Caput XVII. Alius Chrysostomi locus, in Acta Apostolorum
Alius Chrysostomi locus, in Acta Apostolorum.
Noster anonymus ultimo loco memorat beati Chrysostomi homiliam in in Acta Apostolorum, in eàque vim facit maximam.1 Ibi sanctus Doctor exponit sermonem Petri de uno ex discipulis in collegium apostolicum cooptando. Quo loco Chrysostomus id notat : Petrum ubique loqui primum : graeca autem sic habent : « Et ut fervidus, et ut is cui à Christo grex esset creditus, et ut cœtus princeps, semper primus incipit loqui : » hoc autem omnes confitentur. Chrysostomus paulo post : « Considera quam Petrus agit omnia ex communi discipulorum sententia, nihil auctoritate, nihil imperio : » quæ nobis quidem prosint, potius quam [147] noceant. Post multa interjecta subdit : « Multitudini permittit judicium, et eos qui eligerent reddens reverendos, et seipsum ab invidia liberans ; » ac postea : « An non licebat ipsi eligere ? Licebat et quidem maxime ; verum id non facit, ne cui videretur gratificari.2 » Quo loco noster anonymus somniat voluisse Chrysostomum, ut Petrus jure suo potuerit totum negotium peragere , etiam inconsultis fratribus, quod procul est à Chrysostomi mente, et ab illis temporibus. Id voluit Chrysostomus, Petro sacri cœlis principi licuisse, ut sicut de electione primus verba fecerat, ita simul aliquem designaret, atque deliberet in quem alii deinde facile consentirent. Quod quidem est eligere, non solum, sed primum. Hoc autem non fecit Petrus. Indefinite dixit : « Oportet testem resurrectionis Christi nobiscum fieri unum ex istis.3 » Notat ergo Chrysostomus Petri modestiam, qui aliorum noluerit præoccupare judicia. At si, quod Chrysostomus ne cogitat quidem, id volunt, ut Petro vel soli licuerit totam rem pro potestate conficere, quid postea consequitur ? Certe ut Petri successor, seorsim ab Ecclesia etiam congregata, aliquid possit, puta deligere aliquem episcopum ; non proinde summa hæc definire possit, quæ ad fidem, quæ ad schisma, quæ ad universalem reformationem pertinent : qua in re quæstio est posita. Quamobrem Chrysostomus, utcumque intelligendus est, ipse certe anonymus extra quæstionem ludit.
Quæ deinde sequuntur ab anonymo relata verba Chrysostomi, varie leguntur in græcis codicibus, et vulgatus quidem interpres, quem sequitur anonymus, sic habebat : « Quanquam autem habet (Petrus) constituendi jus par omnibus, tamen hæc congruenter fiebant ob virtutem viri ; et ob hoc quod tunc temporis præfectura non honos erat, sed cura subditorum.4 » Unde illa anonymi vana : « Petrum habuisse jus par omnibus, non solum seorsim, sed etiam simul sumptis.5 » An Chrysostomus hoc dicit ? Non has argutias in populari sermone tantus orator sectabatur ; nihilque aliud hæc indicant, quam ut Petrus æque ac cœteri [148] potuerit aliquem defigere, ac designare primus ; id tamen aliorum arbitrio reliquerit.
Hæc dicimus ad Chrysostomi locum, prout legit interpres ; at alia lectio est, quam vulgati codices retinuerunt. Sic autem habet ad verbum : « Quanquam nec æqualem omnibus constitutionem habebat, » etc, affirmationis loco, negatione reposita : quam lectionem excutere non est animus ; ac duntaxat monemus anonymum, recurrendum fuisse ad fontes, neque ex incerta lectione certam conclusionem elici debuisse.
At illud palmarium putat, quod subdit Chrysostomus : « Merito primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in manu : ad hunc enim Christus dixit : Confirma Fratres tuos.6 » Quo loco anonymus subtile illud suum inculcare non cessat : « Omnes habet in manu, ergo omnes simul sumptos ; » quæ tamen nec sufficerent ; et quando quidem rem ad extremos apices urget, addere debuisset : Petrum etiam solum omnia potuisse quocumque in negotio : nec tantum in designando Mathiâ ; sed etiam in exponenda fide, in extinguendo schismate, in constituenda universali disciplina ; idque absolute et ad nutum, nec ulla coapostolis deliberatione permissa : qualia nec Petrus, nec ipse Chrysostomus, nec quisquam homo sanus somniavit.
Nos quidem confitemur, Petrum omnium primum, ut ait Chrysostomus, non tamen solum in Ecclesiæ negotiis merito usurpare, sibique vindicare auctoritatem , et confirmare fratres jussum ; et quod suo loco diligentius expendemus,7 ejus, in re obvia neque multum controversa, prono omnium assensu obtinuisse sententiam. Cæterum, ubi gravis orta est dissensio, qualis illa de legalibus, Act. xv, variabantque sententiæ, sigillatim dixisse et judicasse omnes, remque esse decisam omnium auctoritate conjuncta : unde illud extiterit : « Visum est Spiritui sancto et nobis8 ; » missumque ad Ecclesias non unius Petri, sed omnium apostolorum, quotquot adesse poterant, ut ipse Chrysostomus loquitur,9 « commune decretum. » [149]
Footnotes
-
Ibid., n. 12 ; Chrys., hom. iii in Act., n. 1 ; tom. IX , p. 23. ↩
-
Chrysost., homil. iii in Act., n. 2 ; tom. IX, p. 25. ↩
-
Act., i, 22. ↩
-
Chrysos., homil. iii in Act., n. 3 ; tom. IX, p. 26. ↩
-
Anonym . , loc. cit. ↩
-
Chrysost., hom. iii in Act., n. 3 ; tom. IX, p. 26. ↩
-
Infra, lib. IX. ↩
-
Act. , XV, 28. ↩
-
Chrysos., hom. xxxiii in Act Apost. ; tom. IX, p. 253. ↩
Chapter 283 of 396