Skip to the text

Caput XV. Auctoris anonymi, de jurisdictione episcopali à summo Pontifice profecta, vanœ commentationes : sancti Gregorii loci : Bellarmini objectio : sancti Felicis III locus

Auctoris anonymi, de jurisdictione episcopali à summo Pontifice profecta, vanœ commentationes : sancti Gregorii loci : Bellarmini objectio : sancti Felicis III locus.

Quam firma et antiqua sit nostra sententia, aliorum vani conatus docent, ac præsertim anonymi qui de Libertatibus scripsit. Is enim, ut nihil intactum relinqueret, quo vilesceret episcopatus dignitas, totum viii librum in hac quæstione consumpsit, conquisitis undique auctoribus, qui degenerem sententiam sequerentur.1 Et quidem scholasticos ac postremæ ætatis auctores facile invenit, multosque laudavit : ex antiquitate nihil omnino protulit, præter illa, quæ de Petro dicta retulimus ; quæ quam abs re sint, omnes eruditi vident.

Sane et Joannem Ravennatem retulit, qui ad sanctum Gregorium de Romana Ecclesia hæc scribat : « Quæ universali Ecclesiæ jura sua transmittit.2 » Sed hæc nihil aliud sonant, quam omnium Ecclesiarum jura, etiam Ecclesiæ Romanæ auctoritate muniri, eòque recurrere omnes, quorum jura violentur ; quod est certissimum. Si quis autem illa verba eo pertinere putet, ut à Papa, non à Christo episcopatus jura profluant, næ ille arbitretur à Joanne Ravennate plus tribui Gregorio, quam ipse sibi Gregorius tribuat ; is enim nihil aliud Petro auctori suo tribuit, quam [140] ut ei à Christo cura totius Ecclesiæ, et principatus commissus sit3 : » hoc est, ut universam qualis à Christo instituta est, regat Ecclesiam ; non profecto, ut omnia Ecclesiæ jura à se, non à Christo, transmissa esse putet. Idem Gregorius de se cæterisque fratribus Ecclesiarum episcopis hæc scribit : « Quid ergo nos episcopi dicimus, qui honoris locum ex Domini nostri humilitate suscepimus, et tamen superbiam hostis ipsius imitamur.4 » Nempe se accenset cæteris, qui honoris locum h Christo æque suscipiant ; non eum se esse vult, qui omnia jura cæteris tribuat. Quo etiam loco id scribit : « Certe Petrus apostolus primum membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ est ; Paulus, Andreas, Joannes quid aliud, quam singularum sunt plebium capita5 ? » à Christo utique, non à Petro constituta ; unde subdit : « Et tamen sub uno capite omnes membra sunt Ecclesiæ. » A quo quidem capite, Christo scilicet, vim omnem suam ducant, non à Petro, qui licet suo modo caput omnium, respectu tamen Christi, una cum ipsis membrum est ; omnibusque pariter virtus et auctoritas à Christo tribuitur, ac licet non æqua omnibus, tamen omnibus æque.

Non ergo à se putent Romanum Pontificem honoratum, dum volunt episcopos illi, potius quam Christo referre acceptam eam, quam exercent cœlestem jurisdictionem. Gregorium recordentur. « Non honorem, inquit, esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco : meus namque honor est, honor universalis Ecclesiæ. Tunc ergo vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.6 »

Nihil autem ad rem, quæ scribit anonymus de Alexandrino et Antiocheno patriarchatu, per Petrum apostolum constituto ; longe vero minus ad rem, quod etiam de phantastico Galliæ patriarcha, singulari capite agit7 ; ac pudere debuit virum gravem, in his etiam somniis confutandis tantum operæ collocasse. Sed certum erat nihil prætermittere, quod aliquam Gallis invidiam apud imperitos conflare posset. [141]

Metropolitanas Ecclesias, præsertim in Gallia, suam à summo Pontifice auctoritatem traxisse narrat8 : quo causæ suæ emolumento ? Nempe et Paulus Titum in Creta metropolitana instituit, jussitque ut per Ecclesias episcopos constitueret.9 An hic etiam necesse fuit intervenire Petrum ? An Petrus Ephesinam, Caesariensem, Heracleensem, aliasque in Oriente primarias sedes instituit, quæ non modo episcopos, sed etiam metropolitas plurimos sub se haberent ?

Quod vero episcopatum toto orbe terrarum ab uno Petro et successoribus propagatum dicit, nulla probatione dicit : tanquam alii apostoli nihil egerint. Quod non nisi auctoritate Petri distributas diœceses, et cuique pastori suum assignatum gregem asserit10 : quod, quidquid cæteri apostoli, Paulus etiam apud Cretenses, ejerint et jusserint, Petri et successorum expresso vel tacito consensu valuisse respondet ; hæc contemnenda potius, quam confutanda duximus, et in tanta litterarum luce ab homine gravi dici potuisse miramur,

Jam quod his ratiociniis delectatur : Episcopi Papæ subjecti sunt ; episcopi à Papa deponi, à Papa reponi possunt (servatis quidem canonibus) : episcopalis jurisdictio ab ipso ordine sive charactere separari potest ; ergo à Papa est : episcopi inæqualem nec eamdem cum Papa jurisdictionem accipiunt ; ergo non à Christo11 (quasi Christo non licuerit, honorem ac potestatem à se immediate diffusam diversa mensura, modoque, et certo ordine temperare ac distribuere) : ne memoratu quidem dignum est.

Nec melioris notæ illud : « In regimine monarchico supremus princeps officia aliis etiam principibus distribuit, ac jurisdictionem confert. » Demonstrandum enim erat, ecclesiasticam monarchiam, sub Christo præcipuo Monarchâ constitutam, ad formam monarchiae sæcularis penitus institutam esse ; quod est falsissimum : id, inquam, Scripturis et traditione demonstrandum, non ex proprio cerebro, vanisque ratiocinationibus christianæ reipublicæ forma effingenda erat.

Illud vero longe est absurdissimum, quod statim significat : [142] « Jurisdictionem ab eo esse, qui confert titulum12 : » item ab apostolis eorumque successoribus esse, qui diœceses seu parochias distribuerint, fundarint Ecclesias, pastores constituerint, plebem assignarint Cui enim non sit obvium, ab apostolis apostolicisque viris separata loca, personas designatas ; à Christo tamen ipso jurisdictionem esse collatam ? Quod si verbis ludimus, contendimusque à Christo immediate non esse, quod sit per homines ; jam ergo nec papalis jurisdictio à Christo sit. Romanus enim Pontifex æque ac cæteri ab hominibus eligitur, ab hominibus ordinatur. Quis autem ei Romanam dioecesim assignavit, cujus est peculiaris episcopus ? A quo episcopalem hanc jurisdictionem accepit ? An a Petro et antecessoribus jam pridem in cœlum assumptis ? An forte à se ipso ut Papa, non autem à Christo ? Apage deliria, vana ratiocinia evanescant.

Memorat Bellarminus13 bullas pontificias episcoporum instituendorum causa datas. Neque quidquam aliud profert : neque recordatur quam hæc novitia ac postremæ ætatis sint, et quam nec ad Græcos, nec ad alios orientales pertineant, quos non ea conditione, ut bullas deinceps acciperent, Ecclesia catholica toties susceperit ; imo in antiquo usu reliquerit.

Neque tamen refugimus id, quod est à Felice III dictum : « Per quam (apostolicam scilicet Sedem) largiente Christo, omnium solidatur dignitas sacerdotum14 : » non quod eos institueret omnes episcopos, quod est falsissimum ; sed quod male et præter canonicum ordinem institutos, à sua communione, suo quodam jure depelleret, eisque communicando solidaret.

De tribus patriarchis, qui cæteros deinde episcopos confirmarent, à Sede apostolica confirmandis, quod objiciunt, etiamsi esset certissimum, et vetustissimum, atque ab ipsa christianitatis origine repetitum ; quid ad nos pertinet ? eum certum sit Carthaginensem Ecclesiam, et antequam Constantinopolitanæ sedi subderentur, Ephesinam, Heracleensem, Cæsariensem in Cappado eia, aliasque absolutæ ordinationis jure gavisas : quo etiam [143] potitas esse gallicanas et hispanienses Ecclesias, ex antiquis utriusque Ecclesiæ canonibus erui, æquis constabit judicibus. Dicant tamen an valuerint, an non ?

Sæpe vidimus Romanorum etiam Pontificum electionem atque institutionem, si quid dubii forte intervenit, conciliorum atque Ecclesiarum consensione, auctoritate, decreto agnitam et firmatam, multosque, ipso fatente Baronio,15 intrusos, simoniacos, nullosque pontifices, summa tamen auctoritate valuisse ; quod Ecclesia catholica, tacito saltem consensu, eorum institutionem ac gesta comprobaret rataque haberet. An ergo propterea Romani Pontificis jurisdictionem ab Ecclesia esse dicemus ? Sed nos in perspicuâ re plus æquo immoramur. Satis enim scimus, neminem dissensurum, qui quidem antiquitatem vel primoribus labiis degustarit : neque futuros unquam fuisse, qui jurisdictionem omnem ecclesiasticam ab ipso Papa repetendam ducerent, nisi et fuissent, qui cum omnia extraordinarie habere et gerere affectarent, omnino imminuta episcoporum potestate sibi opus esse crederent.

Footnotes

  1. Anonym., de Libert., etc., toto lib. VIII, imprim., c. x et xi. ↩

  2. Joan. Raven., Epist. ad Greg. Mag., epist. lvii, lib. III ; al. LV, lib. II ; tom. II, col. 668. ↩

  3. Greg. Mag., lib. V, epist. xx s ad Maur. Aug., al. lib. IV, ep . xxxii ; ibid., col. 748. ↩

  4. Id., epist. xviii, ad Joan. Constantinop. ; al. lib. IV, ep. xxxviii, col. 744. ↩

  5. Id., ep, xxxviii, col. 743. ↩

  6. Id., lib. VIII » ep. xxx, ad Eulog. Alex., al. lib. VII, epist. xxx, col. 919. ↩

  7. Anon., de Libert., etc., lib. VIII, cap. iii, iv. ↩

  8. Anon., de Libert., etc., lib. VIII, cap, v et seq. ↩

  9. Tit., I, 5. ↩

  10. Anonym., ibid., c. XII, n. 2. ↩

  11. Ibid., tot. cap. ↩

  12. Anon., de Libert., etc., cap. i, n. 9 ; cap. viii, n. 14 ; cap. xii, n. 5, 6. ↩

  13. Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. xxiv. ↩

  14. Felix. III, ep. xiii, ad Flav. Constantinop. ; tom. IV Conc., col. 1089. ↩

  15. Vid. Baro. de Serg. III, Land. Joan. X, Joan. XI ; tom. X, passim. ↩

Chapter 281 of 396