Skip to the text

Articulus 1

De causa motiva et materia, et de forma ac modo processus hujus opusculi.

CORRIPE amicum tuum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci inique;1 aut si fecerit, ne iterum addat facere. Itaque, quoniam quidam mihi carissimi, quorum totis præcordiis opto salutem, plura aut multa beneficia habent, quorum quodlibet eis sufficere potest ad vivendum taliter, qualiter secundum evangelicam Christi legem, itemque secundum canonicas sanctorum Patrum sanctiones seu ordinationes (imo et jussiones) vivere obligantur;2 idcirco tabescere me fecit zelus meus, dum amantissimos meos cerno, relicto salutis arcto itinere, per devios calles ad mortem, mortem autem æternalem ac infernalem, proficisci vel potius currere. Sed quando aut quomodo poterit eis hoc persuaderi? Quis eis queat insolubiliter probare quod beneficiorum ista pluralitas exstat illicita mortalisque culpa, nisi in casibus infra tangendis? Nempe quidam eorum tanta mentis cæcitate et obduratione sunt obvoluti, ut contra beneficiorum pluralitatem nec legere quidquam velint nec audire. Quorum insania nonne jugi lacrimarum fonte deflenda est? præsertim quum tot boni virtuosique homines, in quibus utique habitat Spiritus Dei, et qui per dona Spiritus Sancti recte et prompte moventur ac diriguntur ab illo ad judicandum veraciter de his quæ animarum concernunt salutem, quum insuper tot solennes illuminatissimi doctores, hanc beneficiorum pluralitatem asserant et conscribant esse periculosissimam atque damnabilem, utputa S. Thomas, Guillelmus Parisiensis, Raimundus, Udalricus, multique alii, prout in prosecutione hujus patebit libelli.

Præterea, illi sic pluraliter beneficiati, ad ea quæ ipsis objiciuntur multipliciter respondentes, pluralitatem hanc diversimode excusare conantur: ut quod summus Pontifex dispensavit, vel quod quidam doctores affirmant licitum esse beneficia tria habere, quod etiam quidam doctores usque in præsens plura beneficia habent. Verum quod istæ atque consimiles excusationes nullius exstent valoris, nisi (ut tactum est) in casibus infra tangendis, infra, Spiritu veritatis, superdulcissimo Paracleto, adorando Spiritu Sancto præstante, clarissime demonstrabo. Est ergo intentio mea, præfatam beneficiorum pluralitatem vitiosam ostendere, damnabilemque probare. Porro, ut processus sit firmior et argumentatio irrefragabilior, et ne parvitatem meam

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. quis valeat præsumptionis aut novitatis arguere, non nisi sanctorum Patrum authenticorum solenniumque doctorum auctoritates ac rationes, dicta et scripta inducam, de proprio nil interserendo, nisi forte interdum pro declaratione eorum quæ a præfatis conscripta sunt.

Præterea, precor legentes et eos pro quorum emendatione hæc ex præcipua dilectione collecta sunt, ut opusculum istud gratanter suscipiant, diligenter perlegant, Sanctorumque documentis et assertionibus acquiescant, nec suo amico caritatisque eloquio indignentur, pensantes quod Salomon loquitur : Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. Rursusque : Meliora sunt (inquit) diligentis vulnera quam odientis oscula ; itemque : Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud illum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

Postremo, si objiciatur quod hi pro quibus hæc scribo, gradu, ætate, scientia me excedant, occurrat quod Salomon ait : Argue sapientem, et diliget te ; da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. Sed et caritativa correptio, secundum B. Augustinum ceterosque doctores, ad omnem pertinet Christianum : quam inferiores et subditi superioribus pro loco, causa et tempore debent reverenter impendere, prout Thomas super quartum Sententiarum et Bonaventura declarant.3

Footnotes

  1. Eccl. xix, 13. ↩

  2. Ps. cxviii, 139. ↩

  3. dist. xix. ↩

Chapter 2 of 20