Caput XIV. De tertia similitudine vitis quoad flores
Propterea exinanivit semetipsum Filius Dei, formam servi accipiens \ et plantatus est in terra nostra el corporis nostri deformitatem accepit et fronduit, floruit, fructus plurimos attulit, ut per hoc, quod nostrae humanitati unitus fuit, Deitati suae nos uniret. Sed quia sine flore non pervenitur ad fructum, floruit benignissimus Dominus meus Lesus. Qui sunt eius flores nisi virtutes? Floruit autem adrairabiliter et valde singulariter et excellenter vitis haec inclyta, non uno florum genere, sicul ahae viles et arbores, sed omnium in se florum speciem continebat: violam scilicet humilitatis, lilium castitatis , rosam patientiae et caritatis et crocum abstinentiae. — Verum omissis aliis, de rom prosequamur.
Chapter 13 of 23