Articulus 14
An clericus qui de suo patrimonio seu bonis propriis potest sustentari, licite possit bona Ecclesiæ in suos convertere usus.
NON concupisces rem proximi tui.1 Dicunt nonnulli, quod licet clericus aliunde habeat unde vivat, licite possit sustentari de redditibus beneficii sui, quoniam bona Ecclesiæ sunt stipendia ministrorum ipsius, et serviendo Ecclesiæ merentur ea et faciunt ea sua.2 Sed huic opinioni multa Sanctorum dicta obviare videntur. Et primo quod sanctus scribit Hieronymus: Clericus qui de suis bonis sustentari potest, si acceperit quod pauperum est, sacrilegium profecto committit, atque per abusionem talium judicium sibi manducat et bibit.3 Si eges et accipis, das potius quam accipis; si autem non eges et accipis, rapis. Hinc ait et Damasus Papa*: Qui bonis parentum sustentari possunt, si accipiunt quod pauperum est, sacrilegium incurrunt.4 Sed ad hæc quidam respondent, intelligenda hæc esse in articulo necessitatis extremæ.5 Quod non reor sufficienter prolatum: quia ex verbis præallegatis digne pensatis constat hoc non esse de intentione Patrum illorum; et rursus, quia in necessitate extrema omnia exstant communia, et tunc non solum ecclesiastica, sed et hereditaria bona communicare indigentibus obligati sunt clerici, imo et omnes.*
Denique, bona Ecclesiæ sunt pauperum, et in subventionem eorum sunt data ac ordinata et eroganda. Si ergo clericus aliunde competentiam habeat, non apparet quod illa licite possit consumere: nisi forte sua propria pauperibus erogaret, aut in alios pios usus expenderet. Tunc enim non cederet in pauperum detrimentum quod ecclesiastica bona consumeret: alias cedere videretur in eorum detrimentum atque injuriam, quum S. Bernardus testetur: Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegio crimen esse dignoscitur. Sane patrimonia pauperum facultates sunt Ecclesiarum; et sacrilega pauperibus crudelitate subripitur quidquid sibi ministri et dispensatores, non utique possessores, videlicet clerici, ultra necessarium seu simplicem victum accipiunt et vestitum.
Insuper, super illud quod ait Salvator, Dignus est operarius mercede sua, scribit Gregorius, in clericorum ac prædicatorum loquens persona:6 Operi nostro mercedes duæ debentur, una in via, alia in patria; et merces in via est temporalis stipendii usus. De quo addit, quod prædicator debet hanc mercedem suscipere, ne per indigentiam cogatur ab opere spirituali cessare. Itaque, si prædicator aut clericus ecclesiasticorum reddituum seu eleemosynarum sustentatione non indiget, non videtur ea in suum debere usum convertere, nec licite posse, suis retentis, sed potius pauperibus dare. — Adhuc, Christus antequam dixit, Dignus est mercenarius mercede sua, statim præmisit: Nolite portare sacculum neque peram.7 Itaque concessit eis, tanquam pauperibus nihil terrenum possidentibus, accipere vitæ stipendium ab his quibus spiritualia impendebant. Sicque videtur, quod si clerici aliunde competentiam habeant, non licite possint Ecclesiæ bona in suos expendere usus.
Amplius, ecclesiastici redditus seu sustentaculum vitæ non est principalis merces clericorum, sed sicut valde minus principalis, ordinanda ad præmium principale, quod est beatitudo æterna, in quantum necessaria est ad illam. Unde si aliunde quis competentiam habeat, illa ipsi necessaria non videtur.
Nec ob hoc clericus gratis aut frustra obsequitur Deo sive Ecclesiæ: imo tanta ipsi divinitus beneficia sunt impensa, tot bona promissa, quod si millies plus serviret, non tamen Deo digna rependeret. Sed et ea quæ aliunde habet, quibus potest se sustentare, nonne Dei sunt dona, et de eis Deo regratiari ac obsequi obligatur? Unde Christus in Evangelio loquitur: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.8 Aristoteles quoque fatetur, quod diis et parentibus ac magistris reddi non potest æquivalens.
Ex his faciliter solveretur argumentum hujus oppositum asserentium, in principio hujus articuli tactum. Bona quippe Ecclesiæ sunt stipendia ministrorum ejus indigentium hujusmodi bonis : quod si eis non egeant, non sunt capaces talium bonorum ad proprium usum, nisi juxta modum prætactum. Verumtamen serviendo Ecclesiæ faciunt hujusmodi bona esse sua, ut ea indigentibus pie dispensent, non ut ea sibi thesaurizent, possideant, et immoderate seu absque necessitate et indigentia consumant. Hinc Prosper notabiliter ait : Non ut possessores, sed ut procuratores, sancti viri facultates Ecclesiæ possidebant. Et idcirco scientes nihil aliud esse res Ecclesiæ, nisi vota fidelium, pretium peccatorum et patrimonia pauperum, non eas vindicaverunt in usus suos ut proprias, sed ut commendatas pauperibus diviserunt.9 Hoc est possidendo contemnere, non sibi sed aliis possidere, nec habendi cupiditate Ecclesiæ facultates ambire, sed eas pietate subveniendi suscipere. Quod habet Ecclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune ;10 nec aliquid debet inde eis qui sibi de suis sufficiunt erogare, quum nihil aliud sit habentibus dare quam perdere. — Horum sanctorum Patrum sententiis securius atque salubrius statur, quam aliorum quorumdam in quibus illuminatio tanta non fuit.
Postremo innotescit ex his quam utique periculose se habeant, qui beneficiis ecclesiasticis satis aut supersatis provisi, patrimonium suum propinquis suis distribuunt, quum tamen illi secundum exigentiam sui status seu personæ conditionis habeant satis, et forte abundent, et ipsi beneficiati de patrimonio pauperum se nutriunt delicate. Idem quoque judicium est de his qui cum patrimonio suo bona Ecclesiæ laute et immoderate inutiliterque consumunt.
Footnotes
Chapter 15 of 20