Skip to the text

Caput VII. Reliquæ synodi usque ad Tridentinam

Reliquæ synodi usque ad Tridentinam.

Ex primarum synodorum confirmationibus, de reliquis judicare in promptu est. Post octo illas primas, quatuor omnino sunt, quibus Romanus Pontifex non ipse adfuerit : Pisana, Constantiensis, Basileensis, Tridentina, Cæteras per se ipse gessit.

Pisanam per sese valuisse ante Alexandri V confirmationem editam, vel ex eo demonstravimus,1 quod nec Alexandri confirmatio valuisset, nisi prius Pisani concilii, cujus ex decretis Alexander electus est, valeret auctoritas.

Constantiensis concilii judicium de Joanne XXIII, quod ab eo summa religione susceptum est, erat profecto, vel eo repugnante, valituram, ut suo loco diximus.2

Ejusdem synodi decretum adversus Joannem Hussum et Hieronymum de Praga, statim atque prolatum est, plenam executionem habuisse nemo negat. Illis etiam brachio sæculari traditis et extremo supplicio addictis, necdum creato Pontifice, nedum ejus confirmatione expectata.

Cætera decreta, quæ adversus Viclefum, Hussumque facta sunt, satis demonstravimus3 Martinum V, non ut incerta ac nutantia confirmasse, sed ut certa et valida, auctoritate concilii totam repræsentantis Ecclesiam, executum esse.

Quod autem idem pontifex in fine concilii declaravit, confirmari à se omnia circa fidem, quæ conciliariter gesta essent ; usque adeo ex abundanti erat, ut illud non scripto decreto, ut cætera, neque à synodo requisitus, sed dimissis Patribus, Polonicæ controversiæ occasione dixerit.4

Basileensia priora gesta, quæ sola tuenda suscepimus, adeo [120] suam per sese, sine expressa confirmatione, auctoritatem et executionem habuere, ut iis victus Eugenius IV, pristina sua de dissoluto concilio decreta revocaret.5

Tridentina synodus, quæ ultimo decreto suo, Romani pontificis confirmationem peti jubet eorum quæ à se decreta et definita essent , eo usque intellexit eas definitiones vel tum valuisse, ut statim post eam confirmationem petitam, acclamant « Cardinalis à Lotharingiâ : Sacrosancta œcumenica Tridentina synodus, ejus fidem confiteamur ; ejus decreta semper servemus. Resp. Semper confiteamur, semper servemus. Cardinalis : Omnes ita credimus, omnes idipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus : hæc est fides beati Petri apostolorum ; hæc est fides orthodoxorum. Resp. Ita credimus, ita sentimus, ita subscribimus. Cardinalis : His decretis inhærentes digni reddamur misericordiis… Resp. Fiat, fiat ; amen, amen. Cardinalis : Anathema cunctis hæreticis. Resp. Anathema, anathema.6 » Talia sentientes, dum confirmationem petunt, quid aliud quam certa et valida magis magisque firmari et inculcari petunt ?

Quare confirmatio statim atque ab Alexandro cardinale legato ac præside Farnesio7 petita est, statim à Pio IV in eodem Consistorio est data, die Mercurii 20 Januarii anno 1564, ut subjuncta Tridentinæ synodo acta testantur.8

Et quidem in iisdem actis legimus audita vota cardinalium, confirmataque omnia et singula quæcumque in synodo acta essent, matura cum illis deliberatione prœhabitâ : quæ matura deliberatio, si in rem ipsam caderet, ac de ipsis concilii tot ac tantis decretis esset inquisitum, profecto tanta res tam brevi tempore transacta non esset. [121]

Footnotes

  1. Sup., lib. v, cap. x, xi, xii. ↩

  2. Ibid. , c. xxi. ↩

  3. Ibid. , c. xxii. Vid. Bull. Martini V, Inter cunctas, post sess. XLV conc. Const., tom. xii, col. 268. ↩

  4. Ibid. cap. xxviii. Vid. conc. Const., sess. XLV, col. 258. ↩

  5. Sup., lib. VI, c. i et seq. Vid. in sess. xvi conc. Basil. Bull. Eug. IV, Dudum sacrum, tom. XII, col. 528 et seq. ↩

  6. Conc. Trid., sess. xxv, col. 920, 921. ↩

  7. Hic labitur errore levi Bossuet. Non enim Farnesius sedit unquam legatus et præses in concilio Tridentino, neque etiam ille, sed Moronus et Simoneta, qui Sedis apostolicæ legati concilio præfuerant, ejus confirmationem à Pio IV postularunt ; qua concessa, Alexander Farnesius Romanæ Ecclesiæ vice cancellarius confirmationis instrumentum sigillo cancellariæ munitum, eis tradidit. Vide loc. in textu citat. ( Edit. Leroy.) ↩

  8. Ibid., col. 939. ↩

Chapter 273 of 396