Caput primum. Objectio de confirmatis à Romano Pontifice synodis generalibus proponitur : hujus dissolvendæ ratio atque ordo explicatur
Objectio de confirmatis à Romano Pontifice synodis generalibus proponitur : hujus dissolvendæ ratio atque ordo explicatur.
Jam vero evolutis omnium conciliorum generalium gestis certâque ex his traditione constituta, quæ inde repetuntur objecta solvenda sunt : atque illud imprimis de confirmatione generalium synodorum, primis etiam illis sæculis usitata.
Et quidem adversarii illud longe validissimum, pro Romani Pontificis potiore potestate esse constituunt, quod non tantum posteriores synodi, sed etiam primæ illae, quas memoravimus, confirmationem à Papa et peterent et acciperent, tanta quidem auctoritate apostolicæ Sedis, ut eæ tantum synodi universales legitimæ habeantur, quas illa comprobarit atque confirmant. Hinc Ariminensem synodum ; hinc Ephesinam secundam sub Dioscoro, fuisse repudiatas, quod eas Sedes apostolica irritas pronuntiasset. Neque tantum repudiatas illegitimas synodos, sed etiam legitimas tantum auctoritatis habuisse, quantum Sedes apostolica judicant : quo factum sit ut Chalcedonenses canones, maxime ille xxviii, de Constantinopolitani præsulis augenda dignitate, unanimi Patrum consensu factus, sola Sedis apostolicæ et Leonis Papæ repugnantia atque sententia irritus habeatur. Ex quibus constare volunt Romanum Pontificem vel maxime infallibilem esse, cum ejus auctoritate generalium conciliorum decreta, etiam de fide, constent ; et omnibus synodis etiam generalibus superiorem esse, qui et de illis judicet, et ipsis tribuat [105] firmitatem . Nec mirum, cum omnis episcoporum, adeoque etiam conciliorum auctoritas à Petro ac Petri successoribus, tanquam à fonte profluat ; quo fit ut episcopi quantumvis adunati, non modo adversus auctoritatis suæ radicem ac fontem nihil possint, verum etiam ut tantum habeant roboris quantum ab ipsa radice mutuentur. Atque id demonstratum putant multis sancti Leonis, multis sancti Gelasii aliorumque sanctorum Pontificum decretis atque sententiis, summa omnium Ecclesiarum veneratione susceptis.
Hæc ut ordine dissolvamus, primum omnium exponimus, ex ecclesiastico stylo, ipsam confirmandi vocem ; tum vero, referimus, peractis conciliis, quid gestum sit, circa confirmationem conciliarium decretorum. Quae cum perfecerimus, omnium consensu facile evincemus, ut ea confirmatio nihil omnino ad pontificiam infallibilitatem aut superioritatem pertineat, eoque responso, illud ab ipsa episcopalis auctoritatis origine petitum argumentum ultro corruat.
Chapter 267 of 396