Articulus 15
Qua intentione sint impetranda seu suscipienda ecclesiastica beneficia.
QUÆRITE primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.1 Quemadmodum corpus ordinatur ad animam, sic corporalia ad spiritualia sunt finaliter referenda. Qui ergo ecclesiastica beneficia optant, quærunt, impetrant, suscipiunt, non intuitu spiritualis boni, puta divini officii, ut scilicet competentiam habentes, Deo devotius quietiusque ministrent, sed intuitu commodi temporalis bonique corporalis, isti sunt subversores rectissimi ordinis rerum, atque in temporalibus finem sibi constituunt. Idcirco mortaliter peccant, etiam unicum beneficium competens taliter cupiendo, obtinendo, habendo. Tales sunt omnes qui amore temporalium divitiarum aut carnalium deliciarum seu transitoriorum bonorum ecclesiastica beneficia quærunt, procurant seu habent. Talibus convenit quod ait S. Bernardus : Alius undique circuit sedulus explorator, blanditur, obsequitur, simulat et dissimulat, miseraque suffragia mendicare non erubescit, manibus et pedibus repens, si quo modo tandem aliquando sese ingerere queat in patrimonium Crucifixi, in bona Domini, quæ sola ex omnibus hodie inveniuntur exposita.
Porro, qualis debeat esse intentio quærentium et suscipientium beneficia ecclesiastica, docet B. Bernardus, dicendo : Si quis ea intentione gradus ecclesiasticos et ministeria sanctuarii quærit (imo quæritur, quæri etenim magis quam quærere ipse debuerat), ut absque curis sæculi in sanctimonia cordis et corporis illuminandus accedat ad Dominum, et suam ac proximorum operetur salutem, orationis studio deditus aut verbo prædicationis, bene se habet. Nam si eà quærit aut tenet eo animo eoque intuitu ut hinc vitæ habeat necessaria, evangelizat ut manducet, et perverso nimis ordine cœlestibus terrena mercatur. Quanto certe dignius ampliusque esset consentaneum rationi, ut pro carnali victu carnalia potius opera atque negotia exerceret, nec fieret subversor ordinis rerum, nec inhonoraret ministerium spirituale ! Sed modico est natura contenta. Nec multi in his sola necessaria quærunt, quæ utique possent obtineri minori periculo; sed honorati incedere volunt, placere hominibus student, ditari et superbire, huicque sæculo conformari. Audi querelas Dei, quid super hac tanta hominum temeritate loquatur: Ipsi (inquit) regnaverunt, et non ex me;2 principes exstiterunt, et non cognovi.34 Universos siquidem in ordinibus ecclesiasticis ceterisque ad Ecclesiam pertinentibus honorem quærentes proprium, aut divitias, seu corporis voluptates, et quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, manifeste et indubitanter non ea quæ Deus est caritas, sed aliena a Deo et omnium radix malorum cupiditas introducit.5678 Quid istud temeritatis, imo quid insaniæ est? Ubi timor Dei? Ubi mortis memoria? Ubi gehennæ metus, et terribilis illius judicii exspectatio?9 Nunc autem trahit sua quemque voluptas;10 atque odorem turpis lucri sectantes, quæstum æstimant pietatem. Væ, væ, in domo Dei videmus horrenda. Quid, nisi idololatras ministrantes? Mentior, si non idolorum servitus avaritia, si non etiam quibusdam venter suus factus est deus suus. Quod enim præ ceteris quisque colit, id sibi deum constituisse probatur.11 Quantos videmus qui diligunt munera, sequuntur retributionem!12 quantos qui Domino Jesu Christo non serviunt, sed proprio ventri! quantos qui honorem et gloriam hominum magis quam Dei quærunt et diligunt! Hæc beatissimi Bernardi verba sunt beneficiatis beneficiaque quærentibus diligentissime advertenda, ut si quis contra documenta hæc agit, pœniteat, et qui non egit, præcaveat.
Footnotes
Chapter 16 of 20