Skip to the text

Caput XVI. Loci sancti Joannis Chrysostomi, à novissimo auctore anonymo objecti

Loci sancti Joannis Chrysostomi, à novissimo auctore anonymo objecti.

Novissimus auctor anonymus multa ex beato Joanne Chrysostomo et Augustino profert, quibus ea, quam tuemur, conciliorum auctoritas infringi videatur. Libri enim V caput xii hunc titulum præfert : Sententia sancti Ioannis Chrysostomi de comparatione beati Petri cum cæteris apostolis , etiam simul unitis .1 Quo loco congerit mira, sed omnino extra rem ; ut vel exinde specimen capi possit, quam sit ejus auctoris ad speciem magis quam ad veritatem composita oratio.

Ad hanc ergo Christi interrogationem : « Vos autem quem me esse dicitis ? » hæc à Chrysostomo notata memorat, quibus significet, « superius esse sancti Petri circa fidem judicium, cæterorum omnium apostolorum judicio. » [144]

Primum quidem, « Petrum non solum omnes alios repræsentare, omnium vice ad interrogationem Christi respondendo, sed ipsorum etiam non expectasse suffragium2 ; » quod quidem verissimum est, sed nihil ad rem. An enim coram ipso Christo præsidem egisse volunt, et singulorum rogare potuisse sententiam ? Rem absurdam primum ; tum etiam inutilem ; non enim necesse id erat, cum vel inde à primo Christi miraculo in Cana Galileæ Joannes scripserit : « Crediderunt in eum discipuli ejus3 ; » et utique non in hominem, sed in Deum credebant , atque id Petro gnarum.

Neque magis est ad rem id, quod anonymus notatum à Chrysostomo memorat, Petrum prœsiluisse et prævenisse .4 Prævenit enim certe omnium responsionem, non omnium fidem. Neque ad quæstionem pertinet, an Petrus, rogatis aliorum suffragiis, pro omnibus responderit. Non enim id quisquam cogitat, eo obstringi Romanum Pontificem Petri successorem, ut nihil communi nomine pronuntiet, nisi rogatis omnium suffragiis, cum, ex omnium Ecclesiarum communicatione, facile intelligere possit communem traditionem et fidem, quam exponere teneatur.

Jam anonymus ad hæc verba Chrysostomi : « Os et vertex consortii totius, » notare debuisset, eum esse oris loco, qui promat quid omnes sentiant. Quod autem illud adscribit (nota hæc verba), Vertex consortii totius, et non apostolorum tantum seorsim sumpturum ,5 quam futile ! Quis enim inter catholicos dubitat quin Romanus Pontifex sit caput et vertex totius Ecclesiæ ? An proinde ejus sententia omnium sententiæ prævaleat, quæstio est. Quin senatus princeps, totius ordinis princeps caputque dicitur : quod non eo dixerim, ut Romanus Pontifex non majore dignitate polleat, sed quod ea quæ jactant, cum inferiori quoque dignitate constent.

Anonymus memorat,6 secundo loco, à Chrysostomo notatum, Petrum perfectiore modo Christum cognovisse, quam qui eum Filium Dei antea confessi fuerant ; quod de cæteris aliquatenus [145] verum est, de apostolis certè absurdissimum, quos ante Petri confessionem in nudum hominem credidisse, nemo nisi impie dixerit ; ac, si id Chrysostomus diceret, commoda interpretatione in aliam sententiam emolliendus esset, quod hujus loci non est.

Observat, tertio loco, hæc verba Chrysostomi : « Pater illi quod loqueretur suggessit : » unde concludit anonymus : « Petrum divinæ sententiæ sibi à Patre suggestæ promulgatorem, non humanæ opinionis relatorem extitisse.7 »

Quo loco multa peccat : primum quod nemo cogitet Petrum, cum suam et aliorum exposuit fidem, « humanæ tantum opinionis relatorem extitisse. » Non enim humana opinio est, in quam de Christo Deo apostolicus ordo consentiat. Tum stant illa duo simul, et Petrum communis fidei esse interpretem, et eam nihilominus à Patre acceptam esse.

Quod quarto et quinto loco anonymus memorat, ad Petrum « vere ac proprie factam esse promissionem de ædificanda super ipsum Ecclesia8 ; » et cum à Chrysostomo dicitur Ecclesia super ipsam fidem niti,9 id intelligi debere per singularem quemdam respectum ad Petrum ejusque successores in Sede apostolica, eximios fidei professores ac prædicatores, tum Petrum pastorem universi gregis esse constitutum. Omnes quidem, ac præcipue Parisienses nostri et gallicani Patres confitentur ; neque in communi fide stabilienda laborandum fuit.

Neque etiam negant id quod ab anonymo, sexto loco, est positum : « Ut Petro vere, proprie, ac excellentiori modo revelata fuerat Christi divinitas ;... ita ipsi vere et proprie et immediate dari claves regni cœlorum10 : » hæc enim postrema sunt certissima, additis sane iis, quæ ex Augustino ac Patrum traditione hausimus.11 At superest quæstio, qua conditione, qua lege administrandae claves, idque ex universali traditione explicandum, non ex uno ambiguo et utrique sententiæ apto Chrysostomi loco.

Quod autem et hic et septimo loco notatum ab anonymo est,12 [146] « Petrum ad altiorem divinitatis Christi cognitionem evectum » quam cæteri apostoli, quis asserere audeat ? Certe ad excellentius ejus præconium adductum fuisse constat ; quod sufficit.

Quod est octavo in Chrysostomo observatum13 ; Jeremiam quidem uni genti, Petrum vero universo terrarum orbi esse præpositum, quis negat, ut eloquentissime, ita suo modo verissime à Chrysostomo esse dictum14 ? cum præfectura Petri, non modo amplitudine, sed etiam ordinaria potestate præstet.

Quod denique anonymus Chrysostomum sic conclusisse memorat : « Tu vero mecum, ex eis omnibus intellige, quanta sit potestas ejus,15 » ad hæreticos certe vertenda sunt, non ad Parisienses, aut ad Patres gallicanos, qui hanc potestatem esse maximam, ac plane cœlestem confitentur.

Quod autem, ex alio Chrysostomi loco, hæc infert anonymus : « Si Petrus splendor totius mundi, si apostolorum doctor, ab ipso alii, non ab aliis ipse instrui atque doceri indiguit16 ; » quorsum spectat ? Nisi forte ut Paulus Petrum temere, non modo docuisse, sed etiam reprehendisse videatur.

Footnotes

  1. Anon., lib. V, cap. xii, n. 1. ↩

  2. Chrys., homil. liv, al. Lv in Matth. ; tom. VII, p. 546 et seq. ; Matth., xvi, 15. ↩

  3. Joan., ii, 11. ↩

  4. Anon, lib. V, cap. xii, n. 2. ↩

  5. Ibid. , n. 1. ↩

  6. Ibid. , n. 3. ↩

  7. Anon., lib. V, cap. xii, n. 4. ↩

  8. Ibid., n. 5, 6 , 7. ↩

  9. Chrysost., loc. jam cit., n. 2, p. 546. ↩

  10. Ibid. , n. 7. ↩

  11. Sup., hoc lib., cap. xii et seq. ↩

  12. Anon., ibid. , a. 8. ↩

  13. Anon., lib. V, cap. xii, n. 9. ↩

  14. Chrys., loc. cit., p. 548. ↩

  15. Ibid., n. 3. Anon., lib V, cap. xii, n. 10. ↩

  16. Anon., ibid., n. 11. ↩

Chapter 282 of 396