Articulus 19
Disputatio contra pluralitatem beneficiorum, ex dictis sanctorum Patrum.
TEMPUS est ut incipiat judicium a domo Dei. Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?1 S. Bernardus, libro de Consideratione, de hoc multipliciter reprehendit Eugenium Papam, quod de ejus licentia abbates subtrahebantur ab obedientia episcoporum, episcopi quoque ab obedientia archiepiscoporum, et archiepiscopi ab obedientia patriarcharum. Itaque inter cetera affatur Eugenium Papam, dicens: Tune licitum tibi censes suis Ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos quos posuerunt patres tui? Si justitiæ est unicuique servare jus suum, auferre alicui sua, justo quomodo poterit convenire?2 Quum ergo juxta omnia præallegatorum verba doctorum, eumdem habere plures præbendas, vel beneficia plura quorum unum pro sustentatione sufficiat, sit mutilare Ecclesiam suis membris, et Deo debitum auferre honorem, seu minorare cultum et laudes ipsius, itemque vivos ac mortuos debitis spoliare suffragiis; patet hoc esse prorsus damnabile, nec Papam hoc posse licite concedere.
Præterea, sicut jam claruit, hoc omnium sanctorum Patrum catholicorumque sententia est doctorum, bona Ecclesiæ non aliud esse quam vota fidelium, pretia peccatorum ac patrimonia pauperum.3 Dum itaque quis unum competens beneficium habet, et nihilo minus adhuc pro alio instat aut retinet illud, quæro qua intentione sic instat aut retinet:4 quia aut principaliter propter bonum spirituale, ut scilicet Deo devotius, quietius atque perfectius serviat; aut principaliter propter bonum temporale, videlicet ut ditior fiat, lautius vivat, honorabilior reputetur. Primum horum dici non potest. Quum enim de primo beneficio competentiam habeat ad vivendum sobrie ac modeste, quo alia plura beneficia habuerit, eo major ipsi adest occasio intemperate vivendi et superflue consumendi ecclesiastica bona, amplioremque inde inquietudinem sollicitudinemque sortitur, et plurima devotionis incurrit obstacula ac salutis pericula, prout probant præhabita. Secundum vero istorum manifeste illicitum est atque mortale.
Si itaque parvitati meæ aliquis consulendi locus est apud excellentiam amantissimorum meorum pro quibus hæc scripsi, totis precor, hortor consuloque præcordiis, ut præinductis diligenter pensatis, viam eligant certiorem, nec discrimini se committant, sed tantorum acquiescant dictis doctorum, tamque sanctorum sententiis Patrum, et unico competenti beneficio sint contenti, per viam tutam ac arduam jugiter incedentes, quousque supergloriosissimo universorum fini beatifice uniantur, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus in sæcula. Amen.
FINIS TRACTATULI CONTRA PLURALITATEM BENEFICIORUM.
Footnotes
Chapter 20 of 20