Caput V. À Chalcedonensi synodo nullam in fidei negotiis confirmationem petitam : cujusmodi sit ea, quam sanctus Leo ultro dederit
À Chalcedonensi synodo nullam in fidei negotiis confirmationem petitam : cujusmodi sit ea, quam sanctus Leo ultro dederit.
At in Chalcedonensi legitimo sanctoque concilio œcumenico plus habere se putant, cum ipsa synodus rerum à se gestarum confirmationem à Leone petat, ut in relatione synodi ad ipsum Leonem est positum.1 Tum illud vel maximum, quod canonem xxviii, de Contantinopolitani præsulis aucta dignitate, unanimi licet Patrum decreto factura, idem Leo apostolica auctoritate rescidit.2
Nunc quidem de fide agimus, de canonibus postea videbimus. Et quidem quod ad finem, fideique causa depositum Dioscorum attinet, Patres Chalcedonenses in relatione ad Leonem,3 nullam confirmationem petunt, satis esse rati, quod Leonis epistolam prælucentem, ipsumque sibi, « ut membris caput praesidentem ac spiritu præsentem, » ac pene in legatis visum habuissent.
Itaque quoad hæc, nihil amplius desiderabatur. Ac revera imperatores, absoluto concilio, statim ut re explorata atque confecta contentionem omnem de fide prohibent4 : clerus ac plebs in ea fide ac Dioscori condemnatione ubique acquiescit.
Et res quidem synodi circa fidei negotium sic se habent ; ut de suis decretis à Leone confirmandis, ne quidem cogitasse constet, et tamen sanctus Leo etiam non petitam confirmationem misit ; qua occasione ipse idoneus testis exponet. [116]
Quippe cum occasione improbati à Leone xxviii canonis, maligni homines in vulgus sparsissent Chalcedonensem synodum ab ipso improbatam, ad episcopos, qui in ea congregati fuerant, hæc scribit : « Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum, quæ in synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt, approbem, hæc ad omnes Fratres, et coepiscopos nostros, qui prædicto concilio interfuerunt, scripta direxi... ; ut omnium fidelium corda cognoscant, me non solum per Fratres, qui vicem meam executi sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum iniisse sententiam in sola videlicet fidei causa.5 » Quod adversus malignos interpretes factum, fatebuntur omnes non eo spectare, ut incerta firmentur, sed ut certa, summâque et indeclinabili auctoritate facta, magis magisque asserantur et inculcentur.
Cujus generis est id quod in encyclicarum epistolarum tomo, post synodum Chalcedonensem edito, legimus : « Pene omnes occidentalium partium episcopi consentientes sibimet, et pariter decernente sanctissimo atque beatissimo Romanæ urbis archiepiscopo, litteris propriis et oris sui confessione, ea quæ ab ipsis sanctis Patribus Chalcedone collectis interpretata sunt, confirmaverunt et consignaverunt.6 » En quid sit confirmatio ; nempe consensus ipse. En ut, non modo Leo, sed etiam cæteri occidentales episcopi condecernentes Chalcedonensem synodum confirmarunt,
Footnotes
-
Relat. syn. Chalc. ad Leon., part. iii, cap. ii, col. 833 et seq. ↩
-
pist. ad Pulcher., lxxix ; ad Anatol. C. P., lxxx ; ad Max. Antioch., xciii, al liii, lv, lxii. ↩
-
Relat., loc. jam cit. ↩
-
Vid . conc. Chalc., part. iii, c. iii, col. 840. ↩
-
Epist. Leon. ad episc. conc. Chalc. ibid., cap. xvi, col. 881, 882 ; et inter Leon. ep. lxxxvii, al. lxi. ↩
-
Conc. Chalc., cap. xlv, Epist. Agap. ad Leon. imp., col. 942. ↩
Chapter 271 of 396