Skip to the text

Caput XIX. De secunda effusione sanguinis

  1. Secunda sanguinis dulcissimi Iesu effusio, qua passionis rosa coloratur, invenilur in sudore sanguineo orantis et agonizantis Iesu ; quia ' factus in agonia protixius orabat, et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Cessent oranes ceterae sanguinis elTusiones, nunquid haec sola non poterit rosam nostram sufficienter ru-

interprelum auctoritate firmatum est ». luslin., Dialog. cum Tryphone ludaeo, n. 73, aii: « Et ex Psalmo Davidis nonagesimo quinto perpauca liaec abstulerunt [ludaei] a ligno ». Alii (cfr. Calmet in hunc hoc.) censent, haec verba a ligno prius in margine a quodam posita postea textui inserta fuisse. Ipsa exhibentur a Terlulliano, adversus ludaeos, c. 10. et 13; August., Enarrat. in Ps. 95. n. H ; Leo I., Serm. 6. de Passione Domini, c. 2; Gregor., 1. Homil. in Ezech. homil. 6. n. 13. — Sequitur Phil. 2 , 8. seq.

bricare? Vere potest. — Contremisce et scindere, cor meum miserum, et sanguineis lacrymis immadesce, quia ecce, Creator meus pro me sanguineo sudore perfunditur, nec levi quidem, sed decurrente in terram. Vae misero cordi , quod tali ac tanto sudore perfusum non madescil! Inspice tribulationem mitissimi illius cordis, qua angebatur, cum lotum corpus ex omni parte sanguineo sudore manaret. Neque enim corpus extrinsecus lanto talique sudore deflueret, si cor intrinsecus illius doloris molestia non frangeretur. Contritum est , inquit Propheta, cor meum in medio mei. Scisso ergo corde interius, scissa est exterius pellis veri Salomonis, amantissimi Iesu,et effusus est sudor sanguineus super terram. Rubricata est rosa caritatis et passionis Christi, rubicundi Iesu. Ecce, quam totus rubicundus!

  1. Nec vacat a mysterio ista sanguinis oplimi Iesu effusio generalis. Sudavit enim toto corpore qui nostras lollere venerat infirmitates ex nostro corpore et sanguine contractas, ut ad convalescentiam et sanitatem totius corporis spiritualis, quod est Ecclesia, sufTiceret sudor sanguineus ab omni parte corporis capitis nostri Iesu profusus. Liberati igitur sumus de sanguinibus, Deo salutis nostrae, be-

nignissimo lesa scilicet, pro nobis sanguinem effundenle. Vel hoc certe signabat sudor sanguineus, quod in toto corpore, scilicet spirituali, quod est Ecclesia , sanguis erat Martyrum effundendus, et Ecclesia erat rubricanda '.

Chapter 18 of 23