Skip to the text

Proœmium

CONTRA

PLURALITATEM BENEFICIORUM EX DICTIS AUTHENTICIS

LATA porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! Matth. VII, 13, 14.

Christus salvator et judex noster locutus est verba præallegata: quæ qui non attendit neque veretur, nec per gratiam vivere nec spiritualem sensum habere videtur. Quid enim judicandis hominibus ab eorum metuendissimo ac infallibili Judice horribilius poterat dici, quam quod plurimi eorum sint condemnandi, et pauci salvandi? Certe si urbem aliquam judex justus ac præpotens introiret, et protinus ore proprio depromeret, quod illa ex urbe non nisi pauci manus suas mortisque essent evasuri sententiam, nonne universi mox vehementissimo concuterentur pavore, præsertim si eos lateret qui deberent evadere? Et utique timor ille ex intuitu corporalis ac momentaneæ mortis prodiret: siquidem omnium terribilium hujus mundi terribilissimum est mors, secundum Philosophum. Et ecce Dominator omnipotens, Rex cœlorum, Judex infallibilis universorum, de throno gloriæ in hunc mundum descendit, multosque æternaliter perituros, paucos vero salvandos perhibuit. Et tamen multi hæc audientes, scientes, credentes, non perterrentur usque in finem. Sed hæc ipsa eorum vana et insensata securitas, evidens signum est quod de reproborum sint numero, de catalogo damnandorum. Nempe beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est duræ, corruet in malum, ut Salomon loquitur.1 His ergo propheticum est dicendum illud: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Qui enim ex Deo est, verba Dei audit. Idcirco monet Apostolus: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Porro non solum formidandum est nobis, eo quod (juxta præinducta Christi eloquia) multi sint condemnandi et pauci salvandi, prout denuo contestatur, Multi (inquiens) sunt vocati, pauci vero electi;2 sed etiam quoniam via salutis, utputa iter ducens ad vitam gloriæ, arcta est vehementer. Quid namque est via ista, nisi conversatio timorata, diligens coram Deo cordis custodia, stricta, rigorosa pœnitentialisque vita, qua caro quotidie castigatur, concupiscentiæ refrenantur, peccata vincuntur? Quod totum ad omnem pertinere Christianum negare nemo potest qui Paulo apostolo credit dicenti: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Denique, omne peccatum mortale vitare, virtutes acquirere et in ipsis jugiter perseverare, via regia semper incedere, et neque ad dexteram neque ad sinistram declinare, nonne arctum est atque difficile homini fragili ac mortali, quum dicat

Scriptura, Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua?3 Et tamen istud est iter salutis. Ideo dixit Philosophus, quod ars et virtus sunt circa difficilia; quæstionemque movit, utrum difficilius sit, fieri bonum medicum, an fieri virtuosum. Ad hoc namque quod homo virtuosus reddatur, necesse est ut docilis sit, et pro virtutibus possidendis stabiliter viriliterque laboret. Unde communis philosophorum fuit sententia, quod virtus absque studio et doctrina haberi aut vix aut nullatenus queat. Sanctus quoque Bernardus disseruit: Virtus cum humilitate vult doceri, cum labore quæri, cum amore haberi, cum diligentia custodiri, nec aliter doceri, quæri, haberi custodirive potest. Faciliter namque ad peccata delabimur, sed non absque grandi mentis diligentia abjicimus vitia, nec sine jugi custodia in virtutibus stabiliter permanemus aut digne proficimus.4 Ideo lata est via spatiosaque porta perditionis. Hæc equidem porta et via est vita carnalis, mundana et vitiosa, quam ambulare non exstat difficile. Hinc quoque Seneca dixit: Cito subrepit nequitia, et absque magistro vitia addiscuntur; virtus vero difficulter acquiritur, ducem atque rectorem desiderat.

CONTRA

PLURALITATEM BENEFICIORUM EX DICTIS AUTHENTICIS¹

Footnotes

  1. Prov. xxviii, 14. ↩

  2. Matth.xx, 16; xxii, 14. ↩

  3. Gen. viii, 21. ↩

  4. Matth. vii, 13. ↩

Chapter 1 of 20