

vulneribiis flagelloruin et clavorum pariter cruciatum. 0 quantos habes percussores , bone Iesu ! Percutit te Pater tuus, qnvd propio Filio , \d est tibi, non pepercit , sed pro nobis omnibus tradidit te: percutis etiam tu temetipsum , tradens in mortem animam tuam, quam nemo potest tollere a, te sine te: percutit iterum discipulus luus traditione et osculo falso; percutit ludaeus colaphis et alapis; percutiunt le gentiles flagelHs et clavis ; et ecce , quantum percussus et humiliatus es! 0 quanti percussores! — 0 quanti traditores tui ! Tradidit te Pater caelestis, qui pro nobis omnibus tradidit te. Tradidisti et tu temetipsum, sicut quidam servorum tuorum gratulando dicit: Qui dilexit me , inquit, et tradidit semetipsum pro me. « 0 vere admirabile commercium»! Tradidit se Dominus pro servo, Deus pro homine, Creator pro creatura, innocens pro nocente. Tradidisti ergo te in manus illius traditoris, scilicet falsi discipuli. Tradidit te traditor ille ludaeis. Tradiderunt illi pessimi Iraditores, ludaei, gentibus ad illudendum , conspuendum , ftagellandum, crucifigendum \ Di-

' Breviar. Roman. pro feslo Circumcisionis Domini, anliph. 1. pro I. Vesp. et Laud. Cfr. Liber responsah (inter opera Gregorii) pro eodem feslo.

xisti et praedixisti haec, et ecce, facta sunt. Omnibus consummatis, ecce, crucifixus es et ciim iniquis deputatus es. Nec sufficit, te vulneratum esse, immo et super dolorem vulnerum tuorum addiderunt \ dantes libi sitienti vinum myrrhatum hibere cum felle mixtum.

  1. Doleo super te , mi rex, Domine et magister, pater et frater mi , amantissime Iesu, amabilis valde super amorem mulierum % cuius sagitta non abiit retrorsum. Sagittae enim tuae acutae , id est doctrinae validae, quia vivus est sermo Inus, et efflcax et penetrabilior om.mgladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus; nec declinavit clypeus tuus de bello. Scuto enim bonae voluntatis el gratiae coronasti nos. Hasta orationum tuarum non est aversa , quoniam pro transgressoribus orasti, ut non perirent, quanto magis pro amicis! Tu leone fortior, quia tu leo de iHhu luda * superasti leonem, qui circuit, quaerens quem devoret. Tu aquila velocior; exsultasti enim ut gigas ad

currendam viam \ ad implenduni mysterium incarnationis tuae , donec , sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, expandisti alas brachiorum tuorum in cruce et super nos volitans , assumsisti nos et portasti nos in humeris tuis et in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum , in domum familiaritalis et claritatis tuae, ubi de ove et de drachma perdita et inventa fecisti convivium vicinis et amicis tuis , beatissimis spiritibus faciens gaudium de peccatore poenitentiam agente. Et cum talis sis actantus, morte turpissima o.mQmwdiVx', spirituque in manus Patris commendato capiteque inclinato, exspiras.

  1. Venite, quaeso, et condolete mihi, omnes, qui gaudere desideralis in Domino. Attendite vestrum manu fortem , quomodo contritus est ; desiderabilem vestrum, quam miserabiliter deformatus est;pacificum vestrum, quomodo in bello peremplus est. Ubi est rubor roseus, ubi candor niveus, ubi in corpore tam contrito decorem invenies ? Ecce, defecerunt diesnostrae diei, benignissimi Iesu, qui est solus dies sine tenebris; et ossa eius sicut cremium aruerunt, percussus est ut foenum , et aruit cor eius, elevatus

est, allisus esl valde; sed in dedecore extrinseco decorem simul et decus retinebat intrinsecus. — Noli ergo deficere pro ipso in Iribulationibus suis; qifia hunc speciosum forma prae filiis hominiimviderunt homines in cruce, qui tantum exteriora inluentur, el viderunt eum non /labentem speciem neque decorem, sed facies eius quasi despecta et quasi deformis positio eius; de hac tamen deformitate Redemptoris nostri manavit pretium decoris nostri. Sed dedecoris extrinseci nigredinem corporis amantissimi Iesu pro parte exsecuti sumus; formositatem vero intrinsecam, quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis, quis enarrabit? Deformemur igilur et nos in corpore exterius cum deformato Iesu, ut reformemur interius cum formoso Iesu. Conformemur corpori vitis nostrae in corpore nostro, ut reformetur corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

Chapter 5 of 23