Caput XII. Quo sensu dictum sit ab antiquis, à Petro et per Petrum esse episcopatum : sancti Augustini locus
Quo sensu dictum sit ab antiquis, à Petro et per Petrum esse episcopatum : sancti Augustini locus.
Cæterum in re tam clara unum illud ex antiquitate depromptum abjiciunt, à sancto Innocentio dictum : Petrum « episcopalis nominis et honoris auctorem1 ; » et iterum : « Unde ipse episcopatus et omnis auctoritas nominis ejus emersit2 ; d et à sancto Leone : « Si quid, cum eo (Petro scilicet) commune cæteris voluit esse principibus (scilicet apostolis), nunquam nisi per Petrum dedit, quidquid cæteris non negavit3 ; » atque alibi item, Christum ita concessisse cæteris apostolis prædicandi ministerium, ut in eos à Petro, « tanquam à quodam capite, dona sua velit in corpus omne diffundere.4 » Unde etiam manavit illud Optati Milevitani : « Bono unitatis beatus Petrus praeferri apostolis omnibus meruit, et claves regni cœlorum communicandas cæteris solus accepit5 ; » et illud Gregorii Nysseni : « Per Petrum episcopis dedit claves cœlestium honorum6 ; » et illud denique sancti Cæsarii Arelatensis ad Symmachum papam : « Sicut à persona beati Petri apostoli, episcopatus sumit initium ; ita necesse est ut disciplinis competentibus Sanctitas Vestra singulis Ecclesiis quid observare debeant evidenter ostendat.7 »
Hæc et alia ejusmodi ad extremum si urgeant, nempe asserent a Petro, non à Christo, aut à Christo per Petrum, non autem [131] immediate et proxime apostolos constitutos : tanquam alius quam Christus apostolos vocaverit, miserit, atque infuso Spiritu cœlesti potestate donaverit ; ac Petrus, non Christus, dixerit : « Ite : docete : praedicato : baptizate : accipite,8 » etc. « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.9 »
Neque me fugit Joannem de Turrecremata aliosque paucos, dum à se non putant sancti Leonis et aliorum jam allata dicta satis defendi posse, nisi apostoli quoque à Petro suam jurisdictionem acceperint ; in hoc etiam deliramentum abreptos contra manifestissimam Evangelii veritatem : quod quidem commentum ipse Bellarminus confutavit.10
Id ergo cum sit omnium absurdissimum, constabit adductis Patrum sententiis hæc tantum doceri.
Primo, auctoritatem episcopalem ac jurisdictionem clavibus ac ligandi solvendique potestate contineri ; quod per se est perspicuum.
Secundò, Petrum fuisse primum, in quo ea potestas ostenderetur et constitueretur, patet ex evangelica historia. Etsi enim Christus omnibus apostolis dixit : « Accipite Spiritum sanctum » ( Joan., xx, 22) ; et, « Quæcumque alligaveritis ; » et, « Quæcumque solveritis » ( Matth., xviii, 18) ; tamen præcesserat illud Petro dictum : « Tibi dabo claves, » et, « Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris » ( Matth., xvi, 19).
Tertio, utrumque, id est, et quod est Petro, et quod est apostolis dictum, æque à Christo manare. Qui enim dixit Petro : « Tibi dabo ; » et, « Quæcumque ligaveris, » idem apostolis dixit : « Accipite, » et « Quæcumque alligaveritis. »
Quarto, verum igitur esse quod ait Optatus de Petro : « Bono unitatis claves regni cœlorum, communicandas cæteris, solus accepit. » Revera enim quæ Petro datæ sunt ( Matth., xvi), communicandæ erant postea apostolis ( Matth., xviii, et Joan., xx) ; communicandæ autem, non à Petro, sed à Christo, ut patet.
Quinto, verum etiam id esse quod ait Cæsarius : « A Petro episcopatus sumit initium » : cum Petrus primus fuerit in quo per [132] ligandi ac solvendi ministerium ostensa, inchoata, commendata fuerit episcopalis potestas .
Sexto, hinc etiam verum quod ait Innocentius : « A Petro episcopatum et omnem auctoritatem ejus nominis emersisse, » quod ille primus omnium sit episcopus constitutus, sive designatus .
Septimo, ea causa vocari Petrum ab eodem Innocentio episcopatus auctorem ; non quod ejus institutor fuerit ; non quod ab eo apostoli ligandi ac solvendi potestatem acceperint : reclamant enim ubique Scripturæ ; sed quod ab eo factum sit ejus potestatis inter homines collocandos, et constituendi sive designandi episcopatus initium.
Octavo, apostolos per orbem terrarum non Petri auctoritate, sed Christi, constituisse, ordinasse, consecrasse episcopos ac presbyteros qui Ecclesias gubernarent ; atque hunc esse communicati episcopatus una cum ordinaria jurisdictione fontem.
Nono, hæc ut clarius elucescant, ac facile intelligatur quid sit illud, per Petrum, quod apud Leonem legimus, recolenda est antiqua Ecclesiæ ab ipsis Scripturis ducta traditio.
Constat ergo Domino interrogante apostolos : « Quem dicunt homines esse Filium hominis11 ? » Petrum omnium principem, omnium induta persona respondisse : « Tu es Christus : » ac postea Christum Petro talem gerenti personam dixisse : « Tibi dabo, » etc. ; « Quodcumque ligaveris, etc, » Quo patet, his verbis, non modo Petrum ; sed in Petro suo principe, ac pro omnibus respondente, omnes apostolos eorumque successores, episcopali potestate ac jurisdictione esse donatos.
Quæ omnia complexus Augustinus hæc scribit : « Cum omnes essent interrogati, solus Petrus respondit : « Tu es Christus ; » et ei dicitur : « Tibi dabo, » etc., tanquam ligandi ac solvendi solus acceperit potestatem : cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus, tanquam personam gerens unitatis, acceperit.12 » Quo nihil est clarius. [133]
Footnotes
-
Resc. Inn. ad Conc. Milev., tom. ii Conc., col. 1287. Inter August. epist. clxxxii, al. xciii, n. 2 ; tom. II, col. 639. ↩
-
Ejusdem Rescript. ad Conc. Carthag., ibid., col. 1284. Inter August., ep. clxxxi, al. xci, n. i, col. 635. ↩
-
Leo, Mag., serm. iii in Anniv. Assum. ejusd., c. ii. ↩
-
Id. epist. x, al. lxxx, ad Episc. prov. Vien. c. i. ↩
-
Opt. Milev. de Schism, Donat. adv. Parm., lib. VII, edit. Dup. p. 104. ↩
-
Greg. Nyss., In eos qui castigari ægre ferunt, tom. III, p. 354, edit. Paris. ↩
-
Cæs. Arelat., Exemp. libel. ad Sym., tom. IV Conc. , col. 1294. ↩
-
Matth., xxviii, 19, 20 ; Marc., xvi, 14. ↩
-
Joan. , xx, 21, 22. ↩
-
Bell., de Rom. Pont., lib. IV c. xxiii. ↩
-
Matth., xvi, 13, 16, 19. ↩
-
August., tract. lxviii in Joan., n. 4 ; tom. III, part, ii, col. 800, 801. ↩
Chapter 278 of 396