Skip to the text

Caput IV. De Ephesina latrocinio : quid Leo egerit : ut ultimam sententiam futuræ universali synodo reservarit

De Ephesina latrocinio : quid Leo egerit : ut ultimam sententiam futuræ universali synodo reservarit.

Majore postea verisimilitudine objiciunt Ephesinam synodum pro œcumenica à Theodosio Augusto sancti Leonis consensu convocatam, quam tamen idem Leo irritam declaravit.

Sed eam synodum, licet legitime congregatam, ab ipsis initiis legitimæ synodi titulo caruisse, duo præsertim demonstrant : alterum quod Dioscorus Alexandrinus, præses ab imperatore, præter morem, dictus , omnia per vim egit ; episcopos quos voluit expulit, quos voluit admisit, quo nihil est ab œcumenica synodo malis alienum ; admissos in pura charta subscribere coegit, facta, infecta, in acta referri jussit1 ; nulla ut jam legitimi cœtus, nedum œcumenicæ synodi species superesset ; alterum quod idem Dioscorus Leonis epistolam, oblatam licet à legatis apostolicæ Sedis, legi non est passus2 ; ac nemo ibi suscepit nomen Leonis. ut acta testantur ; quo sine nomine, nulla est legitima synodus. Quem fontem nullitatis in Chalcedonensi synodo Lucentius Sedis apostolicæ legatus exposuit : quod nempe Dioscorus, « cum personam judicandi non haberet, præsumpsit, et synodum facere [114] ausus est, sine auctoritate Sedis apostolicæ, quod nunquam licuit, nunquam factum est : » quam nullitatis causam Patres omnes dictis sententiis comprobarunt, et ad imperatores perscripserunt.3

His causis omnes agnoscunt Ephesinam secundam synodum, non modo iniquam , verum etiam per se nullam et irritam fuisse ; neque tantum propter vim, sed etiam vel maxime ex defectu potestatis, quo defectu nullus est major. Itaque violentam , pioque Flaviani sanguine commaculatam synodum omnes catholici horruerunt : atque ipse Flavianus, statim non à synodo, quæ jam nulla esset, sed à Dioscoro ; neque ut à synodi præside, sed ut à nefarii latrocinii duce appellavit. « Appello, inquit, à te , » ut habetur in gestis.4

Jam vero nemo negat ad Papæ officium pertinere, ut his provideat, detque operam, ne fideles concilii œcumenici nomine in fraudem inducantur : quo quidem officio Leo continuo functus est.5 Verum ita sententiam temperavit suam, ut judicium daret non peremptorium sed provisorium. Itaque Ephesinam synodum ratam esse non est passus : Flavianum in communione habuit, omniaque interim in suspenso esse voluit, quoad œcumenica synodus haberetur : synodo congregandae ultimam sententiam reservavit.

Id Leo ubique testatur, præsertim epistola ad Juvenalem : « Christus detestandum illud Ephesinæ synodi judicium , sancta Chalcedonensis concilii auctoritate destruxit.6 » Idem repetit epistola ad Leonem imperatorem ; neque quidquam potuisse fieri convenientius docet, quam ut Dioscori, in Ephesina synodo, « facinus, sancta synodus Chalcedonensis aboleret.7 » His congruit illud beati Gelasii papæ de Ephesino latrocinio dictam : Male gestam synodum et injustam, justa et bene gesta synodo submovendam .8 » Tale remedium, talem auctoritatem œcumenicæ synodi rite convocatæ nomen postulare visum. [115]

Quid ergo hic consequuntur superioritatis pontificiæ defensores ? Nempe ut Pontifex synodum per se ab ipsis initiis nullam et irritam non admittat ille quidem, ultimum tamen judicium futuræ synodi relinquat arbitrio. Quodnam hic ejus quam quærunt superioritatis indicium est ?

Footnotes

  1. Vid. act. conc. Eph. ii, in conc. Chalc., act. i, tom. IV, col. 115 et seq. ↩

  2. Ibid., col. 122. ↩

  3. Vid. act. conc. Eph. ii, in conc. Chalced., act. i, tom. IV, et col. seq. Vid. etiam act. iii. ep. conc. ad Valent. et Marc. imp., col. 463, et Relat. ad Pulch., ibid., col. 464. ↩

  4. Ibid., conc. Ephes. ii, in act. i conc. Chalced., col. 305. ↩

  5. Vid. Varias epist. Leon. Mag. ad Imper. et Augustas, i part. conc. Chalc., cap. xix, xx, xxi, xxii, xxiii, col. 38 et seq. ; et inter Leon., ed. Quesn., ep. xxxix, XL, xli, XLV, xlvi. ↩

  6. Leon. ep. ad Juven., c x, alias lxxii. ↩

  7. Ejusdem ep. ad Leon. imp., cxxv, al. lxxv. ↩

  8. Gelas, ep. xiii, ad Episc. Dard., tom. iv, conc. , col. 1204. ↩

Chapter 270 of 396