Caput XVIII. Sancti Augustini locus ab eodem anonymo objectus, contra conciliorum auctoritatem indeclinabilem
Sancti Augustini locus ab eodem anonymo objectus, contra conciliorum auctoritatem indeclinabilem.
Idem anonymus auctor, libro vii, hunc objicit sancti Augustini locum ex libro secundo adversus Donatistas ; quo loco sanctus Doctor respondet Donatistis, qui auctoritatem conciliumque Cypriani assidue objectabant. De conciliis autem hæc habet : « Et ipsa concilia, quæ per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quæ fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere, ipsaque plenaria sæpe priora posterioribus emendari ; cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, vel cognoscitur quod latebat.1 » Huc usque anonymus. Addemus et illud ejusdem Augustini ex eodem libro : « Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros præponuntur, et universum partibus jure optimo praeponitur.2 »
Probat anonymus, hic agi de conciliis stricto sensu plenariis, eo quod Augustinus loquatur de conciliis, « quæ fiunt ex universo orbe christiano. » Probat agi de fidei quæstionibus, quod « hæc de conciliis dicta sint, occasione hæresis scilicet Donatistarum Baptismum iterantium. » Queis fretus hæc ait : « Respondeant huic Augustini loco, qui judicium concilii judicio Papæ in fidei quæstionibus praeponunt. » Melius diceremus : Respondeat anonymus hæreticis, qui unum hunc præ cæteris jactant locum, ut in fidei quæstionibus, concilia œcumenica errare posse probent. An forte respondebit, id quod persæpe profitetur, agere se de conciliis, « à quibus summus Pontifex ejusque legati absint ? » non ita Augustinus : de conciliis agit qualia tum quoque celebrabantur vere œcumenicis, quibus cum aliis episcopis ex universo orbe christiano congregatis Romanus Pontifex collegii episcopalis princeps et caput interesset.
Sane non Parisienses privatim, sed tota theologorum et [150] canonistarum schola profitetur certos esse casus, eosque extraordinarios, in quibus concilia generalia sine Romano Pontifice celebrari possint. Neque ea concilia quisquam theologorum, ac ne ipse quidem negat anonymus, cum nempe in eos casus incidimus, « qui non alia remedia patiuntur.3 » At illi casus nondum inciderant, ut eos ab Augustino prævideri necesse fuerit. Illud certe concilium ex orbe christiano collectum, quod objiciebat Donatistis, non sine Romano Pontifice celebratum esse, aut Augustinus significat, aut quispiam hominum cogitavit. Imo illud concilium, quo Donatistas premebat, consueto more erat actum. Idem concilium irrefragabilis auctoritatis fuisse, Augustinus docet : id enim ubique agit, ut de rebaptizatione, de qua agebatur, nullus jam supersit dubitandi locus, postea quam ea quæstio « ad concilii plenarii auctoritatem roburque perducta est.4 » Cui concilio si anonymus derogat auctoritatem, aut ab Augustino derogatam putat, palam ad hæreticorum castra transit, qui veris legitimisque conciliis œcumenicis adversantur. Quare aut hæreticis se adjungat oportet, aut hunc, quem nexuit, nodum, nobis ipse exsolvat. Atque hi sunt qui invidiosissime jactant favere nos hæreticis, quod catholicam innoxiamque sententiam tueamur : ipsi interim ab hæreticis arma mutuantur, quibus conciliorum fidem auctoritatemque proterant.
Nos facile cum Bellarmino aliisque catholicis respondemus, agi quidem hic de conciliis vere œcumenicis, eaque indubie emendari posse à posterioribus conciliis in rebus facti aut disciplinæ variabilis5 : quem sensum Augustinus aperte indicat his verbis, « Plenaria concilia sæpe priora posterioribus emendari, cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat. » Ergo Augustinus spectat non ipsam incommutabilem veritatem, quam sola apprehendat fides ; sed eas profecto res, quæ « in rerum experimento » sunt positæ : quibus verbis ab Augustino designatas fidei veritates, neque ratio sinit, neque quisquam in ejus libris unquam repererit.
Jam quod anonymus objicit, id à s ancto Augustino dictum [151] occasione fidei ab hæreticis læsæ, quid agat ignoramus. An ut concilia œcumenica in fide errare possint ? Impium, hæreticum, omnibus catholicis detestandum. An ut Augustinus cum hæreticis senserit, conciliisque universalibus legitimis detraxerit auctoritatem ? Absurdum, erroneum, ipsi Augustino contrarium : cum is non alia magis ratione Donatistas à rebaptizatione deterreat, quam quod ab universalis concilii auctoritate recesserint. Prorsus anonymi nos piget, qui concilians auctoritatis odio ad hæc misera et infanda prosiliat. Nos autem cum catholicis facile respondemus : verba quidem Augustini, quæ cum hæreticis anonymus urget » occasione quidem fidei esse prolata ; nihil tamen prohibere, quominus occasione capta de conciliorum decretis universim tractet, atque ab uno casu transeat ad alios, quibus priora concilia etiam plenaria à posterioribus emendari possint. Agebat enim adversus Donatistas universalis Ecclesiæ contemptores, qui proinde conciliorum auctoritatem, non ex illa a Christo Ecclesiæ universali facta promissione, sed humano more æstimabant. Qua quidem intentione sufficit, ut probet Donatistis, anterius habitum Cypriani concilium objicientibus, posteriora concilia anterioribus merito anteponi ; in iis certe casibus, in quibus esse possit emendationi locus. Cæterum cum eos casus ad rerum experimenta restringit, id diligentissime cavet, ne ad ipsam fidem invariabilem protendantur. Atque hæc ad hæreticam anonymi objectionem dicta sint, fusius fortasse quam par erat, nisi ad conciliorum adversus hæreticos tuendam majestatem forent necessaria.
Footnotes
Chapter 284 of 396