Caput VIII. De canonibus conciliorum generalium à Sede apostolica confirmatis vel infirmatis : Constantinopolitani canones, præsertim iii ; Chalcedonenses. ac præsertim xxviii
De canonibus conciliorum generalium à Sede apostolica confirmatis vel infirmatis : Constantinopolitani canones, præsertim iii ; Chalcedonenses. ac præsertim xxviii.
De fide egimus, causisque cum fide conjunctis ; nunc de canonibus paucis rem transigemus. Et quidem Nicænos canones, statim atque à Nicænis Patribus per provincias delati sunt, toto orbe terrarum obtinuisse constat. De Ephesinis in actis synodalibus diserte legimus,1 statim atque sunt editi, una cum epistola synodi ea de re scripta, dimissos fuisse per Ecclesias continuo exequendos, ut quæ pleno et suo pollerent robore. Itaque in Ecclesiæ catholicæ codicem statim inserti sunt, tenuitque episcopis in Cypro et Europa provincia concessa libertas, nulla unquam confirmatione speciali.2 De septimæ et octavæ synodorum canonibus, nihil, quod sciam, objicitur, quod ad hunc pertineat locum, constatque legi nusquam ab ulla synodo generali petitam canonum confirmationem, præterquam à Chalcedonensibus xxviii illius, quo et Constantinopolitanus canon iii firmabatur, et Constantinopolitanus episcopus non modo dignitate, sed etiam jurisdictione ac ditione auctus. In his igitur tota est difficultas.
Ac de canonibus quidem Constantinopolitanis sic objiciunt : quod eos, teste Gregorio, Romana Ecclesia non habet nec accipit.3 Leo vero Magnus canonem iii caducum, sponte collapsum, et Sedi apostolicæ ignoratum, sibi quoque displicere significat.4 Interim id constat, in codicem canonum cum aliis Constantinopolitanis insertum, toto statim Oriente valuisse. Quin etiam, in Chalcedonensi synodo, legali apostolicæ Sedis, Anatolium Constantinopolitanum episcopum secundum habuerunt- Qua de re usque adeo non questi sunt, ut è contra quererentur in [122] quintum gradum à Dioscoro Flavianum relegatum. Quo loco laudantur à Diogene Cyzicensi, quod regulas scirent ,5 quas nempe Dioscorus contempsisset. Ergo intelligebant omnes episcopi, ipsique adeo legati Leonis deberi episcopo Constantinopolitano primum post se locum : non alio canone, quam Constantinopolitano illo, quem Romana Ecclesia ignorare ac minime probare voluisse videbatur ; visumque est satis, quod nondum aperte improbasset.
De canonibus Chalcedonensibus gravior difficultas, ac præsertim de xxviii.6 Is actione xv, legatis absentibus conditus, actione xvi, iisdem querentibus relegitur : legati contradicunt ; Leonis mandata proferunt, Nicænos canones legunt ; quibus hæc nova adversentur ; Constantinopolitanos rejiciunt coactos episcopos conqueruntur.7
Hic episcopi clamaverunt : Nemo coactus est8 ; dictisque sententiis canon confirmatur. Hic legati postulant, ut sua contradictio gestis inhœreat9 ; contestanturque se ad Papam relaturos.10
De hoc ergo uno canone, qui controversus esset, Patres ad Leonem referunt, submisso animo petunt ut probare dignetur ; et quemadmodum Patres est in bonis capiti consonarent, ita pontificalis apex, id quod decens erat filiis indulgeret11 ; placiturum id principibus ; et legatos quidem contradixisse, sed ut res ipsi Papæ reservata videretur.
Hac rerum summa patet nihil Patres ambigere, præterquam de iis quæ nova, quæ contra Nicænos canones, quæ repugnantibus legatis decrevissent : cætera vi sua atque integro robore firma reputasse.
Quid hic Leo sanxerit nemo ignorat : nempe sic : « Consensiones episcoporum, sanctorum canonum apud Nicæam conditorum, regulis repugnantes in initum mittimus, et per auctoritatem beati Petri generali prorsus definitione cassamus.12 » Alibi decernebat « canones Nicænos nulla in parte esse solubiles ; infirmum [123] atque irritum quidquid à prædictorum Patrum canonibus discrepant ; » denique Anatolium, si canonem urgeat, universalis Ecclesiœ pace privandum .13
Hæc de canone xxviii sanctus Pontifex, cujus auctoritate victus ipse Anatolius (si Lucæ Holstenio colligenti et edenti credimus, ut profecto, mea quidem sententia, credi par est), data epistola Leoni præcipienti, ut à canone tuendo abstineret, respondit « se illa obediendo complere, quæ ejus perfectissimis sensibus placita videbantur. Nam penitus, inquit, absit, ut eis ego, quæcumque mihi fuissent mandata per litteras, adversarer. » Acquievit imperator, eodem teste Anatolio in eadem epistola, atque ex numero canonum Chalcedonensium, canon ille xxviii expunctus est.
Hic ergo objiciunt Romanum Pontificem conciliis œcumenicis longe superiorem, quorum canones absque ejus approbatione non valeant ; imo ab eo ex beati Petri auctoritate cassentur, ipsis orientalibus, ipsis Constantinopolitanis episcopis, ipsis imperatoribus consentientibus.
At hæc qui objiciunt, primo, ne statum quidem quæstionis intelligunt. Defendimus enim Constantiense concilium, quo nempe concilii potior auctoritas agnoscatur, in fide, in schismate, in reformatione generali promovenda. At orientales episcopi isto canone', episcopo Constantinopolitano consulebant, imperatori gratificabantur, non fidei, non schismati, non reformationi generali providebant ; imò vero rectum ordinem ac primarum sedium honorem ab antiquo institutum evertebant, qui rei universæ ecclesiasticæ conducere videretur. Non ergo adversus effrænam aut extraordinariam potestatem, canones ac jura ; libertatemque ecclesiasticam tuebantur, quod Patres Constantienses volebant ; sed Papæ, canones Tectumque ac probum et canonicum ordinem defendenti repugnabant ; ac proinde ad nostram quæstionem non pertinet quidquid hic actum ab illis fuit
II. Orientales Patres, hoc canone constituto, id sibi tribuebant [124] ut Patrum limites, et canones Nicænos ab universali Ecclesia conditos et receptos, inconsulto ; imo vero repugnante toto Occidente convellerent : quod non illis licebat.
III. In eo canone statuendo nequaquam concilii generalis auctoritate gaudebant, à quorum decretis in ea actione cum Sede apostolica universus Occidens recedebat.
Hinc etiam factum est ut Chalcedonenses Patres à Leonis arbitrio id pendere vellent, quod Relationis quidem verba demonstrant, ut vidimus : sed aperte convincit illud Anatolii in epistola ad Leonem : « Cum et sic gestorum vis omnis et confirmatio auctoritati Vestræ Beatitudinis fuerit reservata.14 » Unde nec mirum, de iis Leonem statuisse, quae in ipsius potestate ipsa synodus reliquisset.
Cæterum Bellarminus canones Chalcedonenses omnes à Leone rejectos esse putat,15 propter quosdam Leonis aliorumque Pontificum locos : quem vir illustrissimus Petrus de Marca egregie confutavit .16 Nunc neminem esse jam puto, qui neget Chalcedonenses canones xxvii, antiquissimis canonum insertos collectionibus, statim in auctoritatem admissos ; quos si quis obstinate contenderit à Leone improbatos ; nempe Parisienses nostri non alio firmiore argumento probaverint conciliorum generalium supremam potestatem, quam quod tot canones, etiam improbante Romano Pontifice valuisse, ipsi adversarii fateantur.
Footnotes
-
Conc. Ephes., act. vii, tom. III, col. 804. ↩
-
Ibid., col. 783, 810. ↩
-
Greg., Mag., lib. VII, indict., xv, ep. ad Eulog. xxxiv ; al. lib. VI. ep. XXXI ; tom. ii, col. 882. ↩
-
Leon. Mag., ep. lxxix, lxxx, al. liii, lv, ad Pulch. et ad Anat. C. P. ↩
-
Conc. Chalc., act. i, tom. IV, col. 115. ↩
-
Ibid., act. xv, col. 769. ↩
-
Ibid. , act., xvi, col. 796, 809, 812. ↩
-
Ibid., col. 809. ↩
-
Ibid., col. 813 et seq. ↩
-
Ibid., col. 817. ↩
-
Part. ii conc. Chalc., cap. i ; Relat. ad Leon., col. 837 ; inter Leon. epist., post lxxvii. ↩
-
Epist. Leon. ad Pulch., ibid., c. vii, col. 850, et inter Leon. epist., lxxix, lv. ↩
-
Epist. Leon. ad Anat., ibid., cap. v, col. 844, 846 ; et inter Leon. ep., lxxx, al, LIII. Vid. etiam epist. ad syn. Chalc., ibid., c. xvi, cal. 881 ; inter Leon. ep. LXXXVII » al, LXI. Collect. Holst., part. i, c. XXII. ↩
-
Epist. Anat. C P, ad leon. Mag. , in coll. Host., ibid. ↩
-
Bell., de Rom. Pont., lib. II, c. xxii. ↩
-
Marc., de Conc. sacerd. et imp., lib. III, c. iii n. 5. ↩
Chapter 274 of 396