Skip to the text

Articulus 17

De periculositate pluralitatis beneficiorum.

MALEDICTUS qui facit opus Dei fraudulenter.1 Jam supra ex dictis Guillelmi Parisiensis atque ex Summa virtutum et vitiorum deductum est, quod clericus teneatur ad tot paria Horarum quot beneficia pro vitæ necessariis sufficientia habet. Quod intelligendum est, nisi in casibus articulo duodecimo memoratis, in quibus scilicet casibus licet uni plura beneficia habere. Si ergo sic esse credatur, ecce quam periculosa est beneficiorum prætacta pluralitas! Quum enim beneficiatus teneatur ad horas canonicas, certum est quod si unam de septem Horis omni die scienter omittat, quotidie mortaliter peccet; quod si omni die omnes septem Horas omisit, aut septem peccata mortalia, aut certe unum peccatum septempliciter mortale quotidie incidit. Tales ergo sic pluraliter beneficiati et non nisi semel quotidie horas canonicas persolventes, nonne probantur quotidie ex hoc solo, aut septem peccata mortalia, aut unum septempliciter mortale incidere? Si autem tria vel plura beneficia habeant, facile est computare quantum augeantur peccata. — Præterea, isti sic pluraliter beneficiati, nec inde se emendantes, in suis incessanter manent peccatis, et communicando seu celebrando manent in eis. Quod quam periculosissimum damnabilissimumque consistat, ipsi perpendant. Efficiuntur enim rei corporis et sanguinis Christi. — Insuper, aut putant hanc beneficiorum pluralitatem licere, et tunc, sicut ostensum est, discrimini se committunt, et contra præcipuorum sanctorum ac solennissimorum doctorum, imo quasi contra omnium veraciter devotorum et religiosorum sententiam agunt, seque incautissime habent;2 aut putant eam sibi esse illicitam, et tunc scienter in tantis peccatis atque periculis perseverant: quod prorsus damnabile est. — Amplius, isti (secundum prædicta) nil juris habent ad redditus beneficiorum quorum non exsolvunt officia, et sic bona illa sibi injuste usurpant, sacrilege tractant, illiciteque exponunt sive reponunt. — Postremo, isti toto tempore quo in hac pluralitate beneficiorum manent, privant indesinenter Deum cultu debito honorificentiæ suæ, Ecclesiam membris suis, vivos atque defunctos suffragiis debitis, ut præinducta demonstrant.

Multa similia et horrenda possent de hujus periculositatis immensitate adduci: quæ quia ex superioribus faciliter considerantur, omitto. Hinc tantumdem tetigisse sufficiat.

Footnotes

  1. Jer. xlviii, 10. art. viii, x. ↩

  2. Luc. xiv, 12-14. ↩

Chapter 18 of 20