Skip to the text

Proœmium

CONTRA ALCORANI ERRORES SINGULOS.

QUI converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum. Jacob. v, 20.

Quantum Deus diligat homines hinc innotescit, quod Pater æternus misit Unigenitum suum in mundum, ut peccatores converteret et salvaret. Idcirco apud Joannem scriptum est:1 Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.2 Paulus quoque apostolus: Fidelis (inquit) sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Sed et ipsemet Christus in Evangelio loquitur: Non veni vocare justos, sed peccatores. Hinc sacrificium3 acceptissimum Deo zelus est animarum, hoc est desiderium fervens conversionis errantium, perseverantiæ bene viventium, salutisque omnium. Denique omnium divinorum divinissimum est Deo cooperari in reductione rationalium animarum ad eum. Propterea ad Christianorum pertinet caritatem ac pietatem, infidelium quoque desiderare conversionem atque salutem. Unde et ego tantillus servulus Christi, ejus utcumque cupiens imitari vestigia, non solum malorum Christianorum, sed etiam Sarracenorum vehementer opto conversionem cupioque salutem. Quis enim christianæ pietatis visceribus affluens, tam innumerabili populo non condoleat pereunti? Itaque, quod verbo facere nequeo, scripto facere concupisco, utputa Sarracenis suos errores ostendere, viam salutis proponere, ad evangelicæ legis susceptionem eos inducere, ut veram sortiantur salutem. Et quia in præcedenti libello deductum est quid de Christo et Christianis sentiat Mahometus, quid item secundum novi ac veteris Testamenti divinas Scripturas de Christo ac Christianis sentiri oporteat, et quid de trinitate personarum in simplici Deo sit secundum Scripturas sanctas credendum; declarata demum sunt ibidem argumenta fidei christianæ in generali, et qualiter fides a principio sit prædicata, divulgata, et usque in præsens conservata, cur etiam Unigenitus Dei factus sit homo, et quod nullus post evangelicæ legis divulgationem queat salvari nisi in Christum vere credendo atque secundum ipsius legem vivendo: nunc restat procedere ad reprobationem errorum, perfidiarum et injustitiarum in Alcorano contentorum. Verumtamen, pro dicendorum intelligentia clariori habenda, primo aliqua recitabo de Mahometo, et qualiter introducta sit lex ipsius.

Footnotes

  1. Joann. m, 16. ↩

  2. Tim. 1, 15. ↩

  3. Matth. ix, 13. ↩

Chapter 22 of 114