Skip to the text

Articulus 3

Quam virtuosa et exemplaris esse debeat vita cujuslibet Christiani.

SIC luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Locutus est Christus hæc verba, quibus monstratur omnem Christifidelem taliter conversari debere, quod vita sua cedat ad Dei honorem proximorumque ædificationem, ut manifeste sit justus, nec aliquem scandalizet. Hinc ad Philippenses scribit Apostolus : Sitis sinceri et sine offensa ; modestia vestra nota sit omnibus hominibus ; quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, hæc cogitate, et Deus pacis erit vobiscum. Propterea sancti patres Cassianus et Climacus dicunt tam virtuosam esse debere vitam Christianorum, ut quicumque, etiam infidelis, eos diligenter attenderit, ipsa veritate et æquitatis evidentia victus, fateri cogatur divinam ac sanctam esse legem quæ hujusmodi præcipit vitam. Unde ad sic conversandum Petrus apostolus in prima sua Canonica omnes Christianos hortatur, dicendo : Obsecro vos abstinere vos a carnalibus desideriis, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vestris vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis : hæc est enim voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Denique, quales esse debeant universi Christifideles, ipse sacratissimus Apostolorum princeps in præfata epistola compendiosissime docet: Omnes (inquit) estote unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles;1 non reddentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes, quia in hoc vocati estis.2 Estote prudentes, et vigilate in orationibus; ante omnia mutuam caritatem in vobis continuam habentes; et hospitales invicem sine murmuratione. Hinc asserit Augustinus: Ille vere est christianus, qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino movetur injuria, qui alienum dolorem tanquam proprium sentit, cujus mensam nullus pauper ignorat; qui coram hominibus inglorius haberi non veretur, ut coram Deo et angelis glorietur; qui contemnit carnalia et terrena, ut possit adipisci cœlestia; qui opprimi pauperem se præsente non patitur; qui miseris auxiliatur, atque ad fletum alienis fletibus provocatur; qui se ipsum animose salubriterque mortificat, ut secundum evangelicam legem vivat, sicque voluntatem suam voluntati divinæ in cunctis subjicit et conformat. Hoc est quod asserit Cyprianus: Tota vita christiani hominis, si secundum Evangelium vivat, crux est atque martyrium. Hinc Gregorius loquitur: O Christiane, delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere, sine certamine triumphare; fortiter dimica, acriter contra hostes tuæ salutis, propriam carnem, mundum ac dæmones, pugna.

Quamvis ergo, sicut ibidem ostendi, lex evangelica non solum omnem legem humanam ac naturalem, sed legem quoque Mosaicam in multis excedat (primo, quoniam ab ipso Dei unigenito Filio, vero utique Deo, immediate data atque proposita est; secundo, quoniam supernaturalem felicitatem manifeste promittit, et dona gratiæ quibus ad illam pertingatur confert, eo quod sacramenta gratiæ contentiva includat; tertio, quoniam nullum peccatum admittit, imo omne vitium puniendum testatur); verumtamen in hoc clarissime demonstratur perfectio et eminentia novæ seu evangelicæ legis, quia persanctissime docet ac jubet interiores animæ vires reformari, earumque affectiones et actus rectificari: ut scilicet omne bonum creatum, commutabile ac caducum, ad summum et invariabile bonum finaliter ordinetur; sicque corporalia ad spiritualia, terrena ac temporalia ad æterna atque cœlestia referantur, imo (ut breviter tangam) omne creatum ad supergloriosissimum Creatoris amorem, gloriam et honorem totaliter ordinetur.

Footnotes

  1. 1 *Petr.* III, 8, 9. ↩

  2. Ibid. IV, 7-9. ↩

Chapter 4 of 20