Caput IX. Recapitulatio eorum, quæ de confirmatione ex conciliorum artis dicta sunt : hinc confutantur allati à quibusdam recentioribus pontificiæ confirmationis effectus : Eccl…
Recapitulatio eorum, quæ de confirmatione ex conciliorum artis dicta sunt : hinc confutantur allati à quibusdam recentioribus pontificiæ confirmationis effectus : Ecclesiæ consensus, quatenus ultima synodi bene gestæ testificatio : sancti Gelasii locus.
Ex his facile confutantur ea, quæ recentiores quidam theologi, de pontificia confirmatione dixerunt. Et primum quidem pauci sunt, qui ad hæc extrema decurrant, [125] vim omnem Ecclesiæ ac synodorum in solo Pontifice esse positam ; decreta quæ non ipse firmaverit, præsidentibus licet, imo consentientibus ejus legatis edita, incerta pendere, quoad approbaverit ; neque aliam synodis generalibus constare infallibilitatem, quam ab ipso promptam.
Hæc igitur confutantur ; universim quidem ex actis conciliaribus, quibus vidimus decreta conciliaria, statim atque sunt edita, cœlestis oraculi vice habita, executionique mandata1 : speciatim vero ex his locis, quibus ipsa concilia, ante omnem confirmationem asserunt, « se omnis erroris expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope edidisse ; » quod synodus sexta ad Agathonem papam scribit.2
Eodem pertinet illud, quod est à Nicæna secunda synodo pronuntiatum ; vim qua fidei definitionem certam edidissent, in eo esse positam, quod divino Numine congregati, ea repromissione gauderent, qua Christus cum apostolis usque ad finem sæculi futurum se esse promittit.3
Neque minus illustre est illud Cœlestini ad Ephesinam synodum : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio sacerdotum.4 » Quo loco sanctus Pontifex in Ephesina synodo, synodum illam apostolicam Hierosolymis congregatam aspiciendam esse testatur.
Huc accedit Leonis II synodi sextæ definitionem confirmantis verba, quibus declarat iis se consentire, « sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem5 : » ut confirmatio synodi universalis, nihil sit aliud quam testificatio jam à Domino traditæ firmitatis.
His igitur victi, qui sunt paulo cordatiores, ab his insulsis et nimiis abhorrere solent ; sed multum desudant in vero explicando confirmationis effectu. Ac Joannes quidem Bagotius6 sic exponit, « confirmationem Pontificis omnibus fidelibus solummodo [126] fidem facere, synodum œcumenicam et legitimam fuisse ; et, cum leges servaverit, in Spiritu sancto definiisse quod definiverit : quæ ultima certificatio credendi necessitatem imponat fidelibus, cum antea nemo proprie teneatur synodi definitiones accipere7. »
Postremum hoc æque concidit actis conciliaribus, quibus demonstravimus conciliorum generalium definitiones statim atque prolatæ sunt, nullo alio decreto edito, valuisse.
Illud haud absurdum, confirmatione declarari synodum, et legitime fuisse convocatam, et legitimo ordine processisse, neque quidquam intervenisse quo nulla sit ; qualia multa in Ariminensi, atque Ephesina secunda synodis evenisse legimus : quæ causa fuisse videtur, cur Leo synodi Chalcedonensis definitionem, ipso etiam auctore, ac per legatos præsidente factam, speciali epistola confirmandam duxerit, « propter malignos interpretes, » ut vidimus.8
Sanctus Gelasius approbationi Leonis universalis Ecclesiæ consensionem adjungit ; eoque internosci docet « male gestam synodum à bene gesta synodo, quod male gestam synodum, puta Ephesinam secundam, tota merito Ecclesia non recepit et præcipue Sedes apostolica non probavit : at bene gestam synodum cuncta recepit Ecclesia, ac maxime Sedes apostolica comprobavit9 : » ut profecto, inter cæteras Ecclesias, eminere oporteat Ecclesiæ principalis assensum ; at illud interim requiratur, ut Ecclesiæ totius consensus accedat.
Hæc ergo est ultima adversus malignos interpretes synodi bene gestæ testificatio : Sedis apostolicæ conjunctus cum totius Ecclesiæ approbatione consensus, quam confirmationem dicimus.
Ea vero universalis ac plena consensio, non tantum adversus malignos interpretes, sed etiam interdum bonis quoque ac probis viris est necessaria.
Etsi enim boni viri non dubitant, quin œcumenica synodus sit infallibilis, quandoque haud immerito ac bona fide dubitatur, utrum aliqua synodus sit vere œcumenica. Quale dubium contigisse vidimus hispanicæ et Gallicæ Ecclesiæ,10 circa synodum [127] sextam et septimam, ad quas vocati non essent. Quare haud immerito affirmamus ultimum, quo synodi œcumenicæ asserantur, esse Ecclesiæ universalis consensum cum apostolicæ Sedis confirmatione conjunctum.
Footnotes
-
Vid. supra, hoc libro, cap. iii et seq. ↩
-
Relat. conc. vi ad Agath., tom. VI, col. 1076. Vid. supra , c. vi. ↩
-
Definit. Conc. vii, act. vii, tom, VII, col. 551. Vid. supra , lib. VII cap. xxx. Diss. prœv., n. lxiii. ↩
-
Vid. supra lib. VII, c. xiv ; Vid. conc. Eph., act. ii. tom. III, col. 614. ↩
-
Ep. Leon. II ad Imp., tom. VI Conc. col 1126. ↩
-
E Societate Jesu. ↩
-
Bag. Apol. fidei de loc. Theol., disp. v, cap. iv, sect. i. ↩
-
Vid. supra, hoc lib., c. v. ↩
-
Gelas., epist. xii, ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1200, et passim. ↩
-
Vid. supra lib. VII, cap. xxix, xxxi. ↩
Chapter 275 of 396