Caput XX. Repetuntur et urgentur quæ pro Parisiensium sententia, ab auctoritate et convocatione conciliorum generalium dicta sunt : confutantur vana suffugia : Bellarmini etiam …
Repetuntur et urgentur quæ pro Parisiensium sententia, ab auctoritate et convocatione conciliorum generalium dicta sunt : confutantur vana suffugia : Bellarmini etiam responsionibus antedicta firmantur.
Jam ergo, quod polliciti sumus, sententia Parisiensium, conciliorum generalium traditione firmata est. Etenim vidimus Romanorum Pontificum in conciliis œcumenicis judicia retractata, de his quæstionem habitam ; quæstione habita, Cœlestini, Leonis, aliorumque probata judicia ; Vigilii atque Honorii rescripta improbata fuisse ; neque quidquam à sancta etiam Sede profectum, aut à Patribus, aut à Romanis eliam Pontificibus, pro irrefragabili esse habitum, nisi postquam Ecclesiæ consensus accessit. Quin etiam sententiam hanc ipsa conciliorum generalium convocatione firmatam, totamque quæstionem finitam esse arbitramur.
Omnino enim id certum est, id immota lege, id omnium sæculorum traditione fixum , quod in ipsis initiis hujus tractationis est positum,1 synodos generales propter multiplices quidem causas, sed propter fidem maxime convocari oportere. Hinc illud Pelagii II axioma à Magno Leone desumptum : « Specialis quippe synodalium conciliorum causa est fides.2 » Præluxerat Pelagio Gelasius, ubique inculcans, in magnis fidei quæstionibus suam cuique synodum destinatam.3 Gelasio præluxerat Athanasius de synodo Ariminensi sic dicens : « Cur nova synodus ? Quæ nova hæresis4 ? » His omnibus præluxerant apostoli, suborta quæstione de legalibus, quæ Ecclesiam maxime conturbaret, rem ad synodum deferentes, suumque illud proferentes ; « Visum est Spiritui sancto, et nobis5 ; » quod ad omnia deinde sæcula permanaret. At si per sese valet, ante Ecclesiæ consensum, Romani [154] Pontificis indeclinabilis auctoritas, nempe omnia ista tam clara, tam certa, concidunt. Quorsum enim attinebat ab ultimis orbis partibus cieri episcopos tantis laboribus, tantisque sumptibus, et Ecclesias pastoribus viduari, si totum erat in Romano Pontifice positum ? Si quod ille crederet, quodve doceret, statim pro summa et irrevocabili lege esset, cur non ipse pronuntiat ? Aut si pronuntiavit, cur jam convocantur fatiganturque episcopi, qui nempe actum agant, et de summo Ecclesiæ judicio judicent ? Non id autem frustra fit ; sed christianis omnibus cum ipsa fide est insitum, in summis dissensionibus totam Ecclesiam convocari audirique oportere. Ergo omnes intelligunt, certam et exploratam et plenam veritatis declarationem, non in Papa solo, sed in Ecclesia ubique diffusa collocatam.
Ad id argumentum respondet Bellarminus ea, quibus nostra invictissime firmentur. Cum enim objecisset sibi : « Quod concilia generalia necessaria non essent, si Papa posset definire infallibiliter in fidei dogmatibus ; » hæc quidem reponit ; « Primum, quod non debet Pontifex contemnere media humana ; medium autem humanum est concilium, majus aut minus, pro gravitate rei ; quod patet ex apostolis, qui cum soli possent quamlibet controversiam infallibiliter definire, concilium convocarunt. Deinde definitiones de fide pendent præcipue ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum : ut autem cognoscatur quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent Ecclesiæ Christi, non est alia melior ratio, quam ut conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem. Præterea sunt utilissima et sæpe necessaria, non tantum ut finis imponatur controversiæ, sed ut serventur decreta ; siquidem multi ignorantiam decreti prætexunt ; alii conqueruntur se non fuisse vocatos ; alii aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare.6 » Hæc sunt propter quæ Bellarminus concilia necessaria esse judicet : nos vero hæc non tam solvimus, quam ex iis nostra stabilimus.
Ac primum de mediis humanis, etiam à Pontifice adhibendis : si quidem Pontifex petit tantum consilium, quod quidem pro [153] animi sui sententia vel admittat, vel respuat ; non profecto episcopi, sed doctissimi quique vocandi sunt. Cum ergo episcopi ad concilia vocentur, certissimo argumento est, non consilium, sed auctoritatem ac potestatem quæri ; quæ Pontificis auctoritati et potestati conjuncta, tota sit atque integra Ecclesiæ in docendo et coercendo potestas et auctoritas, adeoque summa jam et indeclinabilis.
Deinde huc redeunt omnia, quæ sunt hactenus validissime constituta. Primum enim in synodis generalibus, si consilium tantum Pontifici definituro quæritur, non erant adhibendi qui conjudicarent, qui condecernerent, qui anathema simul intorquerent, ac pronuntiarent ; sed qui datis consiliis prælucerent, et rem pontificio judicio potestatique relinquerent. At profecto adhibiti sunt in conciliis episcopi, non consiliarii, sed judices : non qui duntaxat doceant Pontificem judicaturum, sed qui ejus sententiam, ejus decreta, ejus anathemata sua consensione atque auctoritate firment. Non ergo consilium in synodis, sed summa auctoritas potestasque quæritur.
Tum et illud certum est ; cum synodi generales sunt habitæ, Romani Pontificis plerumque praecessisse sententiam. Omnino enim Cœlestinus, Leo, Agatho, Gregorius II, Adrianus I, sententiam dixerant, cum tertia, quarta, sexta, septima synodus haberentur. Non ergo consilium judicaturo Pontifici, sed cum judicasset, certæ et ineluctabilis auctoritatis robur quærebatur.
Denique in Macedonii quæstione de Spiritu sancto, non dabant consilia sancto papæ Damaso in Occidente versanti, qui seorsim Constantinopoli quæstionem habebant orientales Patres : neque hi per litteras consultationem mittunt ; sed decretum, sed symbolum, sed anathemata adversus hæreticos ; quod in aliis etiam quæstionibus factum suo loco indicavimus.7 Quorsum hæc ? Nisi quod omnes intelligebant non ideo requiri episcoporum sententiam, ut Papa monitus melius judicet ; sed ut, ex communi Papæ episcoporumque sententia, ineluctabilis sententiæ robur existat. At forte id ita factum est, quod Papa judicium Patribus relinqueret, quemadmodum imperatores ac reges, summa licet [156] potestate præditos, et fecisse legimus, et facere intuemur : non ita est. Non enim episcopi se putabant esse à Papa selectos judices, sed à Christo datos. Neque ipse Pontifex synodos exquirebat, quæ sibi judicaturo essent necessariæ ; sed orbis christianus merito reposcebat, ut quod certa fide crederet, certa jam et invicta auctoritate doceretur. Neque Romani Pontifices aliud cogitarunt, cum concilia generalia , vel ipsi convocarent, vel ab imperatoribus convocari sinerent, quam ut ex consensu certa jam auctoritas fidei adderetur.
Aiunt pontificiis quidem decretis, ut solitariis, plenam et ultimam auctoritatem contineri : per concilia generalia ex tractatione et examinatione addi summæ auctoritati plenissimam lucem, ad convincendos pertinaces : eo enim decurrant recentiores passim, ac maxime ille novissimus anonymus, qui de libertatibus gallicanis scripsit.8 Sed quid hoc rei est ? Si lux quærebatur tantum, cur congregatæ synodi Romanorum Pontificum dogmata, non editis tractatibus, sed decretis conditis muniebant ? An vero tertia, quarta, sexta, septima synodi, mysterium fidei lucidius explanarunt, quam Cyrillus à Cœlestino laudatus, quam Leo, quam Martinus, quam Agatho, quam Gregorius II, quam Adrianus I ? Neutiquam. Certe cum Romanorum Pontificum decreta toti Ecclesiæ præluxissent, synodi postea congregatæ luci lucem addiderunt, sed ideo ampliorem, quod jam certiorem, totiusque Ecclesiæ consensione constantem : qua in certitudine, jam non dubiæ lucis, summam et indeclinabilem auctoritatem collocamus.
Apostolici concilii exemplum profert Bellarminus.9 Sedeo nostram sententiam firmari jam vidimus ; quod nempe apostoli, tanta Spiritus plenitudine, tantaque divinitus auctoritate muniti, Hierosolymis congregati sint, ac futuris dissensionibus terminandis eam formam dederint, quæ totius apostolici ordinis conjungat auctoritatem , in eâque reponat illud : « Visum est Spiritui sancto, et nobis. »
Quo etiam ex loco illud Bellarmini confutatur, concilia non esse medium divinum confirmandæ fidei, sed medium humanum, [157] monendo et instruendo Pontifici. Id, inquam, ex apostolico illo concilio perspicue refellitur. Neque enim quisquam dixerit convenisse apostolos ut monerent Petrum, sed ut ipsi cum Petro, conjuncta auctoritate, eam veritatem promerent, cujus custodes ac testes à Christo in commune essent constituti. Atque ibi elucescit, ut aperiendae, ita etiam muniendæ veritatis, non humanum medium, sed plane divinum ; cum illi congregantur, qui Ecclesiarum magistri constituti sunt immediate et proxime à Christo dicente : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos10 ; » et iterum : « Ite, docete omnes gentes, » etc, et : « Ecce ego vobiscum sum11 : » ut Ecclesia quæ sit schola Christi, et cœtus discipulorum ejus, id vere certòque à Christo didicisse intelligatur, quod uno ore Ecclesiarum magistri doceant.
Quin et ipse Bellarminus assentire cogitur. Cum enim fateatur « definitiones de fide præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum, » hinc profecto fit, ut illa consensio ad plenam veritatis fidem necessario requiratur. Quæ si Pontifici pronuntianti desit, nempe deerit illud, quod est præcipuum, et unde præcipue, teste Bellarmino,12 definitio pendeat. Quare fateatur necesse est, cum ab episcopis in concilium adunatis requiritur illa consensio cum Papa, non profecto requiri ad Papæ informationem, sed ad invictum communis testimonii ac decreti robur.
Neque magis audiendi sunt, qui concilia generalia media quædam humana esse voluerunt, ad convincendos confutandosque pertinaces. Scripsit ille toties citatus auctor anonymus, conciliorum necessitatem eo esse à majoribus inculcatam, « quia unius, quantæcumque sit dignitatis, judicium esse infallibile, supra humanam rationem est ; nec nisi fide ac traditione sciri potest. Quod autem sententia senatorum toto orbe congregatorum, nec minus merito, quam numero insignium, veritatem attingat, etiamsi fides non doceret, ratio suaderet humana. Ideo concilium generale pertinacissimis hominibus erat proponendum. Quod si recusarent, rei a nemine non haberentur.13 » Sic ergo conciliis novo ausu humanam tribuunt auctoritatem. At non [158] invenimus à sacris conciliis, in eo repositam esse vim illam, quæ os omne obstruere !, sed in repromissione Christi dicentis : « Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi14 : » sed in certissima inhabitatione divini Spiritus, cujus præsentiam sacerdotum toto orbe præsidentium congregatio testaretur15 : sed in invicto robore traditionis ejus, quam communis consensio declararet. Quæ si præsidia defuissent, quivis cœtus humanus eo posset esse perturbatior, quo copiosior. Quare firmioribus subsidiis nixi, communem traditionem communi decreto asserendam putabant.
Idem anonymus docet convocari concilia, « quod frequenter non de dogmate ipso, sed de personis ferendum est judicium : » cui rei congruant multorum suffragia, « et senatorum numerus, et senatus dignitas : scilicet, ne qua supersit injustitiæ, vel obreptionis suspicio.16 » Addit, « circa dogma ipsum, quantumvis certum sit, aliqua interdum utendum esse œconomia, ut libentius recipiatur : quæ quatenus adhibenda sit, in plurimorum cœtu facilius agnoscitur. » Quorsum ista ? Certe non agebatur de personis judicandis, neque de ea œconomia, qua Papæ decreta libentius reciperentur, ac suavius in animos influerent ; non hæc, inquam, agebantur, cum de ipsis pontificiis decretis quæreretur, an Patrum doctrinæ congruerent, an non ; ut in conciliis ubique factum legimus.17
Quod autem Bellarminus ait,18 congregationem sacerdotum Christi eo esse comparatam, ut Papam dicturum audiant, neque quis ignorantiam decreti prætexat : primum quidem inutile est, cum aliis modis ita sententiæ promulgentur, ut nemo ignorantiam prœtexere possit ; tum vero Patribus contumeliosum est, ut toto orbe convocati, tanto quidem labore, ac nullo interim necessario officio, Ecclesias suas deserant.
Neque si Pontifex est infallibilis, merito episcopi conquerantur, ut ait Bellarminus, se non esse vocatos ; nam post infallibile judicium, inventa veritate, nullus jam querelæ, sed gratutationi [159] locus. Quis enim conqueratur expeditiore via quæsitam veritatem ; neque fatigari orbem christianum, ad id investigandum, quod ab unius sententia pendeat ?
Jam quod ultimo loco ait Bellarminus : « Alios aperte dicturos, Pontificem errare potuisse ; » rem quidem omnem conficit. Rogo enim verene illud dicturi sint ? Nostra ergo sententia vicit. An falso, et quidem, teste Bellarmino, ea falsitate, quæ sit hæresi proxima ? Cohibendi ergo, non audiendi, qui hæc aperte jactarent. Ac si propterea tot synodi convocandas erant, quod multi aperte dicant, Pontificem errare potuisse ; cum à primis temporibus synodi convocatæ sint, erant profecto tum, qui id aperte dicerent. Quis vero eos coercuit ? quis docentes reprehendit ? quis vel suspectos habuit, aut schismaticos, aut male de fide sentientes ? Quis vero unquam dixerit , hæresi esse proximum, quod aperte toties, et à tot sæculis in Ecclesia prædicatum, et à nullo reprehensum ad nos devenerit ?
Certe Cyprianum Stephano reluctatum, vel eo nomine Bellarminus ab hæresi excusatum voluit, « quod nec modo censentur manifeste hæretici, qui dicunt Pontificem posse errare.19 » Alias rationes purgandi Cypriani ab Augustino accepimus, suoque loco proferemus.20 Valeat interim hæc quoque à Bellarmino prolata excusatio : Cyprianum in Parisiensium fuisse sententia. Cur ergo Cypriano, schismaticam, erroneam, hæresi proximam (si quidem Bellarmino credimus) sectanti sententiam, Romani Pontifices pepercerunt ? An viri dignitatem reveriti, cum ejus de rebaptizatione doctrinam tam aperte damnarent ? Cur vero hanc multo pejorem, si quidem adversariis fidem adhibeamus, immunem relinquebant, futurisque schismatibus aperiebant viam ? An illa de Pontifice errante sententia tunc libera erat, proscripta est autem postea ? Quo canone ? qua synodo ? Florentina scilicet, aut Lateranensi ultima, aut certe Lugdunensi ? Negamus ; pernegamus ; temere id asseri ex actis demonstramus.21 Cur autem anteactis temporibus Ecclesia tacuisset ? cur non Cypriano, totique synodo Africanæ ; cur non Firmiliano, ejusque collegis cum [160] Cypriano conjunctis palam denuntiabant, haud licuisse illis ab infallibili Papæ judicio discedere ? Cur non idem significabant sibi conjunctissimo Augustino illos excusant !, eo tantum nomine, quod res nondum erat concilii generalis auctoritate decisa ? Male profecto veritati, male publicæ saluti, male unitati consultum est, si errorem periculosissimum, de Papa infallibili, quo totum Ecclesiæ statum convelli putant, viri quidem sanctissimi, primis sæculis docuissent ; eum vero Ecclesia vix postremis sæculis coerceret.
Footnotes
-
Sup., lib. VII, c. iv et seq. ↩
-
Epist. Pelag. II post Conc. v ; tom. V Conc. col. 617 et seq ; Leon., epist. xcii, ad Max. Ant., al. lxii, cap. v. ↩
-
Gelas. ep. Vid. tom. IV Conc. col. 1157 et seq. ↩
-
Athan., de Synod. Arimin. et Seleuc., n. 6 ; tom. I, p. 719. ↩
-
Act., xv, 28. ↩
-
Bell., de Rom . Pont., lib. IV, c. vii. ↩
-
Sup., lib. VII, c. viii. Vid. passim eod. lib. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VII , c. ix, n, 9 ; et cap. xiv, n. 2, et pass. alib. ↩
-
Bell., de Rom. Pont., lib, IV, cap. vil Vid. lib. VII, c. vi et xiv. ↩
-
Joan. , xx, 21. ↩
-
Matth., xxviii, 19, 20. ↩
-
Bell., de Rom. Pont., lib. IV, cap. vii. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. ix, n. 9. ↩
-
Matth., xxviii, 20. ↩
-
Ep. Cœlest., act. ii conc. Eph., tom. III Conc., col. 614. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VII, cap. xiv, n. 7, 8. ↩
-
Vid. supra, lib, VII, cap. xi et seq. ; xvii, xxi, etc. ↩
-
Bell., loc, supra cit. ↩
-
Bell. de Rom. Pont., lib. IV, cap. vii. ↩
-
Vid. Diss. prœv., num. lxvii et seq. ↩
-
Vid. supra, lib. VI, cap. xviii. ↩
Chapter 286 of 396