Caput XI. Ex antedictis resolvitur illud, duodecim sæculis inauditum, quod episcopi jurisdictionem omnem à Papa mutuentur ; quodque Papæ assistant, ut consiliarii tantum, non ut…
Ex antedictis resolvitur illud, duodecim sæculis inauditum, quod episcopi jurisdictionem omnem à Papa mutuentur ; quodque Papæ assistant, ut consiliarii tantum, non ut judices.
Jam illud superest explicandum quod objiciunt : Episcopos à romano Pontifice potestatem suam ac jurisdictionem mutuari ; adeoque conjunctos quamlibet in synodum œcumenicam, nihil [129] posse adversus auctoritatis suæ radicem ac fontem, sed tantum adesse ut consiliarios ; ac decreti robur, tam in rebus fidei, quam in aliis, in Romani Pontificis potestate esse positum.
Quod commentum, sponte vel ex eo concidit, quod priscis sæculis inauditum, xiii sæculo invehi cœpit in theologiam, postquam scilicet philosophicis ratiocinationibus, iisque pessimis, agere, quam Patres consulere plerumque maluerunt.
Huic vero novitati repugnat imprimis id, quod ex Actis Apostolorum relatum de illa synodo apostolica, quam cæteris velut iterari et repræsentari conciliis, sancti Cœlestini ad synodum Ephesinam epistola, et concilii quinti œcumenici interlocutio demonstravit1 : qua in synodo, si quis apostolos non veros judices à Christo constitutos, sed Petri consiliarios dixerit, nimis ineptus est.
Repugnant item ea quibus constitit Romanorum Pontificum decreta atque judicia- etiam de fide, œcumenici concilii convocatione suspensa, auctoritate retractata, nec nisi examine facto, ac dato judicio comprobata et confirmata fuisse2 : quæ profecto probant, eos non Papæ consiliarios, sed papalium decretorum sedere judices.
Et eos quidem legitime convocari oportet, ne tumultu coeant : cæterum convocati, auctoritate Spiritus sancti, non Papæ, judicant ; pronuntiant anathemata, non Papæ auctoritate, sed Christi ; tollesque in actis id inculcatum vidimus, ut repetere jam pigeat.
Huc accedat illud concilii primi Arelatensis ad sanctum Sylvestrum : « Te pariter nobiscum judicante, cœtus noster majore lætitia exultasset ; » atque in ipso concilii capite ad eumdem Sylvestrum : « Quid decreverimus communi consilio, Charitati tuæ significamus3. » Hac igitur sacerdotii sui auctoritate freti, de summis rebus, de observatione scilicet Paschæ Dominicae, ut uno die per omnem orbem observetur ; de Baptismo non iterando ; deque Ecclesiarum disciplina judicant4 : cujus generis exempla ubique occurrunt. Quin etiam à synodis, etiam particularibus, [130] quibus Papa praesedit, ejus etiam præsentis decreta examinari et firmari consensione ; Patres pariter judicare, decernere, definire constitit ; ac millies in actis adscriptum vidimus.5
Footnotes
Chapter 277 of 396