Caput X. Andreæ Duvallii de confirmatione sententia confutatur ; nempe quod ante eam conciliorum anathemata valeant, tantum sub spe ratihabitionis futura : concilii octavi locus…
Andreæ Duvallii de confirmatione sententia confutatur ; nempe quod ante eam conciliorum anathemata valeant, tantum sub spe ratihabitionis futura : concilii octavi locus egregius.
Andreas Duvallius concilia quidem generalia, quibus pontifex per legatos præest, ea infallibilitate gaudere contendit, quam ipsa Spiritus sancti præsentia tribuat.1 Horum ergo decretis, quod ad fidem attinet, teneri Pontificem ; neque posse negare confirmationem, si legitimo ordine processerint : vim porro confirmationis in eo collocat, ut anathemata prolata à conciliis, absque pontificia confirmatione non valeant. Nempe concilia illustrant, non feriunt ; tanquam Ecclesiæ Doctores non habeant simul concessam divinitus et cathedram docendi, et castigandi virgam.
Hæc Duvallii sententia omnium, quascumque viderim, longe absurdissima videtur esse. Primum enim procul dubio statim valet vel ab uno episcopo prolatum anathema ; ac licet solvi possit legitimo ordine, ac superioris judicio, non tamen superioris confirmationem expectat ut ratum habeatur : non valebit vero ab œcumenicis synodis prolata sententia, omnem Ecclesiæ complexa potestatem ? Videsis ad quam vana et absurda cogantur, qui ab avita traditione degeneres, ecclesiasticæ potestatis formam, cæcis ratiociniis ad arbitrium fingunt. Deinde etiam si id placeat, quod est falsissimum, quæ jurisdictionis sint, ad Papam omnia redigenda esse ; an non ille intelligitur mandare legatis, ut exponendæ doctrinae ita exercendæ ecclesiasticæ ultionis officium ; cum sexcenta concilia provinciala sive regionaria habeamus, in quibus legati apostolici una [128] cum synodis anathemata pronuntient et exequantur ? quam auctoritatem conciliis œcumenicis denegari, longe absurdissimum est. 3° Libenter quærerem, ludantne nos synodi, cum absolute ac decretoriè pronuntiant : « Si quis non ita senserit anathema sit ? » Ac nimis profecto ineptiunt qui hæc anathemata intentari respondent à synodis sub ratihabitione et confirmatione futura ipsius Pontificis. At saltem audiant has formulas ab omnibus synodis frequentatas, quæ effectum ipsum denotant : « Ab Ecclesia projecimus ; privavimus, nudavimus omni dignitate, » Ac rursus alio modo : « Nudatus est, privatus est, projectus est : » tanquam perfecta re, quam ipsi pendere volunt. Postremo si adhuc hæsitant, esto illud ab octava synodo decretum peremptorium, haud minus adversus eorum sententiam, quam adversus Photium : « Nos eum inobedientem et resistentem sanctæ huic et universali synodo repulimus, et anathematizavimus, atque à tota catholica et apostolica Ecclesia fecimus alienum, per datam nobis potestatem in Spiritu sancto à primo et magno Pontifice nostro , Liberatore at Salvatore cunctorum .2 » Quid enim expectant qui sic pronuntiant ? Sed nos in tam claris plus æquo immoramur.
Atque hæc de objectione, quæ à synodorum confirmatione petitur, dicenda habebamus. Sane et imperatores synodos confirmarunt, diversissimâ ratione, ut vim legis ac civilis executionis obtinerent. Confirmatio autem ecclesiastica, quid sit, plenissime explicatum esse credimus ; nempe sic : vel ut insit ex communi consensione firmitas, vel ut innata jam, ac certa, magis magisque inculcetur.
Footnotes
Chapter 276 of 396