Caput II
Quid sit confirmare, ecclesiastico stylo, et quid auctoritatis invehat : confirmari decreta non modo ab æqualibus, sed etiam ab inferioribus passim : tum speciatim explicatum non modo à Romanis Pontificibus conciliaria decreta, sed et à conciliis etiam particularibus Romanorum Pontificum decreta confirmari.
Miror autem imprimis in Confirmandi voce tantam reponi vim, cum à Romanis Pontificibus, non modo conciliorum, sed etiam antecessorum decreta passim confirmentur, Qua confirmatione Romanorum Pontificum summæ auctoritati detractum esse quidquam, nec ipsi adversarii dicent.
Quid quod passim legimus ea decreta, quæ omnium consensu valeant, confirmari tamen, idque interdum etiam ab interioribus. Sic enim apud Socratem ; sic in actis Chalcedonensibus ; sic in aliis innumerabilibus ecclesiasticis monumentis legimus à Siciliensi et Tarsensi,1 à Sardicensi, ab Hierosolymitana, à [106] Contantinopolitanâ, ab Ephesina, ab ipsa Chalcedonensi synodis, Nicænam fidem, Nicæna decreta confirmata fuisse2 ; hoc est, procul dubio, inculcata, asserta, defensa, pro firmis suaque auctoritate constantibus habita, atque adversus hæreticos magis magisque vindicata ; non tanquam à superiore dijudicata et expensa, quo firmitudinem obtinerent ; ut profecto nihil sit vanius, quam Confirmationis vocem ad argumentum superioris potestatis trahere voluisse.
Hæc quidem sufficerent, nisi nobis constitutum esset operæ non parcere, ut tanta res in manifestissimam lucem veniat. Placet ergo referre non modo synodorum decreta per Sedem apostolicam, sed etiam Sedis apostolicæ decreta confirmata per synodos. Cujus rei exempla vel nunc nova proferimus, vel supra jam aliis de causis annotata paucis recolimus.
Medio fere quarto sæculo, Meletius Antiochenus aliique cxlvi orientales episcopi, facta Anthiochiæ synodo, in fidem à sancto Damaso Papa eique conjuncta Romana synodo expositam, consenserunt : eam consensionem ex vetere Romanæ Ecclesiæ archivo authentico Lucas Holstenius depromit, atque hæc adscripta refert : Omnes ita consentientes eidem superexpositæ fidei, à sancto Damaso et synodo Romana missæ, singuli sua subscriptione confirmant.3
In conciliorum africanorum collectione, sub Cœlestino facta, refertur illud, anno Christi 401, decretum ab Africanis : « Recitatae sunt litteræ Innocentii Papæ, ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur4 ; » id est, recipitur, ipsa consensione roboratur. [107]
Actione v Chalcedonensi, postquam lecta est consonans sancti Leonis epistolæ fidei definitio à synodo facta, « episcopi clamaverunt : Epistolam definitio firmavit : archiepiscopus Leo, ut credimus, sic credit5. » Unde illud sancti Leonis supra memoratum : « Quæ nostro prius ministerio definierat, irretractabili totius fraternitatis firmavit assensu.6 » Et postea : « Quæ fides prius docuerat, hæc postea examinatio confirmavit. »
Legimus in encyclicarum epistolarum volumine, post Chalcedonensem synodum, Theotimi Scythicæ regionis episcopi, ejusque synodi, hoc de confirmanda Chalcedonensi synodo responsum : « Ego et Ecclesia Dei sic sapimus, et in consensu nostro sanctorum Patrum definitiones fide et devota confessione firmamus.7 »
Sub sancto Hilaro Leonis Papæ discipulo et successore, anno 465, habita est Romana synodus, in qua præeunte Papa ac decreta recitante, « ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est ; Hæc et confirmamus, hæc et docemus.8 »
In Concilio Romano tertio, sub Gregorio Magno, eidem præloquenti universi episcopi responderunt ; « Libertati monachorum congaudemus , et quæ nunc statuit Beatitudo vestra firmamus.9 »
Sub eodem Papa aliud Concilium Romanum habitum est, quo post decreta scriptum10 : « Confirmarunt episcopi et presbyteri, » numero lviii.
Habemus Martini papæ post Monothelitas in concilio Lateranensi condemnatos, epistolam ad Amandum episcopum Trajecten-sem, ut episcopi gallicani scripta ad se destinent, « confirmantes, inquit, atque consentientes eis, quæ pro fide orthodoxa et destructione hæreticorum vesaniæ nuper exhortæ, statuta sunt.11 » [108]
An igitur non tantum synodi universales, sed etiam particulares ea auctoritate pollent, ut sedis apostolicæ synodica decreta confirment ? Certe : cum ecclesiarum etiam particularium assensio pars sit illius consensus universalis, quo summam et invictam firmitudinem constare diximus.
Eodem sensu vidimus hispanos episcopos, qui sextam synodum sine se actam atque à se ignoratam, à Leone licet II probatam, iterato examine firmant, comprobant, sua auctoritate sufficiunt12 ; adeo innatus erat omnibus Christi Ecclesiis is sensus, quo firmari constabat ecclesiastica judicia, addito eo consensu qui desideraretur.
In synodo septima, audivimus Tarasium, qui Adriano Papæ concordant et vim litterarum ejus confirmaret13 : quo etiam ritu cæteri episcopi ac tota synodus à Sede apostolica prolatam sententiam comprobavit.
Hæc ad posteriorem ætatem traditio permanavit. In Actis Tricassinæ synodi, sub Joanne VIII Papa, actione iv : « Post hæc lecta sunt capitula statuta à Domno Joanne summo Pontifice romano, quæ sancta synodus amplectenda recepit et confirmavit.14 »
Anno 904, in concilio Ravennate præloquente Pontifice Joanne IX, ac petente ut « quæ capitulatim annotata sunt, si omnibus placent, in conspectu omnium legantur, examinentur et examinata manibus omnium pro futura memoria roborentur15 ; » eadem deinde capitula, « auctoritate sanctæ Sedis apostolicæ et sanctione sanctæ synodi comprobantur.16 »
Ipse papa Calixtus II ad synodum rhemensem hæc ait ; « Sicut conventionem pacis, si fiat, nobiscum et per vos confirmare optamus ; sic in commentorem fraudis si infidelis evaserit, judicio Spiritus sancti et vestro, gladium Petri vibrare tentabimus.17 » Sic gladius Petri, licet apostolicæ Sedi à Christo traditus, vibratur tamen non solius summi Pontificis, sed etiam totius concilii judicio, quod Spiritus sancti sit judicium. [109]
Petrus Damiani : « Synodalis decreti pagina, quam cum concilii totius assensu beatus Papa constituit, cui quippe propriæ manus articulum indidit, quam tot episcoporum venerandus celebrisque conventus subscriptione firmavit,18 » etc Bertholdus, ad annum 1096, de Urbano II hæc habet : « Suorum statuta conciliorum generalis synodi assensione roboravit.19 » Generalem synodum vocat Claromontanam ex magna episcoporum copia congregatam, non vero œcumenicam, qualem Urbanus II nullam habuit.
Alia innumerabilia legenti passim occurrent ; nihil ut sit vulgatius, quam confirmationem pontificiorum etiam decretorum, ipsa episcoporum et ecclesiarum consensione constare.
Unum addimus ex Lateranensi postrema synodo repetitum. Sane Julius II, postquam adversus summos Pontifices per simoniani in Petri Sedem intrusos multa decrevit, novisque ac meritis pœnis tam sanctæ dignitatis emptores et venditores obstrinxit, ut diploma tam necessarium, omni qua poterat auctoritate muniret, in synodo Lateranensi confirmari voluit.20
Et quidem intelligebat ac profitebatur apostolicas litteras, quæ tantam pestem exscinderent, « ad sui subsistentiam et validitatem alia probatione non indigere21 ; » quod facile confitemur. Est enim illud insitum apostolicæ Sedi, ut sibi ipsi consulat sibique à simoniâ caveat, quam canones toties condemnarint. Sed tamen quid de synodo dixerit audiamus. « Decens et salutare reputamus,... ut quæ per nos statuta et ordinata fuerunt pro rei magnitudine et gravitate, per sacrum generale concilium approbentur et innoventur, et approbata et innovata communiantur ; ut eo firmius perdurent et defendantur, quo fuerint dicta auctoritate sæpius circumfulta.22 » Hinc repetito diplomate sic concludit, « Ut litteræ prædictæ eo magis observentur, quo clarius constiterit eas matura et salubri deliberatione dicti concilii approbatas et innovatas.23 » Ac paulo post : « Ad abundantiorem cautelam, et ad tollendam omnem doli et malitiæ causam, ut eo tenacius observentur et difficilius tollantur, quo tantorum Patrum fuerint [110] approbatione munitæ, litteras prædictas approbamus, etc., sacro approbante concilio. » Ecce in ea synodo, qua nulla existimetur Sedis apostolicæ potestati magis consulere voluisse, diploma pontificium tota potestatis plenitudine stabilitum, auctoritate synodi approbatum , innovatum, communitum , circumfultum ; quo firmius , quo tenacius maneat, quod est validissime roboratum atque confirmatum. Ergo est in Papa una cum concilio aliquid auctoritate firmius , quam in Papa solo. Dicant ut voluerint ; suum illud intensive, extensivè ingeminent : certe, utcumque est, vicimus. Vel enim concilium est superius Papa ; quo concesso, vicimus : vel non est superius ; et adhuc vicimus, reportamusque id quod hic querebamus : nempe ex approbatione, confirmatione, corroboratione etiam validissima, quantâque verbis exprimi potest, inferri non posse superiorem potestatem, ut adversarii contendebant.
Footnotes
-
Nisi nobis statutum esset textum Bossuet, ne immutato quidem apice in tegrum proferre, hoc vocabulum : Tarsensi, deleremus. Nam nuspiam reperimus in tomis conciliorum neque in historicis, fuisse Tarsi ullam synodum. Socrates quidem dicit, Synodum ibi convocatam fuisse, celebratam vero nullibi dicit. (Edit. Leroy. ↩
-
Socrat., edit. Vales., lib. II, c. xx, xxiv ; lib. IV, c. xii Conc. Eph., Chal. et al. pass. Vid. ep. Theod. Imp. ad Synod. Eph. ii, in act. i Conc. Chalc., tom. IV, col. 110 ; et in Conc. Chalc., pass., ep. Egyp. ad Leon. imp., part. iii Conc. Chalc., cap. xxii, col. 892 ; ep. episc. Europ., ibid., c. xxvii, col. 907 ; ep. Mœs., cxxxii, col. 912 ; ep. Phœn., c. xxxvii, col. 920, etc. ↩
-
Collect. Holst., I part., p. 176. ↩
-
Conc. Afric., sub Cœl., can. lxi, tom. II Conc., col. 1660. Vid. Bar., tom. V, an. 401. ↩
-
Conc. Chalc., act. v. Vid. supra, lib. VII, c. xvii. ↩
-
Epist. Leon. Mag. ad Theod., inter Leon. epist. xciii, aliàs lxii . Vid. Diss., præv. n. lxi. ↩
-
Epist. Theot. ep. Scyth. ad Leon. imp., part. iii Conc. Chalc., cap. xxxi, col. 911. ↩
-
Conc. rom. sub Hilar., tom. IV Conc., col. 1063, 1064. ↩
-
Monachos olim regebant episcopi. Sed, ut sæpe fit, quæ optime à majoribus constituta sunt, ea mala consuetudine à nepotibus dissolvuntur. Gregorius enim cum videret monachos multorum episcoporum exemplo à solitudine et abstinentia retractos, ad frequentiora colloquia et mundanas voluptates reduci, jussit in eo concilio solos abbates monasteriorum curam suscipere, et vetuit ne deinceps episcopi illorum negotiis se immiscerent. (Edit Leroy.) ↩
-
Conc. rom. iii, sub Greg. Mag., tom. V, col. 1608. ↩
-
Ep. Mart. I ad Amand. episc. tom. VI Conc., col. 383. ↩
-
Sup., liv. VII, c. xxix. Vid. etiam Conc. tolet. xiv, tom. VI Conc., col. 1279 et seq. ↩
-
Sup., ibid., c. xxx. Vid. Conc. ii Nicæn., vii gener., tom. VII, col. 127. ↩
-
Conc. Tricass. ii, an. 878, act. iv, tom. IX, col. 308. ↩
-
Conc. Ravenn., ibid. col. 507. ↩
-
Ibid., cap. i, col. 508. ↩
-
Conc. Rhem., sub Calixt. II, tom. X, col. 875. Vid. supra, lib. III, c. xii. ↩
-
Pet . Dam., Discep. synod., tom. IX Conc., col. 1164. ↩
-
Berth. ap . Urst. p. 375. ↩
-
Bull. Jul. II, Cum tam divino , sess. v conc. Later. tom. xiv, col. 116 et seq. ↩
-
Ibid., bull. Si summus, col. 119. ↩
-
Ibid., col . 115. ↩
-
Ibid., col. 119. ↩
Chapter 268 of 396