Caput VI. Quintum, sextum, septimum, octavum concilium
Quintum, sextum, septimum, octavum concilium.
Ex octo primis generalibus synodis, supersunt adhuc quatuor, de quibus uno verbo facile decernamus.
Quintam synodum, Constantinopolitanam secundam, à solis Orientalibus, nulla cum Occidentalibus communicatione, nulla [117] Sedis apostolicæ legatione transactam, nonnisi consensione occidentalis Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ approbatione, pro synodo œcumenica valuisse constat.
Sexta synodus de fide tantum, fideique condemnandis inimicis egit.
Statim atque fidei definitionem edidit ; eam, ab episcopis et imperatore subscriptam, ad quinque patriarchales Ecclesias dimitti voluit, ut quæ certissima auctoritate constaret, actione viii.1 Eadem actione Patres ad Agathonem papam relationem mittunt, qua « se Spiritu sancto illustratos, et Agathonis doctrina institutos, infesta dogmata depulisse » testantur. Tum subdunt : « Et corde nos, et lingua, et manu convenientes, omnis erroris expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope edidimus.2 » Quo perspicue demonstrant, nihil expectari à se ut certam Spiritus sancti præsentiam, sibi ac sanctæ synodo vindicent, cum præsertim se ab ipso Agathone, lectis ejus apostolicis litteris, doctos esse fateantur. Neque eo secius ab eodem Agathone petunt ut orthodoxam fidem, quam cum ipso prædicarint, iterum per sua rescripta confirmet. Satis ergo existimabant illustratam, roboratam, confirmatam fidem, quam ipsi tradidissent, et ad inculcationem majorem pertinere eam, quam postulabant, confirmationem novam.
Quare nec expectato Sedis apostolicæ responso, pius imperator synodi decreta edictis exequitur .3 Interim, Agathone mortuo, ad imperatorem Leonis II pervenit epistola, qua decreta synodi apostolica auctoritate confirmat, « eisque consentit, sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem4 : » adeo certum est eam confirmationem nihil aliud esse quam consensionem eam quam diximus, ac recognitionem authenticam jam à Domino præstitæ invictissimae firmitatis.
Sane omittendum non est Macarium Antiochenum episcopum hæreseos defensorem à synodo depositum, ad Sedem apostolicam missum, non, quemadmodum nescio qui cavillantur, ut ejus [118] causam tanquam superior retractaret, sed ut errantem instrueret, pœnitenti, si forte, indulgeret ; quod adeo clarum est ex imperatoris et Leonis litteris,5 ut his immorari pudeat. Alia prosequamur.
Septima synodus, Nicæna secunda, nullam ab Adriano, rebus gestis, specialem confirmationem petiisse, nullam accepisse legitur ; neque eo infirmior visa est aut Græcis aut aliis : neque nostri, cum eam non susciperent, confirmationem defuisse causati sunt : adeo ista ex abundanti esse constat.
Octava synodus, Constantinopolitana quarta, Nicolai I et Adriani II judicium executa adversus Photium, ut firmitatem obtineret, nulla procul dubio Sedis apostolicæ nova confirmatione indigebat ; et tamen petiit his verbis : « Itaque Sanctitate Vestra omnium nostrum et universalis synodi consensum et consonantiam recipiente ; prædica eam magis, ac veluti propriam, ac sollicitius confirma coangelicis præceptionibus vestris ; ut per sapientissimum magisterium vestrum, etiam aliis universis Ecclesiis personet et suscipiatur veritatis verbum et justitiæ decretum.6 » Quæ verba satis demonstrant, confirmationis nomine, expectari ab apostolica Sede, conciliarium decretorum promulgationem atque executionem ; quod ultro amplectimur.
Atque bis profecto claret, quam nihil faciat ad vindicandam Papæ superiorem potestatem ea confirmatio, quam in actis primorum conciliorum generalium invenimus. Certe sic scribit ad Adrianum II synodus octava : « Sicut beatissimus papa Nicolaus definivit et promulgavit, necnon et summa paternitas tua firmavit et synodice roboravit ; ita et ipsi (legati scilicet apostolicæ Sedis) annuntiaverunt et egerunt7 ; » ut si necesse sit superiorem esse qui confirmet et roboret, Adrianum Nicolao antecessore suo superiorem fuisse inficiari nemo possit.
Esto igitur fixum id, quod probandum suscepimus, primorum conciliorum generalium confirmationes à Romanis Pontificibus, post gesta ea concilia editas, non ejus fuisse roboris, ut decretis [119] de fide latis robur, quod deesset, adderent ; sed ut quod inesset uberius declararent.
Footnotes
-
Conc. C. P. iii gener. vi, act. xviii, tom. vi, col 1072. ↩
-
Ibid. , act. xviii ; ep. ad Agathon., tom. vi, col. 1276. ↩
-
Edict. Const. imp., ibid., col. 1084 et seq. ↩
-
Epist. Leon. II ad Imp. Const., ibid., col. 1116. ↩
-
Ep. Imp. ad Leon. II, ibid., col. 1102, 1103 ; et Leon. II ad Imp., col. 1117, 1120. ↩
-
Conc. C. P. iv, gener. viii, act. x, tom. viii, col. 1169. ↩
-
Ibid., col. 1168. ↩
Chapter 272 of 396