Caput III. Quid in confirmandis conciliis gestum sit ; Nicæna, Constantinopolitana, Ephesina synodus ; nihil in his de illa, quam quærimus, confirmatione actum : de Ariminensi s…
Quid in confirmandis conciliis gestum sit ; Nicæna, Constantinopolitana, Ephesina synodus ; nihil in his de illa, quam quærimus, confirmatione actum : de Ariminensi synodo ; de epistolis Eutherii et Helladii ad Sixtum III adversus Ephesina decreta : Christiani Lupi vanæ notæ.
Jam ne quis existimet concilia œcumenica à Romanis Pontificibus alio sensu confirmari, aggredimur id quod secundo loco tractandum recepimus ; nempe ut exponamus quid circa concilia à Romanis Pontificibus firmata vel rejecta factum sit.
Incipimus à Nicæna synodo ut omnium prima, non tantum tempore, verum etiam auctoritate : in qua quidem de Romani Pontificis confirmatione nihil actum esse constat.
Sane adversarii post recentiores quosdam Lovanienses, in Doctrina Lovaniensium relatos, jactant illi quidem eas, quæ sacræ synodi ac sancti Sylvestri nomine circumferuntur de confirmando concilio litteras. Verum has, non modo Sanctorum omnium altum ea de re ubique silentium, quin etiam et stylus et temporum notæ, et alia multa, falsas esse demonstrant perspicuitate tanta, [111] nulla ut ea de re inter doctos quæstio superesse possit. Qua de re vide Labbæum, brevi ac marginali, sed eliquatissima et exquisitissimâ nota.
Sane memoravimus1 ecclesiasticæ historiæ certa monumenta, quibus constat prolatam à Patribus sententiam, nullo alio expectato decreto, statim apud omnes, cœlestis instar oraculi valuisse. Sic finitæ tres maximæ quæstiones consubstantialitatis, Paschatis, rebaptizationis ; patuitque in concilio primo generali, eas synodos, quibus Sedis apostolicæ legatio interesset, nullius specialis confirmationis indigere ut robur obtineant.
Objiciunt Ariminensem synodum, optimis initiis, fœdo exitu, ac propterea à Sede apostolica reprobatam ac rescissam.2 Factum id quidem ; sed omnino nihil ad rem. Primum enim non fuit œcumenica, ex solo scilicet Occidente convocata ; cui præterea Occidentis totiusque Ecclesiæ caput, Romanus Pontifex, aliique permulti magni nominis occidentales episcopi, Arianorum fraude, defuerint. Deinde malum factum, et ipso jure nullum, quod rem œcumenico concilio, Nicaeno scilicet, tota consentiente Ecclesia definitam, iterum in quæstionem vocabant. Quo spectat illud Athanasii : « Quæ nova hæresis ? cur nova synodus3 ? » Quin ipsa synodus Ariminensis, quandiu libere et canonice egit, id professa est, editâque sententia declaravit, post Nicænam synodum, fidei jam expositæ nihil addi, nihil demi oportere ; denique his omnibus circa ultimas actiones addita vis ac fraus.4 Quo factum . Liberio in synodo Romana teste, ut « omnes Ariminensis concilii blasphemiæ ab iis ipsis qui tunc decepti per fraudem fuisse videntur, anathemate damnatæ sint.5 » Idem habet Romana synodus sub Damaso.6 Cum ergo Ariani, hæreticorum more, sua quamvis inania, magnis clamoribus venditarent, facile fuit Liberio ac deinde Damaso, postremam synodi partem, per se nullam, nulloque ordine canonico fultam, postulante Basilio,7 omnibusque [112] orthodoxis orientalibus, consentiente Occidente, ipsis Ariminensis etiam concilii episcopis ultro petentibus, nullam et irritam declarare.
In secunda synodo generali, Constantinopolitanâ scilicet,8 certum est nullum esse locum ei, de qua quærimus, confirmationi, post synodum gestam ; cum sanctus Damasus papa ipse adfuerit occidentalium Romæ habitæ synodo, cujus consensu Constantinopolitana œcumenica facta est.
Ephesina vero synodus, tertia generalis, de fide, deque Nestorio Cœlestini papæ sententiam executa erat ; ut ea decreta à nova, post absolutam synodum, confirmatione pendere, ne ipsi quidem adversarii dicturi sint. Accesserat expressa per Sedis apostolicæ Legatos, actionis primæ confirmatio, quam vidimus ex ipsius synodi gestis ac verbis, nihil aliud fuisse, quam consensionem.9
Itaque Ephesini Patres rei gestæ mittunt relationem ad Caelestinum, nulla unquam confirmationis petitæ mentione. Ita vero respondet Cœlestinus, ut à se nihil amplius de eo negotio desiderari significet ; cum id tantum agat, ut de plena rei executione Patribus gratuletur.
De Charisio presbytero ac Messalianis condemnatis nulla mentio in sacræ synodi ac Cœlestini mutuis epistolis ; eorum hæreses, nulla confirmatione speciali, pro damnatis sunt habitæ ; nihilque omnino occurrit, quo synodalibus decretis, postquam sunt condita, aliquid roboris defuisse videretur.10 Atque ita in tribus primis generalibus synodis, nihil habent quod objiciant, de ea confirmatione quam quærimus.
Christianus quidem Lupus nuper edidit Epistolam Eutherii Thyanensis, et Helladii Tarsensis, scriptam ad magni nominis Romæ episcopum Sixtum11 : in qua petunt ab eo qui à Deo productus est gubernator , retractari ac rescindi Ephesinæ synodi acta adversus Nestorium ; ac terrarum orbem synodo adhærentem , et cum synodo errantem adjuvari ; « quod est, inquit Lupus, [113] authenticum instrumentum appellationis, non ad generalem, sed adversus generalem synodum, interpositae apud Sixtum III Pontificem12 : » quo deinde concludit, quod orientalis Ecclesia crediderit, « Papam esse superiorem generali synodo. » Addere debuisset, « generali synodo, » auctore ac præsidente per legatos Pontifice gesta, quam cum toto orbe terrarum Sedes etiam apostolica recepisset : hujus decreta, hujus etiam fidem à Romano Pontifice retractari, etiam et rescindi posse. Sic agit vir doctus ; sed ubique nimius : antiquitatis indagator strenuus, parum exactus judex. Hæc enim quam nimia sint, et inconcessa, et irridenda potius quam refutanda, nemo non videt.
Footnotes
-
Sup., lib. VII, c. vii. ↩
-
Sozom., lib. VI, c. xxiii ; Theod., lib. II, c. xxii ; Conc. Rom. sub Dam., part. i, coll. Holst. ↩
-
Athan., ep. de Syn. Arimin. et Seleuc., n. vi, tom. I, p. 719. ↩
-
Epist. conc. Arimin. ad Const., ap. Athan., ibid., n. x, p. 723, et apud Socrat., lib. II, cap. xxxvii. ↩
-
Vid. loc. jam cit. Socr., Soz., Theod. ↩
-
Conc. Rom. sub Dam., coll. Holst., loc. jam cit. ↩
-
Basil. ep. lxix, al. lx, ad Athan., n. 1, tom. III , ed. Bened., p. 162. ↩
-
Sup., lib. VII, c. viii. ↩
-
Conc. Eph., act. ii, Vid. supra, lib. VII, c. xiii. ↩
-
Ibid., act. vi, vii, col. 671, 801. ↩
-
Christ. Lup., Var. Patr. epist., cap. cxvii. ↩
-
Not. Christ. Lup., ubi supra. ↩
Chapter 269 of 396