Skip to the text

Articulus 5

Ad qualem conversationem teneantur canonici.

OBSECRO vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.1 Quamvis Christus in Evangelio multa præcepta atque consilia tradat, universa tamen evangelicæ legis consilia et præcepta certum est ordinari ad completam observationem seu perfectam adimpletionem præcepti dilectionis divinæ, quo dicitur:2 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute. Quamvis enim ad hujus præcepti custodiam omnes Christiani teneantur, non tamen æqualiter; sed quo aliqui fuerint in altiori Ecclesiæ gradu, statu, ordine seu officio constituti, eo præceptum istud plenius adimplere tenentur, observando ordinationes, canones seu statuta eis specialiter ultra evangelicam legem condita et præfixa, ut per hoc in Dei amore amplius crescant. Quoniam ergo canonici ad spiritualem Ecclesiæ pertinent statum, et divino obsequio singulariter deputantur, atque in choro quotidie divino adstant conspectui, Creatorisque sui laudibus mancipantur; sanctissimi Patres ac summi Pontifices ipsis canonicis quædam specialia præcepta atque statuta ediderunt, ac præceperunt ut vulgo ac laicis et sæcularibus hominibus virtuosius conversentur, divinæque majestatis condigni ministri exsistant.

Hinc ait Bonaventura: Quoniam ordo est signaculum distinctivum et sequestrativum a populo, ut quis divino cultui sit totaliter mancipatus; ideo ordines præcedit distinctio quædam in tonsura atque corona, per quam temporalium et carnalium appetituum resecatio designatur et mentis elevatio ad æterna, ut totus ostendatur clericus esse ad divinum obsequium deputatus.

Denique, in Summa Pisana habetur: Clericus debet deferre rasuram in modum coronæ supra, et tonsuram capillorum ab infra. Cujus rationem asserit Thomas super quartum Sententiarum:3 quia corona est signum regni, et perfectionis, quum sit circularis; illi autem qui ministeriis applicantur divinis, adipiscuntur regiam dignitatem, et debent esse perfecti. Competitque eis subtractio capillorum ex parte superiori per rasuram, ad designandum quod mens eorum per temporalium occupationes a contemplatione divinorum retardari non debet; et ex parte inferiori per tonsuram, ne eorum sensus temporalibus involvantur.

Præterea, sicut in eadem Summa habetur, clericus sive canonicus duplici ornamento debet esse ornatus, videlicet interiori decore virtutum, et exteriori, qui præcipue consistit in quatuor. Primo, in incessu, ut non currendo, sed moderato et æquali gressu clerici incedant, sicque per hoc maturitatem et æqualitatem indicent mentis. Oculos quoque et linguam cunctaque membra debent sub freno castitatis et modestiæ coercere. Secundo consistit in habitu, ut non deferant vestes incisas et ligulatas, nec varii coloris, nec rubeas, nec virides, nec nimis longas aut breves, nec de serico, sed de lana, et non nimis pretiosas. Tertio, in cibo, quarto, in potu, ut in utroque temperantia observetur. Quemadmodum et distinctione 44 habetur, in convivio canonicorum et sacerdotum sex sunt præcipue observanda:4 ut scilicet vita absentium per detractionem non mordeatur, ut præsentes non irrideantur, ut vana et sæcularia non recitentur, ut verba sacræ lectionis ibi legantur et audiantur, ut cibus ac potus non nisi ad sustentationem sumantur, et ut in principio benedicantur, atque in fine laudes Domino referantur. — De his atque similibus multa in Raimundo et in Summa Durandi Summaque confessorum leguntur.

Postremo, in principio tertii Decretalium, titulo de Vita et honestate clericorum, de hac materia inter cetera fertur: Ut clericorum (id est canonicorum) mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere studeant universi, præsertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio præcaventes, quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde et mundo corpore valeant ministrare. Ne vero facilitas veniæ incentivum tribuat delinquendi, statuimus ut qui deprehensi fuerint incontinentiæ vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et districtius præcipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem pœna coerceat a peccato: videlicet ut ab officio suspendantur, et ecclesiasticis priventur beneficiis. — Bona clericorum veniant in commune; et in una domo vescantur, atque sub uno tecto dormiant et quiescant. — Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur.5 — Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathema sit.6 — Monasteria monialium si quisquam clericus sine manifesta et rationabili causa frequentare præsumpserit, per episcopum arceatur; et si non destiterit, ab officio ecclesiastico reddatur immunis.7 — A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant: unde vinum sibi temperent, et se a vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur, quum ebrietas et mentis inducat exsilium et libidinis provocet incentivum. Unde illum abusum decernimus penitus abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus æquales suo modo se obligant potatores. Si quis autem super his se culpabilem exhibuerit, nisi a superiore commonitus satisfecerit, ab officio vel beneficio suspendatur. — Inhibendum est ut nullus sacerdos feminas de quibus suspicio esse potest, retineat.8 — Si presbyter, diaconus aut subdiaconus de quacumque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari aut aliquo modo conversari cum ea, excommunicationi subdatur.9 — Cum clericis non permittantur mulierculæ habitare, nisi forte de illis personis existant in quibus naturale fœdus nil permittat criminis suspicari.10 — Clerici officia vel commercia sæcularia non exerceant, maxime inhonesta; mimis, joculatoribus et histrionibus non intendant; tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti; ad aleas et taxillos non ludant, nec hujusmodi ludis intersint; coronam et tonsuram habeant convenientem, et se in officiis ecclesiasticis et aliis bonis studiis exerceant diligenter; fibulas aut corrigias argento seu auro ornatas non ferant, nec annulos, nisi quibus competit ex officio dignitatis.

Ex his clarissime innotescit, ad quam virtuosam, castam, sobriam exemplaremque vitam teneantur canonici atque presbyteri, et quam sancte et juste olim vixerint. Sed nunc status eorum, sicut et religiosorum multorum, ad deplorandam et maximam miserabilemque devenit ruinam. Nempe pro eo quod deberent præ ceteris Christianis rigorosius, spiritualius, temperantius ac timoratius conversari, jam lautius atque carnalius, negligentius et sumptuosius vivunt quam vulgus et sæculares seu laici: et hoc unde, nisi de patrimonio Christi? Sed de hoc infra plenius est dicendum; nunc tantumdem tetigisse sufficiat.

Footnotes

  1. Ephes. iv, 1-3. ↩

  2. Marc. xii, 30. ↩

  3. dist. xxiv. ↩

  4. cap. 6 et s. ↩

  5. Marc. c. 4. ↩

  6. Marc. c. 8. ↩

  7. Marc. c. 14. ↩

  8. Decretal. lib. III, tit. 2, c. 1. Ibid. c. 2. ↩

  9. Marc. c. 9. ↩

  10. Marc. tit. 1, c. 15. ↩

Chapter 6 of 20