Skip to the text

Caput X. De quarto folio vitis sive uerbo Christi in cruce

  1. Quartum folium et quarta citharae chorda est quartum Domini verbura , quod emisit circa koram nonam , clamans voce magna : Eli, Eli, lamma sabacthani, hoc est: Deus meus , Deus meus , quare

me dereliquisti? Qui oculi folium hoc non videant , quae aures hanc chordana non audiant? Quare autem clamat, nisi ut fortius audiatur? Quanta, putas, fuit doloris acerbissimi magnitudo, cum haec bonus Lesus toto corpore distentus clamabal! Sed cave, ne propter clamorem putes ad impatientiam dilapsum mitissimum Dominum lesum. Patientiam enim , sicut in sequenti foho et chorda ostendemus, in amarissima passione sustinuit, sed et magniludinem doloris ostendit.

  1. Quod autem haec verba loqueretur ex persona assumti hominis, qui tamen cum ipso Dei Filio una persona fuit, patet per hoc quod ait: Deus meus; quod utique non diceret ipse, qui unus Deus est cum Patre, si non hominem assumsisset. Quid autem est quod ait: Ut quid me dereliqiiisti? Nunquid Pater unicum suum Fihum poterat derehnquere? Absit; sed pro toto corpore, id est pro tota Ecclesia, loquitur ita caput nostrum , benignissimus Lesus. Volens enim commendare unitatem et caritatem , quam ad Ecclesiam , sponsam suam, habuit, se in omnibus membris suis passurum ostendit, qui tunc in capite sustinuit passionem, hoc est in proprio corpore, quod assumsit de Virgine \ Clamat autem se dere-

2 Cfr. Bonav., III. Sent. d. 21. a. I. q. 1. ad 4: Dispensative subtracla fuit rodundantia [delectationis Deitatis] in partem sensibilem , et exposita fuit [anima] passioni acerbissimae. Propter quod clamat in passione: Deus meus, Deus meus , ut quid dereliquisti me? quod non intelligilur, quia dereliquerit

lictum qui derelinqui non poterat, quia multa membrorum suorum ad tantam tribulationem eranl ventura, ut a Deo derelicta penitus viderentur. Benedictus sit amabilis Dominus, benignissimus Lesus, qui primo in se pro nobis , nunc vero et nobiscum in nobis pati dignatur, tribulationem nostram, quam pro iustitia palimur, suam reputans et clamans: Cum ipso sum in tribulatione \ ul de ipso securius confidamus.

Chapter 10 of 23