Skip to the text

Articulus 9

Contra pluralitatem beneficiorum, ex dictis S. Thomæ.

VÆ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.1 Sicut paupertas spiritus, sive humilitas, qua quis sibi ipsi vilescit seu parvus videtur, præcipue mentem disponit ad illuminationem divinam, in qua veritatem et quidquid ad animæ spectat salutem, limpidissime cernat; ita superbia, qua quis propria æstimatione magnus, præclarus et sapiens est, maxime impedit hominem ab illustratione superna, et mentem ejus ita obtenebrat atque indurat, ut ei quod verum atque salutare est, nec dici queat, nec efficaciter persuaderi. Nemo ergo pluraliter beneficiatus tam sapiens sit in oculis suis, neque sic animam suam despiciat, palpet aut negligat, ut tam sublimium tamque sanctorum doctorum contra pluralitatem beneficiorum scribentium dicta abjiciat, sed diligentissime ea advertat.

Nunc ergo quid S. Thomas de hac scribat materia introducam. Itaque in Quodlibetis suis more suo pro utraque parte arguens, primo sic arguit :

Videtur quod habere plures præbendas sine cura animarum absque dispensatione, sit peccatum mortale, quia est contra decretum Urbani Papæ, quod incipit, Sanctorum canonum;23 quo dicitur : Omnino aliquem in duabus Ecclesiis titulari non liceat, sed unusquisque in qua titulatus est, in ea tantum canonicus habeatur. Præterea quædam Decretalis dicit : Clericus ab instanti tempore in duabus non connumeretur Ecclesiis :4 negotiationis enim est hoc, et turpis lucri commodum, et ab Ecclesiæ consuetudine penitus alienum. Præterea Bernardus dicit : Unus in persona, non unus, sed plures est in beneficiis, non plures est in officiis : ergo plures erit in suppliciis. Et sic gravissime peccat. — Sed contra est, quod illud quod vergit in animarum periculum, non est ab Ecclesia sustinendum : sed Ecclesia sustinet ut aliqui communiter habeant duas præbendas.

Respondendo ad hanc quæstionem, et determinando eam secundum jus naturale, sic videtur dicendum, quod actionum humanarum multiplex est differentia. Quædam enim habent deformitatem inseparabiliter annexam: ut fornicatio, adulterium, et alia hujusmodi, quæ nullo modo bene fieri possunt. De numero talium actionum non est habere plures præbendas. Alias enim in nullo casu dispensationem recipere posset: quod nullus dicit. — Quædam vero sunt actiones de se indifferentes ad bonum et malum, ut levare festucam: inter quarum numerum quidam computant habere plures præbendas, sicut habere plura bona*. Quod non videtur verum, sed fictum, quum hoc quod est plures præbendas habere, plures in se inordinationes contineat: utpote quia non est possibile aliquem simul in pluribus Ecclesiis deservire in quibus est præbendatus, quum præbendæ ad hoc videantur ordinatæ, ut sint quasi quædam stipendia ibidem ministrantium Deo. Sequitur etiam diminutio cultus Dei, dum unus loco plurium instituitur. Sequitur etiam in aliquibus defraudatio voluntatum testatorum, qui ad hoc aliqua bona Ecclesiis contulerunt, ut certus numerus Deo servientium ibi esset. Sequitur quoque inæqualitas, dum unus pluribus beneficiis abundat, alius nec unum acquirere potest; et multa alia hujusmodi, quæ de facili patent. Unde non potest contineri inter actiones indifferentes, et multo minus inter illas quæ sunt de se bonæ, ut dare eleemosynam. — Sunt vero quædam actiones quæ absolute consideratæ, deformitatem seu inordinationem quamdam important, quæ tamen aliquibus circumstantiis supervenientibus fiunt bonæ: sicut occidere hominem vel percutere, in se deformitatem quamdam importat; sed si addatur, occidere malefactorem propter justitiam, vel percutere delinquentem causa disciplinæ, non erit peccatum, sed virtuosum. In numero harum actionum videtur esse plures habere præbendas. Quamvis enim aliquas inordinationes contineat, tamen tales circumstantiæ possunt supervenire ita honestantes actum, quod prædictæ inordinationes totaliter evacuentur: utputa si sit necessitas unius personæ obsequii in pluribus Ecclesiis, et possit plus servire Ecclesiæ vel capitulo* absens quam alius præsens; et si qua alia sunt hujusmodi. Et tunc istis conditionibus supervenientibus cum recta intentione, non erit peccatum, etiam nulla dispensatione interveniente, si consideretur tantum jus naturale: quia dispensatio ad jus naturale non pertinet, sed tantum ad positivum. Si vero aliquis hac intentione plura beneficia habeat, ut sit ditior et lautius vivat, et ut facilius ad episcopatum perveniat in aliqua Ecclesia in qua est præbendatus; non tolluntur prædictæ deformitates, sed augentur: quia cum tali intentione et unum beneficium habere, quod in se nullam inordinationem importat, esset illicitum. Et sic quidem esset dicendum secundum jus naturale, etiam nullo jure positivo superveniente.

Nunc autem certum est per antiqua jura hoc esse prohibitum. Patet tamen huic prohibitioni consuetudinem esse contrariam, per quam quidam dicunt illa jura esse abrogata: nam per contrariam consuetudinem jura humana abrogantur. Quidam vero dicunt per hanc consuetudinem antiqua jura non abrogata, quoniam Decretalis quædam dicit: Multa per patientiam tolerantur, quæ si in judicium fuerint deducta, cogente justitia cassarentur.5 Et hæc controversia, quantum ad hoc, juristis est relinquenda: quamvis hoc videatur esse probabile, quod quantum ad hoc quod jura illa antiqua continent jus naturale, abrogari non possunt per contrariam consuetudinem, utpote irrationabilem; quantum vero ad hoc quod solum de jure positivo continent, possunt esse abrogata, præcipue si dissimulantes hanc consuetudinem, in quorum potestate est jus positivum mutare, intendunt per talem dissimulationem antiqua jura mutare in corruptelam. Si ergo antiqua jura quæ habent prohibitionem, in suo robore maneant, contraria consuetudine non obstante; certum est non posse aliquem plures præbendas habere absque dispensatione, etiam simul circumstantiis supervenientibus quæ secundum considerationem juris naturalis actum poterant honestare. Si autem antiqua jura sunt per consuetudinem laudabilem abrogata, tunc prædictis circumstantiis supervenientibus, etiam sine dispensatione licitum est plures præbendas habere : sine quibus circumstantiis licitum non est, quantumcumque dispensatio interveniat, eo quod dispensatio non aufert ligamen juris naturalis, sed bene juris positivi, quod per hominem statuitur atque per hominem dispensari potest. — Hæc Thomas. Loquitur etiam hic Doctor circa finem hujus responsionis opinative magis quam assertive, quantum ad aliqua. Sed quod ipse opinando pertransit, Udalricus in Summa sua assertive determinat, quemadmodum mox patebit.

Denique, quamvis Thomas videatur de hac quæstione mollius loqui quam doctores supra allegati et infra allegandi, tamen, si verba ejus rite pensentur, rigorosa sunt valde. Clarissime etenim asserit, quod hoc quod est plures præbendas habere, plures inordinationes continet in se. Igitur bonum est, incertum pro certis relinquere. Item, quod plures præbendas habere, secundum se et absolute consideratum, deformitatem inordinationemque contineat, nec liceat, nisi sit necessitas in pluribus Ecclesiis unius personæ obsequii, illaque possit utilior esse Ecclesiæ absens quam alia præsens. Quod autem in tali casu sit licitum, imo et in quibusdam aliis, ceteri quoque doctores contra pluralitatem beneficiorum scribentes concedunt, ut infra dicetur. Verumtamen, sicut item deducam, isti casus paucissimos aut nullos tempore isto excusant.

Postremo, quod Thomas tangit de dispensatione, ipse non satis diffuse ac profunde prosequitur : quia etsi Papa valeat dispensare et jura positiva mutare, non tamen secundum conscientiam et coram Deo hoc licite potest absque rationabili causa, quæ debet esse vel urgens necessitas, vel vera evidensque utilitas, ut ipsi quoque beatissimi summi pontifices Leo et Gelasius protestantur, et S. Bernardus affirmat, sicut de hoc forte plenius dicam.6 Quum igitur Decretalis apertissime dicat, Clericus ab instanti tempore in duabus non connumeretur Ecclesiis, negotiationis enim hoc est, et turpis lucri commodum, et ab Ecclesiæ consuetudine (haud dubium quin laudabili) penitus alienum : quis tantæ erit cæcitatis atque dementiæ, ut affirmet quemcumque Pontificem posse jus illud absque rationabili causa mutare, cassare seu revocare? Nempe quod rationabiliter salubriterque statutum est, non irrationabiliter seu voluntate humana est revocandum.

Footnotes

  1. Is. v, 21. ↩

  2. Decret. p. 1. dist. 70, c. 2. ↩

  3. Quodlib. IX, a. 15. ↩

  4. Is. p. 11, caus. 21, q. 1, c. 1. ↩

  5. Decretal. lib. III, tit. 5, c. 18. ↩

  6. Decret. p. 1, dist. 55, c. 1; p. 11, caus. 1, q. 7, c. 18, 23. ↩

Chapter 10 of 20