Skip to the text

Articulus 2

Ad qualem conversationem quilibet Christianus teneatur.

QUI dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. A Christo Christiani nomen sortiti sunt; et ideo ipsi qui a Christo Christiani vocantur, Christi conversationem sequi tenentur, hoc est, Christi caritatem, humilitatem, mansuetudinem, pietatem, patientiam, sobrietatem, justitiam, puritatem ac devotionem assequi obligantur. Propter quod Paulus apostolus nos hortatur : Imitatores Dei estote sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Denique, sicut a Christo Christiani vocamur, sic evangelicam Christi legem servare tenemur, quantum ad observantiam præceptorum Decalogi, aliorumque præceptorum a Christo additorum, quæ in decem præceptis virtualiter includuntur atque ad illa reducuntur, et a Christo clarius exprimuntur. Ideo ait :

Si vis ad vitam intrare, serva mandata ; et denuo : Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ? Itaque Christi mandata sunt : ut Deus toto corde super omnia diligatur, colatur et honoretur ; ut omnis proximus, utputa tam inimici quam amici, propter Deum cordialiter spiritualiterque ametur ; ut malefacientibus, injuriantibus et odientibus bene agatur, ut pro persequentibus exoretur ; insuper, ut avaritia omnis vitetur, continenter sobrieque vivatur, ne thesaurizemus in terra, et ne ebrietate aut crapula curisve hujus sæculi graventur corda nostra ; et quidquid rationabiliter volumus seu velle debemus fieri nobis, aliis faciamus : sicque omnis injustitia, dolus et fraus, omnis superbia mentis et immunditia seu luxuria carnis, procul abjiciantur a Christifidelibus universis. His itaque obedire præceptis ad omnem pertinet Christianum. Propterea asserit Christus : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est. Præterea, de hac re pulcherrime loquitur beatissimus Augustinus libro de Nomine christiano, sic orsus : Christum unctum interpretari, sapientium nullus ignorat. Et tam magnum fuit in veteri lege ipsius unctionis mysterium, ut in Judaico populo non omnes eam, sed satis pauci meruerint accipere, videlicet sacerdotes, reges et Prophetæ : et hoc usque ad adventum Christi, in quo omnes credentes unguntur. Cujus unctionis exemplo quales

Ephes. v. 1, 2.

Matth. xix, 17. Luc. vi, 46.

Matth. xxii, 37-40.

Ibid. v, 44.

Luc. xii, 15.

Matth. vi, 19. Luc. xxi, 34.

Matth. vii, 12.

Ibid. 21.

Prov. xxvii, 5.

Ibid. 6.

Ibid. xxviii, 23.

Ibid. ix, 8, 9.

1 Joann. ii, 6. esse debeamus monemur, ut eorum in quibus tam sancta est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex sacramento enim unctionis istius, et Christi et omnium Christianorum nomen descendit. Quod nomen ille frustra sortitur qui Christum non imitatur. Quid enim tibi prodest vocari quod non es? Sed si Christianum te vocari delectat, ea quæ Christi sunt gere. Fœdum namque et miserum est, te velle vocari quod non sis. Qui Christianus vocatur, Christum se habere Dominum profitetur, et vere habet, si ei in omnibus obsequatur; si quo minus, ille non Christi famulus, sed subsannator est et irrisor, qui ejus se servum dicit, cui servire dissimulat. Huic ergo geminum damnationis judicium reservatur, videlicet, pro Dei subsannatione, quem sine causa Dominum appellat, et pro qualitate sui peccati.

Nemo ergo sibi blandiatur, nemo se vana et stulta suspicione decipiat; nemo idcirco securus delinquat, quoniam Deus non statim ulciscitur, ut ex hoc opinetur se impune peccasse, quod non illico puniat. Altissimus enim est patiens redditor. Unde de Amorrhæis in Genesi loquitur:1 Nondum completa sunt peccata Amorrhæorum. Quo exemplo manifeste instruimur, singulos impios secundum peccatorum suorum plenitudinem consummari, et tamdiu ut convertantur divinitus sustineri, quamdiu cumulum suorum non habuerint delictorum.2 Nemo se, inquam, fallat; malos Deus non amat, peccatores non amat, injustos non amat, sed bonos, justos, pios, humiles, innocentes, castos et mites. Non ergo nobis, ex hoc quod Christiani dicimur, blandiamur; sed videamus quam brutalis atque insipiens ille est, quam stultus etiam a gentibus judicetur, qui sibi nomen vindicat alienum. Quis enim tam vanus et miser est, qui se advocatum, quum nesciat litteras, audeat profiteri? Quis tam insanus et excors est, ut profiteatur se militem, qui nesciat arma gestare? Hinc scimus nullum sine actu nomen, sed omne nomen ex actu sortiri.

Tu ergo quomodo Christianus diceris, in quo nullus Christi actus apparet? Christianus enim justitiæ, bonitatis, integritatis, patientiæ, castitatis, prudentiæ, humanitatis, innocentiæ pietatisque nomen est: et tu istud nomen quomodo defendis et vindicas tibi, cui de tam multis virtutibus nec una inhæret? Christianus est qui sanctus, innocens, incontaminatus est; in cujus pectore malitia locum non habet; in cujus pectore sola pietas exsistit et bonitas; qui neminem novit lædere aut nocere, sed omnibus opem ferre; qui exemplo Christi nec inimicos odit, sed adversantibus benefacit. Et qui aliter agit, Christianum se esse mentitur.

Porro ille legis consummator et factor est, qui Deum ac proximum diligit, et neque in Deum neque in proximum peccat. Deum autem diligit, qui ejus in omnibus mandatis obtemperat, qui cœlestia ac divina cogitat, quærit et amat. Deus namque non nisi sanctitatis et justitiæ et pietatis amator est; et ille Deum veraciter diligit, qui non aliud quam quod Deus amat et approbat, operatur. Vide ergo quam justi, quam integri esse debeamus et sancti. Etenim sanctus Deus populum suum sanctum vult esse, atque ab omni contagione iniquitatis et injustitiæ alienum. Talem eum esse vult, tam justum, tam immaculatum et simplicem, ut in eo nihil inveniant infideles quod reprehendant, sed quod admirentur, et dicant: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in hereditatem sibi.3 Tales esse convenit Dei cultores et servos, mansuetos, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, immaculatos, ut quisquis eos viderit, stupeat, admiretur, et dicat: Vere hi homines Dei sunt. Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut nemo sit qui eum videre non velit, qui non audire delectet; nemo eum quum viderit, non Dei filium esse credat, ut Deus in suis glorificetur ministris. Deus enim nihil a nobis magis desiderat et requirit, quam ut per actus nostros nomen suum magnificetur ab omnibus, sicut scriptum est : Sacrifica sacrificium laudis.4 Hoc est enim sacrificium quod Deus super omnes hostias quærit et diligit, ut per justitiæ nostræ opera nomen suum laudetur, et Deus verus esse, servorum suorum operibus comprobetur.

Illi ergo Deum diligunt, qui non aliud quam unde nomen ejus glorificetur exercent, nec eum in aliquo per inobedientiam inhonorant. Nam si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ut Jacobus ait apostolus.5 Quicumque ergo justitiæ et misericordiæ opera non fecerit, non potest regnare cum Christo.6 Quisquis non fuerit humanus, pius, hospitalis, benignus et clemens, gehennæ non evadet supplicia. Quisquis malum fecerit, inimicus est Dei. Qui sine dolo non fuerit, partem non potest habere cum Christo. Qualem te esse oporteat, Apostolum audi dicentem : Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.7 Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad ædificationem, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristari Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.8 Impudicitia vero et omnis immunditia et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.9 Hoc enim scitote, quod omnis impudicus aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Dei.10 Itaque ille se judicet christianum, qui hæc præcepta custodit, qui sanctus, humilis, pudicus et justus est, qui in misericordiæ atque justitiæ operibus conversatur.

Hæc et multa similia in præallegato libro scribit clarissime Augustinus. Ex quibus certissime innotescit qualem esse oporteat quemlibet Christianum. Quæ idcirco in isto loco commemoro, ut evidentius elucescat ad qualem conversationem sacerdotes atque canonici, imo et omnes qui ad spiritualem Ecclesiæ statum pertinent, teneantur. Verumtamen de hoc unum adhuc formabo articulum.

Footnotes

  1. Eccl. v, 4. ↩

  2. Gen. xv, 16. ↩

  3. Ps. xxxii, 12. ↩

  4. Ps. XLIX, 14; cvi, 22. ↩

  5. Jacob. II, 10. ↩

  6. Matth. V, 16. ↩

  7. Philipp. I, 10; IV, 5, 8, 9. ↩

  8. Ephes. IV, 28-32. ↩

  9. I Petr. II, 11, 12, 15. ↩

  10. Ephes. V, 3-5. ↩

Chapter 3 of 20