Articulus 12
De quinque casibus in quibus licet uni habere plura beneficia.1
QUÆ a Deo sunt, ordinata sunt.2 Quum Deus sit supersapientissimus auctor, omnia ordinate producit; et quæ secundum voluntatem ejus aguntur, rationabiliter fiunt. Itaque Raimundus ceterique doctores assignant quinque casus in quibus una persona potest de jure communi habere duas vel tres vel plures Ecclesias seu præbendas.3 Primus est, quando Ecclesiæ sunt in redditibus tam tenues, quod una non sufficit ad competentem sustentationem personæ, ita quod totidem potest habere ut sufficiat ei ad victum. Secundus est, quando una dependet ex altera.4 Tertius est, propter raritatem paucitatemque clericorum. Quartus est, si Ecclesia sit annexa præbendæ vel dignitati. Quintus est, si habeat unam intitulatam, et aliam ex justa causa commendatam ad tempus, donec cesset talis causa, scilicet donec inveniatur persona idonea, si propter ejus defectum fuit Ecclesia commendata.5 Statuit quoque Gregorius X in concilio Lugdunensi, talem commendationem ultra spatium sex mensium non durare.678910 Et idem de præbendis est dicendum.
Circa hoc quæritur, an extra hos casus liceat uni secundum Deum et conscientiam beneficia plura habere quorum quodlibet sufficiat pro competenti sustentatione personæ. Circa quod aliqui dicunt, quod circa sublimes et litteratas personas, quæ majoribus sunt beneficiis honorandæ, quum ratio postulaverit, per Sedem apostolicam poterit dispensari, ut scilicet juxta condecentiam sui status possint se gerere, atque præ ceteris inferioribus honestius vivere, et hospitalitatem servare, ac eleemosynas erogare.
Sed his obviare videtur, quod extra hos casus non invenitur rationabilis causa dispensandi contra Decretales præallegatas hoc clarissime prohibentes. Nempe extra hos casus non est urgens necessitas ut unus plura hujusmodi beneficia habeat, nec utilitas est ad hoc inducens extra hos casus. Imo multæ inutilitates inde sequuntur superius tactæ: quia dum cum majoribus dispensatur, minores atque pusilli multipliciter scandalizantur, exemplo majorum ad plura beneficia impetranda seu retinenda se animantes ac defendentes. Ex tali quoque multiplicatione beneficiorum circa eumdem, sequuntur inconvenientia superius ex dictis S. Thomæ et Guillelmi Parisiensis inducta, utputa:11 inæqualitas distributionis beneficiorum, ita quod aliqui clerici nullum possunt acquirere, alii vero nimis abundant; item minoratio ministrorum Ecclesiæ seu mutilatio ejus, et diminutio ecclesiasticorum officiorum ac cultus divini, defraudatio quoque voluntatum testatorum qui ecclesiasticos redditus contulerunt; sed et animæ defunctorum debitis spoliantur suffragiis, et multa similia inde inconvenientia consequuntur. Nec inveniuntur extra hos casus causæ honestantes hoc quod est beneficia plura habere, ita ut prætactæ deformitates tollantur ac licitæ fiant. Imo et pulchritudo et ordo atque totalitas mystici corporis Ecclesiæ per hoc partim auferuntur ac impediuntur, prout paulo ante ex verbis Gregorii Papæ probavit Udalricus:12 sic quod etiam contra jus naturale peccatur, contra quod nec a summo Pontifice potest dispensari.
Præterea, secundum B. Hieronymum, ad vitandum scandalum pusillorum, vitandum seu omittendum est quidquid salva triplici veritate vitari omittive potest, videlicet veritate vitæ, doctrinæ, justitiæ. Et qui aliter scandalizat pusillos, subjacet sententiæ Christi, qui ait: Væ homini illi per quem scandalum venit;13 itemque: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.14 Imo quo aliquis majoris est litteraturæ, altiorisque gradus seu nobilitatis præclarioris, tanto amplius exemplaris consistere pusillorumque scandala vitare tenetur, dum potest salva hac triplici veritate, si ex hoc quod quis, quantumcumque sit litteratus aut nobilis, unico competenti beneficio contentatur, nulla oritur jactura sive offensio contra hanc triplicem veritatem aut contra aliquam earum, sed potius in hoc veritates hæ tres servantur ac honorantur, quum sit justum, et dictis Sanctorum consonum, aliorumque ædificativum.
Insuper, jam ad oculum patet quanta abusio, injustitia, perversitas sit in Ecclesia ex hoc quod extra prædictos casus unus permittitur plura beneficia obtinere ac possidere. Idcirco ad tanti mali eradicationem excellentiores personæ deberent verbo et exemplo præcipue laborare.
At vero hospitalitatem servare et eleemosynas erogare, non est sufficiens causa habendi hujusmodi beneficia plura, quum ex hoc aliunde proveniant multa inconvenientia graviora, sicut ostensum est. Deus quoque non exigit ab aliquo hospitalitatem et eleemosynarum largitionem ultra vires ipsius, seu ultra id quod sibi de uno competenti beneficio superest.
Postremo, est alius atque convenientior modus providendi personis magnis et litteratis de beneficiis sufficientibus ad vivendum decenter, quam ut plura beneficia habeant. Sunt enim multæ Ecclesiæ et præbendæ ac personatus seu dignitates ecclesiasticæ valde pingues, quarum quælibet uni talium sufficit. Sed in hoc est inexplicabilis error ac cæcitas clericorum multorum, quod beneficium unum tantorum reddituum, de quibus etiam quicumque honestus civis sæcularis vel domicellus decenter vivere posset, sibi non sufficere arbitrantur: quasi clerici non essent obligati ad vivendum temperantius de patrimonio Crucifixi, quam homines sæculares de hereditariis bonis. Sed de hoc infra magis dicendum est.
Footnotes
-
Decret. p. II, caus. 12, q. 1, c. 7. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Decretal. lib. I, tit. 14, c. 4. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Sext. lib. 1, tit. 6, c. 15. ↩
-
Decret. p. I, caus. 21, q. 1, c. 3. ↩
-
Decret. p. II, caus. 21, q. 1, c. 1. ↩
-
Decret. p. II, caus. 12, q. 1, c. 15. ↩
-
Act. II, 44; IV, 32. ↩
-
Decretal. lib. III, tit. 5, c. 30. ↩
-
art. VIII, IX. ↩
-
art. præced. ↩
-
Matth. XVIII, 7. ↩
-
Ibid. 6. ↩
Chapter 13 of 20