Articulus 8
Contra pluralitatem beneficiorum, ex dictis Guillelmi Parisiensis episcopi.
VIRO qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Initium vitæ melioris et interioris curationis est docilem ac corrigibilem esse. Verba autem exhortationis, correptionis seu instructionis impatienter indignanterque ferre, signum est superbiæ, incorrigibilitatis obdurationisque animæ. Idcirco in libris Sapientialibus, præsertim in libro Proverbiorum, tot bona de corripiente et correptione, totque vituperia de spernentibus corripientem seu correptionem scribuntur. Saluberrimum quippe et inæstimabile bonum ac directioni vitæ humanæ summe necessarium est caritativa et justa correptio ejusque pia susceptio. Propter quod Salomon loquitur: Qui odit increpationes, insipiens est. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Non amat pestilens eum qui se corripit; qui vero acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Hæc sapientissimi Salomonis verba commemoro, ut legentem ad piam ac humilem advertentiam horum quæ a præcipuis doctoribus scripta sunt provocem et inducam.
Nunc ergo tangenda sunt verba Guillelmi Parisiensis, doctoris profundi et uncti, quem etiam multi magni doctores audent S. Thomæ seu Bonaventuræ in sapientiæ eminentia parem asserere. Itaque libro de Collatione beneficiorum sic ait :
Post hæc aggrediamur disputare an liceat uni personæ multa habere beneficia quorum unum sufficit ad competentem ipsius sustentationem. In primis ergo, si de hoc videatur alicui dubitandum, quia a multis et magnis sentitur quod sic, atque a multis et magnis quod non, unde temerarium videri potest de hoc aliquid definire ; ad hoc dicimus, quia si dubium est utrum liceat hoc an non, ipsa dubietas certitudo est et determinatio (id est, certitudinem facit) quia non licet : quoniam procul dubio non licet alicui committere se discrimini. Discrimini autem se committit, qui præsumit aliquid facere de quo dubitat an mortale peccatum sit. Quum ergo, ut diximus, dubietas facit discriminosum hoc, idcirco vitandum est ex necessitate salutis, tanquam illicitum et mortale. — Hæc est prima ratio Guillelmi : quæ in verbis B. Augustini fundatur, dicentis quod mortaliter peccat, qui discrimini se committit. Talis namque non solum contra veram agit prudentiam tantis se periculis exponendo incaute, sed et contra caritatem divinam. In dubiis quoque certior eligenda est via.
Secundo sic argumentatur : Nullus dicit quod liceat plura talia beneficia habere, nisi qui plura habet talia beneficia, aut habere intendit. Ergo pro se ipso et pro causa propria testimonium dicit. Non est ergo verum sive conveniens ejus testimonium : unde nec ei credendum est.
Amplius, juxta Apostolum, qui non laborat, non manducet. Ergo qui non laborat dupliciter, non manducet dupliciter;1 et similiter, qui non laborat tripliciter, sicque deinceps.
Amplius, si ratione laboris et operationis debetur ministris Ecclesiæ cibus, sicut ait Veritas, Dignus est operarius cibo suo ;23 et alibi, Dignus est mercenarius mercede sua : ergo non debetur duplex cibus nisi ratione duplicis laboris, et ita de aliis. Et huic rationi attestatur modus et forma collationis et investitionis beneficiorum. Nam ibi dicitur : Conferimus tibi beneficium istud, et investimus te de eo ad honorem Dei et servitium Ecclesiæ istius. Nullo ergo modo licet alicui habere plura beneficia, nisi exsolvat quotidie plura hujusmodi servitia, præsertim quum beneficium sit propter officium. Ergo tria talia servitia oportebit persolvere habentem tria hujusmodi beneficia : alioqui defraudabit mortuos et viventes uno vel duobus servitiis, et tanquam fur et latro percipiet unum vel duo illorum emolumentorum.
Amplius, quis dubitat de fundatoribus Ecclesiarum et præbendarum, quin sicut certum numerum voluerunt habere servitiorum, sic et servitorum, et ipsa quoque servitia esse juxta numerum servitorum ?
Quod si dixerit aliquis, quia una est Ecclesia tota ac universalis, ergo qui servit in una, servit in duabus vel tribus ; contra hoc arguitur, quia pari ratione servire dicetur in omnibus : ergo injuste agitur cum eo, quod in omnibus Ecclesiis non percipit fructum seu redditus, quum æqualiter serviat in omnibus. Causa enim quam ponit serviendi in omnibus, æqualis est in omnibus, videlicet unitas Ecclesiæ universalis. — Amplius, si uno servitio sufficienter satisfit Deo de tribus Ecclesiis atque animabus propter quas fundatæ sunt, sicut eisdem satisfieret tribus servitiis : ad quid ergo est tanta multitudo et varietas servitiorum vel etiam servitorum ? — Amplius, magis unita est in se Carnotensis Ecclesia, quam sit Parisiensis Ecclesia vel quæcumque alia simul cum illa. Si ergo unitas illa qua sibi invicem unitæ sunt prædictæ Ecclesiæ, efficit hoc, ut unus canonicus vel servitor sufficiat pro duabus, et unum servitium pro duabus, ita quod una persona possit obtinere duas illarum Ecclesiarum præbendas; multo fortius unitas ipsius Ecclesiæ Carnotensis sufficienter efficiet ut una persona obtineat in Ecclesia Carnotensi duas præbendas aut plures. Hoc autem nullus ausus est dicere, nec aliquis episcoporum præsumpsit hoc facere. — Amplius, facilius, commodius meliusque per omnem modum potest quis deservire duabus præbendis vel pluribus in eadem Ecclesia, quam in diversis, in quibus dispersus est atque divisus. In una quoque potest esse assiduus, in diversis autem non nisi interpolatus. Ergo multo fortius licet cuicumque personæ plures præbendas obtinere in eadem Ecclesia quam in diversis; sed hoc nullus dicit licere: ergo multo minus id licere putandum est.
Amplius, nemo dubitat quin tres servitores et tria servitia æqualia per omnem modum, hoc est in magnitudine et numero et merito, triplum sint ad unum servitorem et ad unum servitium. Quare qui Deo et animabus non dat nisi unum illorum servitorum unumque servitium, triplo minus dat Deo, similiter et Ecclesiis et animabus, quam qui tres illorum servitorum dat ei triaque servitia. Si ergo fuerint duo prælati taliter facientes, quis audebit dicere quod æque bene faciat qui Deo et Ecclesiæ ejus et animabus non dat nisi unum servitorem et unum servitium, ut ille qui dat triplum per omnem modum? — Quod si dixerit quis, quod melius faciat qui dat tres servitores atque servitia totidem, quam qui dat unum dumtaxat, utrumque tamen sufficit; quærimus cui sufficit hoc. Animabus enim quæ torquentur in igne purgatorii, non sufficit hoc: quoniam aliter accelerant liberationes earum tres Missæ quam una earum; et ita de aliis suffragiis. Aliter inaniter multiplicarentur pro eis ecclesiastica suffragia. Si autem dixerit quod Deo sufficiat, hoc manifeste falsum est: quoniam ad majorem gloriam sunt ei multi præcones laudum ipsius quam unus ipsorum. Alioqui ad quid institutæ essent tot et tantæ Ecclesiæ collegiatæ, totque chori canentium laudes ipsius? Si autem dixerit quod sufficit ipsis Ecclesiis, et hoc quis dubitat esse falsum? Quæ enim Ecclesia est, nisi forte malignantium, quam Deus odit, quæ non velit habere integritatem totius corporis sui et universitatem membrorum suorum? Quæ (inquam) est, quæ parte corporis sui velit esse contenta, nisi quæ est magis synagoga Satanæ quam Ecclesia?4 Quod si dixerit quod sufficit prælato, vel intelligit sufficere ei ad meritum, et hoc est impossibile manifeste; sed revera ei sufficit ad gehennam. Defraudare enim Deum præconibus gloriæ suæ atque præconiis, et Ecclesiam membris suis ac membrorum officiis, animas quoque tam vivorum quam mortuorum patronis simul et patrociniis, indigentesque fratres suffragantibus atque suffragiis, sufficiens meritum et causa est damnationis æternæ. Quod si dixerit quod sufficit habenti vel recipienti unum servitium pro multis beneficiis; respondemus quod intolerabilis præsumptio est eousque existimare et appretiare servitium suum, videlicet ut unum ejus servitium valeat duo vel tria aut quatuor, seu decem vel mille similia servitia totidem bonorum virorum. Neminem autem adhuc vidimus qui in istum impudentiæ ac imprudentiæ ausum prorupit.
Amplius, conductus vinearius ad unam vineam excolendam vel agrum unum, si quis eum ad aliam vineam eodem tempore excolendam conducere voluerit, repellet eum, et dicet se esse conductum ad aliam excolendam, et suam operam jam locasse, atque durante hujusmodi suæ conductionis seu locationis contractu, non posse simul et alium servare contractum*. Si ergo hujusmodi operarii in istis minimis tantæ fidei et voluntatis esse volunt, ut ad duas hujusmodi operationes simul agendas se conduci non patiantur: quanto fortius hoc in spiritualibus est servandum, ut conductus pretio stipendii æterni et etiam temporalis ad operandum in una Ecclesia,56* quæ et vinea et ager et ædificatio spiritualis est, ut ait Apostolus, conductus, inquam, id est institutus, sustinere non debet ad operandum in Ecclesia alia se conduci, donec sit absolutus a prima conductione?7
Idem est de advocatis. Conductus enim advocatus ad aliquam causam tempore certo agendam, non patitur se conduci ad aliam eodem tempore ventilandam. Quoniam ergo omnis in Ecclesia beneficiatus aut titulatus, ad agendam causam animarum ad Ecclesiam illam pertinentium specialiter advocatus constitutus est, atque ad certas allegationes pro eadem proponendas, quas ei mutare non licet aut subticere; manifestum est quod non potest similem suscipere causam eodem tempore expediendam. Allegationes autem de quibus diximus, sunt psalmi, lectiones, sive collectæ, sive orationes, et cantationes: quas nec mutare alicui licet contra morem suæ Ecclesiæ, nec subticere. Quamvis enim generaliter servitores Ecclesiarum generales advocati constituti sunt animarum, specialiter tamen et speciales advocati constituti sunt animarum quarum beneficiis temporaliter sustentantur, et earum quæ parochianæ sunt Ecclesiarum suarum, aut comparochianæ eorum.8 Quoniam ergo uno eodemque tempore diversis causis et allegationibus satisfacere non potest unus et idem advocatus, hinc manifestum est quod non potest advocatus esse ad plurium hujusmodi ecclesiasticarum causarum expeditionem simul una eademque persona. Hoc autem est, esse canonicum duarum Ecclesiarum: ergo non licet. Ad idem solemus similitudinem inducere de feudis. Sicut enim ratione uniuscujusque feudi debetur certum servitium, ita et ratione uniuscujusque præbendæ. Quare, quemadmodum quot feuda unusquisque tenet, tot debet inde servitia; sic quot præbendas vel beneficia unusquisque detinet, tot debet inde ecclesiastica servitia, hoc est tot paria horarum et aliorum hujusmodi.
Amplius, Ecclesia Dei nihil habet substantialius quam corpus suum, et membra ex quibus compacta est et constructa; nihilque habet Deo acceptius quam sanctitatis gratiam et divini cultus servitium. Hæc autem pluralitas præbendarum et aliorum beneficiorum ecclesiasticorum, corpus Ecclesiæ magna sui parte detruncat et mutilat, dum pro decem seu multis membris non habet nisi unum, et quandoque pro tribus vel quatuor non habet unum. Quum enim aliquis obtinet loca decem præbendarum in decem Ecclesiis, decem illæ Ecclesiæ pro decem membris non habent nisi illum; et hoc modo de aliis. Respice igitur Ecclesiam Dei quantum ad clerum, et vide quot sunt quibus competit nomen illius dæmonis qui in Evangelio ait:9 Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Nam et isti sic multi sunt: unusquisque enim illorum unus est in persona, multi in beneficiis. Respice, inquam, multitudinem hujusmodi hominum, et videbis quanta portione detruncetur per eos corpus Ecclesiæ, et videbis quod alius detruncat Ecclesiam duobus membris, alius tribus, alius pluribus usque ad incredibilem numerum. Quod ut clarius elucescat, ponamus exemplum. Si enim licet uni personæ habere quadraginta præbendas, esto quod quadraginta sint Ecclesiæ quarum unaquæque quadraginta canonicos habeat, et ponamus quod quadraginta personæ habeant omnes illas præbendas. Ergo vides manifeste, quod pro quadragesies quadraginta personis non habet Deus seu Ecclesiæ illæ quadraginta nisi quadraginta personas, et pro quadraginta canentibus non nisi unum. Similiter et pro mille sexcentis præconia gloriæ suæ et laudes divinas cantantibus, non habet Deus nisi quadraginta. — Jam ergo manifestum fecimus quod diximus: quia id quod habet Ecclesia Dei substantialius, videlicet corpus suum, ita detruncat ista pestis ac mutilat; id quoque quod habet acceptius, scilicet honorificentiam cultus divini, taliter mutilat ac detruncat.
Quo patet quam perniciosa sit pestis ista Ecclesiæ Dei. Ideo exterminanda est totis studiis ac viribus ab eadem, tanquam ignis devorans ipsum corpus Ecclesiæ ac membra ipsius, atque ut pestis idololatriæ, avaritiæ et damnandæ ambitionis, vastans et auferens ex magna parte honorificentiam cultus divini.
Amplius, quærimus ab hujusmodi avaris et ambitiosis, ut videtur, an hujusmodi multa beneficia quærant ac teneant ex caritate, an ex cupiditate vel ambitione. Si dicant quod ex caritate, non est qui eis credat. Non enim ex caritate Dei et proximi tanta damna suffragiorum proveniunt, nec ex caritate ipsi Ecclesiæ, quæ multo plus diligenda est quam proximus quivis, tantam sui inferunt vastationem et mutilationem. Quod si ex cupiditate vel ambitione se sic facere profiteantur, ex ore proprio judicentur.
Amplius, Ecclesia collegiata vel conventualis corpus unum est per se. Impossibile autem est unum membrum esse duorum corporum naturaliter, nisi per errorem naturæ monstruose contingat :10 quemadmodum accidit in mulieribus quæ ab umbilico supra duæ erant, ab umbilico autem inferius una. Quum ergo corpus naturæ exemplum sit corporis gratiæ, quod est Ecclesia, sicut in multis locis ostendit Apostolus;11 non potest esse nisi monstruosa in corporibus gratiæ hujusmodi membrorum unitas, sive coagmentatio vel communicatio.12 Quamvis autem multitudinis credentium sit cor unum et anima una, unitate scilicet fidei contra divisionem hæresum, et unitate caritatis contra scissuras schismatum; tamen essentialiter sunt multa membra universalis Ecclesiæ, et particularis, ut parochiæ sive conventus. Et quemadmodum diversitas officiorum requirit in corpore naturali diversitatem membrorum, ita et in corpore gratiæ diversitatem exigit membrorum seu personarum; et sicut in corpore naturæ omnia membra non eumdem actum habent13, nec unum est plura, ita et in corpore gratiæ esse debet, quod ab omni deformitate monstruositatis tanto debet esse remotius quanto nobilius est Deoque gratius. Hoc autem indubitanter monstruositas est, ut oculus sit manus, aut manus sit oculus. Non potest ergo esse, ut qui est archidiaconus in una Ecclesia, sit præpositus in alia, et idem de similibus dignitatibus.
Amplius, iste qui obtinet officium vel beneficium in una Ecclesia, est de corpore illius et membrum ipsius. Si ergo vocetur ad Ecclesiam aliam, aut remanet in Ecclesia priori, aut non remanet. Si remanet, ergo non transfertur ad aliam, nec collocatur in ædificio illius, seu in corpore ipsius : sicut lapis qui remanet in ædificio domus alicujus, non ædificatur nec ponitur in ædificio alterius. Si vero non remanet, habemus intentum. Et considera diligenter similitudines istas, quia sunt valde expressæ. Ecclesiæ enim, et domus et civitates et ædificationes sunt.14 Jerusalem enim ædificatur ut civitas, teste Psalmista.15 Et Apostolus ad Corinthios ait : Dei cultura estis, Dei ædificatio estis.
Amplius, Christus in Evangelio ait :16 Omnis arbor quæ non facit fructum, etc. Ubi Eusebius in homilia ait : Quædam arbores sumus in agro Domini complantatæ. Diversæ ergo Ecclesiæ, diversi sunt agri. Impossibile est autem eamdem arborem in diversis agris simul esse plantatam; et si plantata fuerit in uno, impossibile est ut (nisi evulsa fuerit ab illo) plantetur in alio. Quoniam ergo canonicorum in Ecclesia institutio est spiritualis plantatio arborum in hortis, impossibile est clericum plantatum, hoc est institutum, in una Ecclesia, nisi inde evulsum, plantari, id est institui, in alia. Idem posset probari per simile in vineis et vitibus.
Amplius, nemo est qui vellet habere servum comedentem tantum quantum tres vel quatuor, et non operantem nisi quantum unus; similiter neque equum. Et si quis vellet ei dare talem servum aut equum, non gratanter acciperet, imo respueret. Quid ergo sunt habendi clerici qui decem clericorum comedunt beneficia, et non reddunt nisi singula seu unica servitia, nisi servi vel equi quos diximus? Sed et de dispensatore suo quid faceret quicumque dominus, si uni ex servis vel equis daret decem præbendas seu portiones, singulis autem aliorum non nisi singulas? Nonne eum tanquam dissipatorem puniret? Similiter et rex, si dux exercitus sui daret uni ex bellatoribus, qui tamen non valeret nisi unum, decem bellatorum stipendia, nonne fraudem regi dux ille faceret, et victoriam adversarii contra regem proprium procuraret? Ubi enim rex deberet habere mille bellatores, per hanc viam non haberet nisi centum. — Quantum minuat ac debilitet Dei exercitum pestis ista, scilicet pluralitas beneficiorum, et quam gravi animadversione feriendi sunt a Deo hujusmodi proditores, ducis hujus exemplo manifestum est satis. Nullus enim hujusmodi multiplicium ac multiplicatorum hominum audet dicere aut etiam cogitare, quod ipse valeat tot bellatores (qui bellatorum nomine digni sint) in exercitu Dei, quot stipendia obtinet. Simili modo de advocatis se habet, ac vinitoribus aliisque operariis. Nullus enim eorum unquam ausus fuit dicere vel cogitare, quod tantum possit in causa animarum alleganda, quantum decem boni advocati; vel in vinea Domini excolenda, quantum boni decem vinitores; sicque de aliis. Quomodo ergo decem salaria vel decem mercedes operariorum percipere vel detinere præsumunt, nisi per fraudem et furtum?
Porro, quam ridiculosum sit quod quidam dicunt, quod unus potest habere quotlibet et quantumcumque pinguia beneficia, dummodo ea bene expendat, hinc patet. Licet enim medicus salarium in quantumcumque pios usus expendat quod ab ægro pro eo curando recepit, non propter hoc satisfit ægro aut minus ægrotat, nisi ei a medico succurratur. Idem dicimus de bellatore: quia quantumcumque large sive magnifice expendat stipendia, non propter hoc minus vincitur, nisi viriliter pugnet; nec rex minus exheredatur, cujus bellum agi debuit. Similiter de vinitore et advocato eis objici potest. Non enim solam dispensationem temporalium proventuum suscipiunt clerici in sua institutione vel evocatione, sed officia ipsa medicandi sauciatum, de quo legitur in Luca, et officium agendi bellum Dei; similiter et officium allegandi causam animarum, et officium operandi in vinea Domini.
Quod si dixerit quis, quia in beneficiis ecclesiasticis inveniuntur quædam quæ sunt dupla vel tripla vel etiam decupla ad alia; ergo æque possunt haberi decem parva ut unum pingue quod valeat decem alia: hic est homo qui loquitur ut cogitat. Loquitur enim ac si beneficium hujusmodi non haberet nisi temporalitatem: tunc enim procul dubio parvum esset habere unum tale vel decem talia. Nec cogitat hujusmodi homo onus spirituale uniuscujusque sufficientis seu competentis beneficii, quod pro quantitate virium satis onerat unam personam. Neque considerat hujusmodi homo, quod beneficium ecclesiasticum et religionis, religiosum est officium, ligans et arctans personam suam ad hoc ut alia non usurpet, nec etiam sibi imponi patiatur. Et revera hujusmodi canonici horreales sunt sive sæculares, non affixi Ecclesiis quemadmodum stellæ suis cœlis, sed horreis avaritiæ et cellariis corde incubant, et vinculis avaritiæ illis alligati sunt, vel potius in ipsis affixi. Et sicut monachos quosdam solemus dicere coquinarios seu refectorios, pro eo quod corde in coquina vel in refectorio solum versantur; sic et istos, non veri nominis canonicos, sed horreales (ut dixi) aut cellarios nuncupamus. Et ut loquamur apertius, non clerici vel canonici, sed magis equi et asini sunt habendi, utpote præsepibus ad comedendum corporaliter alligati. Non enim præbendam clericalem, quæ portio est spiritualium bonorum, videlicet gratiæ et gloriæ, quærunt vel diligunt, sed solas præbendas asinarias vel equinas, quæ utique portiones temporalium sunt bonorum. Equi enim nostri et asini nostri sunt corpora nostra : de quibus in declamatoriis sermonibus et exhortationibus multa jam diximus. — De beneficiis autem insufficientibus manifestum est quod non requirunt singula servitia, et propter hoc aliis adduntur aut uniuntur.
Si quis objecerit nobis de Ecclesiis in quibus non compellitur fieri residentia, dicimus quod non est libertas ex constitutione et fundatione, sed ex longa consuetudine et usurpata clericorum malitia. Si tamen in aliquibus est, in paucissimis est.
Quod si quis objecerit nobis de dispensationibus apostolicis, dicimus quod illæ supra nos sunt, et quod juridice diligentius consideratæ, jura sunt; et de communi dispensatione rite facta idem sentimus, nec interpretari præsumimus. Hoc tamen indubitanter sentiendum est, quod Romanus Pontifex quantumcumque largam dispensationis gratiam videatur facere in beneficiis cum aliquibus personis, tamen nec dispensat nec dispensare potest cum avaritia, cupiditate vel ambitione earum, nec indulget eis indulgentiis suis, ut his vel aliis vitiis indulgeant. Non enim intendit nutrire pestes vitiorum de temporalibus bonis Ecclesiæ, quæ plene novit ad sustentationem servorum Dei in ejus servitio sacrificata esse Domino et oblata.
Ecce quam profunde, subtiliter, devote et evidenter doctor iste egregius præfatam beneficiorum pluralitatem reprobat et condemnat. Et certe qui tot talibusque rationibus non assentit ac paret, nimis excæcatus ac induratus videtur.
Footnotes
-
II Thess. 1, 10. ↩
-
Luc. x, 7. ↩
-
Matth. x, 10. ↩
-
Apoc. II, 9. ↩
-
*non potes simili servire contractu ↩
-
Ps. xxv, 5. ↩
-
1 Cor. III, 9. ↩
-
*parochiæ ↩
-
Marc. V, 9. ↩
-
I Cor. xii, 12 et seq.; ↩
-
Ephes. i, 23; iv, 12, 16; v, 23; etc. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Rom. xii, 4. ↩
-
Ps. cxxi, 3. ↩
-
I Cor. iii, 9. ↩
-
Matth. iii, 10; vii, 19. ↩
Chapter 9 of 20