Skip to the text

Caput XIX. Alii loci Augustini ab eodem objecit ; an Papa Ecclesiam catholicam repræsentet

Alii loci Augustini ab eodem objecit ; an Papa Ecclesiam catholicam repræsentet.

Hæc habuit anonymus, quæ conciliis œcumenicis totam Ecclesiam repræsentantibus objiceret- Nunc ea proferimus, quibus docet, Ecclesiam universalem per Papam repræsentari.

Et quidem in ecclesiasticis gestis invenimus , à summis Pontificibus et conciliis dictum, Ecclesiam catholicam repræsentari [152] synodis œcumenicis, ejus virtutem omnem potestatemque complexis, quod ipsa repræsentandi voce designare solemus. Id autem de Romano Pontifice, neque ab ipsis Pontificibus, neque à conciliis œcumenicis, neque uspiam in gestis ecclesiasticis legimus : ut profecto novam vocem omissam ab anonymo oporteret. Sed eam probare nititur adductis beati Augustini locis, quibus Petrus dicitur Ecclesiam figurasse1 : qui loci à proposito longe distant. Aliud enim est in Petro universam Ecclesiæ vim atque auctoritatem fuisse præsentem, quo ipsa repræsentandi ratio constat ; aliud in Petro, tanquam in sacramento, in typo, in figura, et quadam, ut ita dicam, persona mystica significatam ; quo ritu in Martha, in Maria sorore, in eodem Petro, in Joanne apostolo vitam activam et contemplativam figurari et significari Augustinus passim docet.2

Quærit anonymus,3 quo sensu Petrus Ecclesiam figuravit ; an ut nudum signum ; an ut pars quædam Ecclesiæ ; an ut superior. Facile respondemus, placuisse Christo Ecclesiam in Petro figurari ut in principe : cæterum eo sensu repræsentasse Ecclesiam, quo ejus vim omnem potestatemque, ut insitam sibi præsentemque concludat, quod concilio universali est proprium, non sanctus quisquam, non Augustinus, non alius è sanctis Patribus cogitabat.

Jam ergo anonymi argumentum ruit : « Ei per quem repræsentatur Ecclesia universalis, conveniunt quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur Ecclesiæ ipsi ; atqui per Petrum repræsentatur Ecclesia universalis : ergo Petro conveniunt quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur ipsi Ecclesiæ ; verbi gratia, quod sit columna et firmamentum veritatis, quod qui eum non audierit, sit habendus tanquam ethnicus et publicanus .4 » Quæ omnia frigido nituntur æquivoco, sumpta figurandi voce pro ipsa repræsentatione, quæ totam Ecclesiæ vim atque potestatem in unum collectam præsentemque sistat. [153]

Footnotes

  1. Anon., lib. V, c. xi ; Aug., pass. Vid. supra, hoc lib., c. xii, xiii. ↩

  2. Aug., serm. civ de Verb. Domini, c. iii, n. 4 ; tom. V, col. 541 ; et serm. cclv, in Dieb. pasch., al. i de Divers., c. vi, n. 6 ; ibid., col. 1052. Specul. de Ev. Joan., tom. iii, part. i ; col. 775 ; et lib. I de Consens. Evang., ibid., part. ii, col. 5, etc. ↩

  3. Anon., loc, cit., n. 4, 5. ↩

  4. Ibid., n. 2. ↩

Chapter 285 of 396